De morbis veneris libri sex

발행: 1736년

분량: 640페이지

출처: archive.org

분류: 생리 & 의학

571쪽

nae ter typis excusa in folio , scilicet annis I 678. I 68 a. 17OI. Tractatus secundus De Morbo Gallico ct Gonorrhoea, reliquit Atreomomatibus ei pervenientibus, in Paragraphos i . dividitur , ubi de Morbi Gallici natura , causis, signis & curatoriis methodis, atque de gonorrhoea , bubo ne, carie pudendi, nodisque & exos ossibus disseritur paginis Is . adedque brevius quam pro materiae dignitate. Pauca occurrunt in illo Tractatu digna quae excerpantur. Sequentia tamen notare visum est , quae Lectorum judicio permittimus. I. Morbum Gallicum s a ) non differre nec a Mentagra , quam Plinius narrat , Histor. Naturalis Lib. 2D Cap. I. in Italia Leviisse medio Tiberii Claudii principatu, nec a Lichenibus aut impetigine, quae ab Hippocrate describuntur, Libro de Morbis mulserum , ct Lib. 2. Praedictor. sub finem. II. Morbum illum b) sub Rege Francorum Carolo VIII. circa annum I 96. st in castris Gallicis , occasione obsit ilonis Neapolitanae furere coepisse ...... Et tunc c factum reisse a constellatione mala , quae fuit anno III. Ad hujus morbi curationem d) internum Mercurialium illum inunctionibus praestare , caeterisque Mercurii praeparatis Mercur1um illuni palmam praeripere , quem ipse suum Vocat, cussus praeparandi descriptionem sibi hactenus reservaverat , quem tamen exponit ideo , 'uod eum posteritati

negare vetet charitas. Ille autem Mercurius tam effuse laudatus est praeter ipsummet Mercurium praecipitatum rubrum, Iterata sp1ritus v1ni

anussione, destillatione, accensione mitigatum donec e rubeo allescat , quem exhiberi jubet prima die ad gr. iv. dosim augendo quotidie grano uno , dum Optata prodeat salivatio. IV. Morbum se ) eumdem curari etiam posse per Mercurium absque s Iisatione , si salivatio divertatur , mixtis cum Mercurio purgant ut , et sumpto pridie Mercurio 2 postridie instituta purgatione , ut se felicissimo successu non semel expertum fuisse testatur. V. Morbum f) Gallicum amplius tam saevum non esse quam fuit in principio , quod ipsius venenum per multa adhibita pharmaca GT diaetas plurimum fuerit hactenus debilitat m- ν. I VI. Demum g hanc luem per frequentem coitum citra aliud contagium generari posse , in quo ille a reo a Veri ratione non parum aberrare vi-Caeterum hic Auctor de plagio Vix purgari potest, cum pleraque, quae in suo Tractatu profert, ab antiquioribus Scriptoribus compilaverit ; 1mbnuod excusationem dissicilius admittit, paragraphos suos 1 6. Sc 17. ve bi; fere iisdem transcripserit ex Capitibus s. 9 6. Tractatus, quem de Misbo Gadlico Ioan es Almenar , Hispanus Medicus, olim publici juris fecit, g. 1 Te

572쪽

s iit supra

DE MORBIS VENERE IS.

cure. Paris 168 a. in 8'.

Neque Librum neque Auctorem Libri novi.

DAVID A BERCRo M aYUs, Anglus, Doctor Medicus. Tuta ac incax Luis venere ae , spe ab ue Mercurio , ac semper absque salivatione mercuriali curandae Methodus. Londini 168 . in I a. Brevis ea Dissertatio Capitibus tredecim absolvittir. In primo dicit esse quosdam qui Luem veneream , ut Athanasius Hircherus olim Romae pronun-ιiasse fertur de. Peste , nihil aliud esse velint quam innumeram quamdam ver miculorum inconspicuorum multitudinem, qua opinione rejecta ipse statuit, causam tuis venereae esse frigidum quemdam , humidumque vaporem a partibus generationis propulseum in corpus vel attraditum. Inde post: explicatam suo modo Luis venereae propagationem dc hydrargyri naturam, concludit Cap. q. hydrargyrum non esse Luis venerea aleis xipharmacum , ut qui cum natura frigidus ut frigido veneno mederi nequeat ; sed veram illius morbi medicinam ex calidioribus remediis petendam esse. Sic ergo Capite s. proponit facilem ct t. am , ut ipse putat, Luis curaH-dae rationem absque omni Mercurio , per cathai tica , infusum Guaiaci in vino albo , & optatam quamdam , quam Veneream Vocat , compositam ex

calidioribus remediis, & optatae Fernelianae, de qua ia) alibi, ita similem, ut vix ovum ovo similius sit. Quod si contumacior morbus ea therapeia non extirpetur , alteram affert Capite 6. Methodum probatam curanda Luis , absque mercuriali in-

uncisione ct salivatione, non tamen absque omni Mercurio, usu scilicet decocti Guaiaci, Chinae, Salsae parillae dcc ; Vini albi cum infuso Mercurio vivo per horas et . decocti ad medias; demum pilularum merciiri alium ex Mercurio dulci, Scammonio praeparato, Trochiscis Athaandat, Aloe Rha-

barbaro.

. De caeteris silere visum est, quae nullius fere momenti sunt. Quae diximus satis sunt, ut liceat inde colligere Luem veneream ab Abel crom-byo curatam numquam fuisse; vel ad summum curatam tantum in primo intensionis gradu. Nemo enim, cui curandae Luis venereae dissicultas nota fuerit, crediderit unquam alterutra Therapetarum, quae ab illo proferuntur , Luem veneream inveteratam & confirmatam potuisse eradicari. Dasidis Abercrombri opuscula hactenus edisa. Londini I687. in I a. Prostat ibi secundus ordine Tractatus De modo curandi Bubones vene- reos ct tutiore salivationis methodo. Circa prius praemissa Bubonis definitione & causa is brevem b) methodum medendi exhibet. Postmodium , perstringit eos qui venae sectionem pro cura rejiciunt : In Bubone enim ,, candicante admodum proficuam illam esse , iuxta ac cathartica exhi- is bita refert. Deinde disserit quibus cautelis quomodo emollientia, attrahentia & digerentia externe sint adhibenda. Haec de Bubonum

D cura.

is De tutiore salivationis methodo primo inquirit quaenam ex subjectis G Lue venerea infectis apta sint ad Histinendaui Salivationem, rejectilia

573쪽

ris ac siccioris constitutionis disposita docet. Quae deinde de modo fa- livationem excitandi annectit, nova non sunt Mercurii namque dulcis ope omnium optime negotium hocce peragi posse tradit. ,, Caeterum no- ari velim in hoc Trachita Abercrombyum ipsum ea .rCVocare, quae In praecedenti adversus salivationis Mercurialis usum protulerat. CAR OLUS THUILLIER, Rothom agensis, primum Rothom agi, ac deinde Lutetiae Medicinam fecit, ubi Doctoralem Lauream adeptus est. Scripsit gallice Tractatum cum sequenti inscriptione : Observations surtes Maladies Veneriennes avec leur Cure fure ct facile , qui Rothom agi

primum editus fuit anno 168 . in 12. at novis Observationibus auctius recusus es h Lutetiae anno 17o7. Haec altera editio continet Observationes

3 3. & tres Epistolas.

Fatendum est nec ingenium nec eruditionem in illo Auctore desiderari. Eg regie probat Luem veneream in Europa novam esse , multisque eos refellit qui contra sentiunt. At vero in eo merito culpandus est quod de usu hydrargyros eos ad curandam Luem veneream detrahat quam maXim C, quasi de medicina incerta , difficili, periculosa; quod inunctionum mercu Halium loco laudet & extollat arcanum quoddam , quod Anti-venerem esin vocat quasi certum , efficax , facile , praesentistimum remedium ;quod anti venorei illius praeparationem de industria celet; oc quod pessimum est, quod in hunc finem opus suum vulgasse videatur , ut arcano illi quo superbit, quod tam impense venditat, popularem auram conciliaret qiaaestus gratia. Non equidem facile condono Medico Christiano, ut remedium , si quod in promptu habeat quod tutum & efficax sit, per avaritiam silentio supprimat in aegrotantium quam plurimorum damnum. At numquam concesserim , ut remedio suo quisquam publicam existimationem , quam

eventis non potest, conetur magnificis promissis Comparare. Nonne hoc est υerbosis strophis fa=χram aucupari miserorum mortalium animas negotii ri , fraudulentis circulator tam artibus abuti Z Quae singula nec probum virum , nec ingenuum Medicum decent. Si quid autem conjectura valeo, opinor anti-venereum illud arcanum a Carolo Thuillier tantopere venditatum ex Mercurio δc Antimonio componi , quod ex multis Observationum locis videtur posse erui, sed praesertim ex 4. 29. Itaque cum ille hac ipsa Observatione 29. utatur anti venereo suo cum pulvere Viperino admixto , ut infra dicetur sa)de Gervasio Ucay ; forsan illius anti-venereum idem quoque fuit cum hujus anti. veneruo , nempe Pulvis ex duabus partibus praecipitati Mercurii rubri per se, vel praecipitati rubri Solaris, cum addita Frte una sulphuris aurati Antimonialis.

Forsan quoque adhibuit Cinnabarim antimonialem sequenti b) modo paratam.

Mercurii praecipisati rubri per se parati sine additamento ct spinim vini Correcti J HS saris ex Cinnabari aruimoniali ed Eli j j. 16s ,r

Traite des Medica

574쪽

1639, ibi Chap.

A Moeantur smul ct ex arte sublimentur. Cinnabaris ea ratione parata ad morbos venereos exhibetur dosi race

granorum.

. Forsan demum usus est panacea mercuriali vulgari cum addito antimonio illo diaphoretico , qui vulgo dicitux sa ) pulvis liquans de Ro u s aut forsan floribus mercurialibus Jc antimonialibus cum sale Ammoniaco paratis. Sed de his omnibus judicium illis permitto , qui etiamnum putant reclamante rerum experientia possὰ umquam praeparata ulla Mercurialia hydrargyrosi caute adhibitae praeponi ; quos inter ipse numerari nolo.

uveau Traise de la I Iadie Venerienne ct de fous Ies accidens quila precedent 2 qui l'accompagnent , aveo la plus sure 2 la plus facile mAhode deles guerir. Paris in I 2. Exiguus quidem Libellus , sed apto satis ordine digestus , & in quo si nihil quidquam novi, at certe nihil quidquam absurdi reperire est : Neque enim culpae dari posse arbitror quod suadeat s b) ut inunctiones merca-riales super universum fere corpus administrarentur, & ad singulas unis guentum in validioribus temperaturis ad j viij, in infirmioribus ad j '. adhiberetur. Tunc enim ita ferebat usus Medicorum plerorumque, etiam cautissimorum ; unde minime mirum est , si1 tam frequentia olim fuerint ex hydrargyrosi infortunia, G. B. DE S A I N T R o M A I N , . Doctor Medicus. Arethode assuree ct e cace pour guerir la Maladie Venerienne fans salivation mercurielle , composee en Latin par un celebre Medecin d Am. gleterre , O nouvellement misee en Iumiere. Paris 169O. in I 2. Auctor ille, qualiscumque sit, Gallicum fecit Tractatium Davidis Abe crombyi , qui inscribitur, Tuta ac sicax tuis venere ae saepe absque Mercu rio , ac Jemper absque fassivatione niercuriali curandae Methodus , de quo supra ad annum Io 84,M A R TI N υ s L 1 sTER, Eboracensis, Societatis Regiae Londinensis Socius ex Medicis Domesticis Reginae Annae , inter alia opera numero satis multa scripsit Exercitationes aliquot Medicinales , quae primum numero sex Londini Ios . 8. inox octo numero prodiere Amstelodami

In quarta agitur de lue venerea , sed brevissime , quod perpetuum est illius Auctoris vitium, satis incomposite. Qui nimb nec Observationes omnes , quas refert numero quindecim , videntur satis certe ad luem vene ream pertinerC. 1'. Assirmat luem veneream ab Insulis Americanis per Hispanos in Europam allatam esse ; sed quam in illis Insulis primitus ortam fuisse credit esu Lacertorum quorumdam majorum, qui in illis locis occurrunt, Sclaanae sive Ivana appellantur. Vult totam luis curandae methodum in Iudi hodie in purgatione , medi mentis ex θ ra Jro confediis, praecipueque numquam satis laudando ius

575쪽

30. Audet infusum cantharidum interne praescribere ; nam ad ulcus veis nereum prostatarum sequens remedium proponit observatisne XI. N. Spir. vini refctificat. lib. g.

Digerantur cinere calido ad Ir. horas: Filirentur per chartam b1bulam. Hujus Medicinae gutt. x L. ex cerevisa tepida mane dc sero quotidie propinentUr. R. Monet in Praefatione Dis serrationibus' praefixa medicamentum quoddam a se sine invidia edendum esse ad comprimendam gonorrhoeam , quo ab Hiquot annis Fum successu usius M. Videtur autem illud remediurn, quod nul ibi diserte prodit, nihil esse praeter Cochenilliam, quam saepius commendat. Hac enim utitur in Observatione XI. ut modo dictum est , ad ulcus prostatarum , & in Observatione sequente qua XII. est, ad gonoriticeam virulentam sub sequenti formula.

N. Cocheineil. j iij Cantharid. 5 j-Vini Rhenani lib. j. M. Digerantur per diem B. M. Infusii Cochleare unum e decocti Guaiaci δ iiij. sume bis in die , Gonor rhoea curabitur.

Demum eadem utitur ad vesiculam seu Bullam crystallinam. Balani mobfersatione XIV. decocta ad j iij. in decocto valentissimo Guaiaci, quod cegrotanti propinandum exhibe . . Denique minime abstinet ab injectionibus in urethram in gonor- rhoea incipiente , non anodynis modo , sed etiam astringentibus. Sequentem enim ipse praescribi in Observatione XIII. Aquae Plantag. Et Papav. Rhoead.

7 8.ehiscorum ex minio puro metalli ρ 5 ij' Ἀ Unde ait intra paucos dies ct urinae puntiliones ct gonorrhaeam ex toto desinere Sed in hujus vestigiis insistendum esse vix puto. CAROLUs Musa ΤANUI, Calaber , natus anno I 633. Apiusti a) in Calabria, haud longe a Crotona , in oppido quod b in nunc Castr illarium appellatur , patrem habuit Scipionem Musiitanum , & matrem Lauram Pugliesib. Humanioribus Litteris & Philosophiae studuit in urbe oatria , sed Neapolim petiit Medicinae discendae causa. Ibi Sacris addictus S cerdotium iniit, imb confessionibus audiendis vacavit ; Medicinam tamen fecit cum laude , ac famam potissimum dicitur sibi comparasse morborum venereorum therapeta. Defunctus est Neapoli anno III aetatis 79. V v V

576쪽

II. Probi.

Edendam critavit Genevae anno I 698. Trutinam suam Chim ἰω-Ph sicam in qflattior Partes distrib iram. I. De Tumoribus. II De Iceribus. I P ulneribus. IV. De Lur Venerea ; quae pars ultima in quatuor Libi os tubdividitur , ubi ordinC exponit morbos singulos venerein , & pe-cidiarem singulorum therapeiam explicat, sed ubi non desunt quae merito, I. Deridet acrius antiquiores MedicOS, quos appellat, neque semper satis recte. - ἘII. Nimirum elevat remedia consueta, quorum pleraque sua laude non destituuntur. III. Dicendo nimis amplificat utilitatem remediorum quorumdam , quae quasi nova proponit, quibus impense superbit, quae tamen conceptae existimationi nullomodo satisfaciunt ; uno verbo non Medici in enui,ssed Empirici personam plerumque sustinere videtur. R 'Hunc Musitani Tractatum Gallicd redditum edi curavit Triviatiῖ anno, IIII. Ioannes Devaux Chirurgus Parisiensis, suisque adnotationibus haud Indoctis Ita auxit, ut ea editio editioni Latinae multum praestet. Ex quibus noluerim tamen judicium duci de caeteris Scriptis Medicis non paucis quae ab eodem Devaax Gallice versa sunt, quippe minimE nescius eumdem pleraque contaminassie , & male vertendo ex Latinis bonis Gallica s pilis fecisse non bona. G E R V A s I U s V C A Y , Doctor Medicus Tolos anus , Tolosiae edidit

anno . . ..... Tractatum do morbo Uznereo in I a. cum sequente instacriptione. ri. Traite de La Z adie Venerienne , ou non donne les m em de la connon ire dans tous ses degred , aveo une methori de la traiter plus sure sti plus facile que Ia commune, ct Ia resolution Tun grand nombre de Problemes tres curieux sur ces matteres. Qui Tractatus iterum recusus est Amstelodami anno 1699. ac tertium Lu

tetiae anno IZO2.

Hujus Tractatus partes duae sunt. Priore, novem primis Capitibus luis venereae, tribusque ultimis cariet pudendi, gonorrhoeae & bubonis venerei naturam , causas δί therapeiam exponit : Posteriore Problemata 1 e ... circa luis venereae originem , contagionem, curationem &c. distinctis to

I. Credit ain, Auctor ille luem veneream non minsis antiquam esse in Europa , caeteroque orbe antiquitus cognito, qui in venerem ipsam vulgivagam , cujus semper certissima soboles fuit, & huic s b) sententiae cretadit suffragari auctoritates quasdam ex Saliceto & Gordonio desum risu.

sed quibus jam saepius satisfictium est. ψςkumptas

II. Fatetur c quidem Mercurium unicum esse luis venereae ritizotomum, sed vetat 1llum inunctὶone unquam admoveri, tum propter tae

dia , incommoda & pericula, quae inde ait imminere, & quae ita ὶ exaggerat, ut sit audiatur , e centum byphiliticis ne unus quidem festiri propi r expertam illius methodi

577쪽

LIBER VI. Sac ULUM XVII. 3 31 IL Praestare censet a usum praeparatorum Mercurialium , quae blandam , benignam, gradariam salivationem promoveant, ut Mercurii sublimati dulcis cum pulvere viperino, & purgantibus scammoniatis; praecipitati rubri solaris, ex una auri & tribus Mercurii e cinnabari redivivi partibus, ain algamatis Sc lento igne in pulverem fusco- rubrum excoctis , praecipitati rubri per se Sc ex solo Mercurio lenta ignitione confecti dec. I V. Praefert s b) tamen caeteris omnibus pitulas sequentes, Praecipitati Mercurii carnei coloris , qui ex solutione Mercurii in

aqua forti paratur affuso volatili urinae spiritu Et Praecipitati rubri solaris , aut illius loco si desit , Pracipitati rubri per se vel sine additione confeddi , an a q. sAdde sulfuris aurati antimonialis partem tertiam. Tere in moriario

marmoreo ct addita mellis q. s f massa pitularum.

V. Iubet ex illa massa intra sex dies tres doses exhiberi, quarum unaquaeque sit xxiv. Vel xxx. granorum. Eliminata semel humorum saburra ανω κuὶ κατιο, pryalismum deinde movet, motumque fovet , si opus fuerit , pilatis iisdem , sed minore dosi administratis, ad duo nempe vel tria grana, ter in die , mane, sub meridiem , dc vesperi per dies aliquot. VI. Contendit scin sudorem a se in aegrotante quovis sympathice excitari posse pro lubitu , u cum duabus tribusve unciis sanguinis recens extracti admisceatur unguentum quoddam , quod confici ait ex mumia , adipe humana , humano cruore calore solis exsiccato , dc tribus vitriolorum generibus solis ardore in calcem redactis tempore Caniculae, ac nonnulla recenset experimenta hac de re coram testibus ut ipse ait, ac in diversis

aegrotantibus instituta, sed quorum fides sit penes Auctorem. VIII. Haud negat d) sibi olim visum fuisse eadem methodo ipsam

quoque luem Veneream curari posse sudoribus , sed fatetur periculo a se facto rem ex voto non succellisse , aegros clue levamen quidem inde qualecunque expertos , sed perfectae valetudini numquam restitutos fuisse , quamquam cum unguento illo sympathico modo descripto Mercurium crudum una extinctum , praecipitatum ex soluto in aqua forti Mercurio paratum affuso spiritu urinae, aliaque non pauca praeparata Mercurialia de industria miscuisset, ut unguenti vis adversus virus syphiliticum illorum facultate dirigeretur.

PETRUs GARNIER, Lugdunensis , Doctor Medicus Facultatis Mons pelieosis, Collegio Medicorum Lugdunensium Aggregatus, secundae Editioni Novarum Formularum , quas in usum Nos comit majoris Lugdunensis concinnaverat, adjunxit anno I 699. Tractatum Gallice scriptum cum hac inscriptione : Traite pratique de Ia Verole in 12. tritus Capitibus comprehensum , quorum primo de natura causa , altero de fiagnis dia nosticis , & tertio de Methodo Curatoria Luis venereae agitur. Hic Auctor, omissis quae dubia sunt ac incerta, explorata tantum dc comperta profert, atque curationi luis Venereae unice intentus, quaecumque ad illum copum facere videntur, ingenuo animi candore enucleat. Duo tamen desiderari vadentur Alterum ut non de lue tantum venerea

sed de singulis morbis venereis pari diligentia verba fecisset, Asteram ut

sal Parti

578쪽

DE MORBIS VENERE IS.

gula paulo fusinas atque adeo enucleatius explicavisset. Adde ab illo proearoni tantum ad luis curationem hydrargyrossim plenam & quotidianam , a qua ptyalismus cietur nimius, tumultuarius, periculi plenus, nulla memtione facta hydrargyroseos intercalaris & paucioris, quae morbo salivati

ne facili , pauca , moderata med tar. Petrus Garnier in Villafranca Segusianorum, quo advocatus fuerat citfebri pestilentiali & epide micae opitularetur, ex contracto contagio extremum diem obivit, circa amniri IIIo. fallor, nondum aetatz provectus.

sECULUM DECIMUM OCTAVUM.

N . . . . . Boi REL, Doctor Medicus. No elles Observations sur Ies Maladus VenDiennes. A Paris 17orm I 2 Libellus exiguus , in quo Capitibus duodecim brevissime agitur de mor- his venereis, dc in quo neque novici neque observatione digni quid

quam occurrit.

A D R I A N ip s HE L V E T I U S , Batavus , Medicinam Parisiis exercuit cum laude, famamque sibi fecit usu radicis Hi pecacuantiae , quam sors, bona illi casu obtulerat , qua de re vide Le Dictionnaire des Drogues de Nicolas Leme , , in verbo Uecacuanba Locum habuit inter Medicos ordinarios Philippi Ducis Aurelianensis, Fratris Ludovici Magni. Methori pose traiier ta Virole par les frictions ct par les fueum. 17 I

Auctor praelaussa praeparatione parum ethodica , jubet aegrima. inungi tinguento mercuriali, prima quidem. frictione a summis pedibus usque ad genua, & a pugnis usque ad cubita. Altero vel tertio die inunctionem iterari , & si nulla inde appareant instantis piyalismi indicta , tertium repeti , ita ut tribus frictionibus res tota conficiatur. Deinde Auctor est ut finitis friction1bus & filiva probe essitiente sudor excitetur semel vel bis in die per dies 1 o. vel 12. Qitae stingulae cautiones L methodo quae nunc usu recepta est, non parum abluduntta. IOANN ps DEVA Ux, Chirurgus Parisiensis, natus Lutetiae Pari sorum sa) anno 16 9. Chirurgiae operam dedit ac praecipuos Corporis sui honores adeptus est. Vir fuit nec sine ingenio nec sine litteris, sed. qui fuisset laudabilior, si sese novisset ipse melius, nec unquam viribus. majora ausus esset. Obiit Lutetiae anno I 729, plus tiam Octo renarius.

De Chirurgiae, imb etiam de Medicina Libros aliquot cripsit sed'

multo plures translatos edidit, CX quIbUS h Ic COS tantum. commen1Orare:

par est, qui ad praesentem de Morbis venereis quaestionem spectant. . Primo. Librum I V. Trutinae Chirurgi a Caroli Musitani P ubes de Lue venerea agitur , gallice reddidit , egregiis adnotationibus auxit & illus travit, ac Tii Vultat typra excudendum curavit anno 171 I. in 12. Tomis. duobus cum inscriptione sequente4-

579쪽

I. I B E R VI. s E c hi x D M X V I I I. Traiie de Ia Idaladie Venerisnne ct des remedes qui conviennent a saguerison , de Charies I fusitan I edecin de Naples , nouvellement traduit aveo des Remarques , par Mons teur D. V. . . . . Maure Chi rurgien Jure de Paris. Ille quidem in adnotationiblis suis Musitani errores emendat non se mel nec indocte , vitiaque therapetae, quam Musitanus proponit, saepe corrigit & plerumque recte : At vero ipsemet ibidem in errorem geminum

incidit suapte culpa I. Videtur sa) assentiri opinioni seu potius fabulae ab Helmontio propo

sitae de AEthiope illo, Pamphili de Narvaea mancipio , a quo venerea lues in Tempo alanos ac inde in caeteros novae Hispaniae populos traducta dicitur anno 13 I9. Iam quidem abunde probatum est supra sbὶ ea de Lue venerea numquam dicta fuisse , sed de Variolis tantum, in cujus rei fidem adduximus apertiss1ma testimonia ex Historicis Libris Bernandi Diatu dei Castillo, Scriptoris coaetanei dc Ferdinandi Cortesii Commilitonis , Francisci Lope: de Gomara , Sc Antonii Herrerae. At Vero quod prima fronte adna1 rationem moturum est, hunc eumdem Herrerae locum ultimo laudatum affert ipse Devaux in contrariam partem , quasi velit inde arguere Luem veneream in Hispaniam novam ab illo AEthiope devectam fuisse. Verum facile cognoscitur quid sit quamobrem tam turpiter erraverit :Nempe cum Hispanici sermonis ignarus esset Gallicam Herre rae interpretationem usurpavit, ut ipse quidem confitetur, quae Olim prodierat Spera cujusdam Joannis de la Coste , ubi vox illa Hispanica Las V raelas , quam Uerrera in enarranda illa Historia adhibuit, quae Variolas tantum significat , qua constat ab Herrera Variolas tantum intellectas esse, gallice redditur Verole , uo vocabulo non luem veneream sed variolas olim significari o supta dictum est. Sed cum antiqua vocis illius Ia Verole acceptio a Joanne Devaux ignoraretur, inde factum est ut fidenti quidem animo sed temere crediderit hanc Herrerae historiam de lue venerea accipiendam esse ; qua de re vide quae de Hel montio alibi monuimus. IL Objicit idem, ut contra communem Opinionem pugnet, Vener amluem nec Indigenis Insulse Hispaniolae , nec Hispanis advenis prius innotuisse quam anno is os . auctore ipso, ut ille putat, Antonio Herrera , diligente rerum Indicarum ScriptoTe, unde colligit luem hanc ab Insula Hista paniola, ubi nondum nota erat, Neapolim in Gallorum exercitum traduci non potuisse anno 1 9 . ut vulgaris fert opinio-Locus autem Antonii Heri erae, quem adducit, depromptus est ex Capit IL Liλ V. Historiae generalis Indiarum , xit ille quidem ait, sed debui stas et addere ex Decade l. cum ea Herre rae Historia in Decades I V. distributa sit. Caeterum laudato illo loco Herrer a b re m quatuor primorum operis Librorum velut anacephalaeosin instituit, multaque summatim refert de motibus Indigenarum Insulse Haiti, quae licet negotiis quibusdam ad annum 13o3. referendis ordine postponantur , tempore tamen multo priora fuerant.

Nempe 1'. se ) Cum Indi in advenarum odium sementem nullam feci sent, Hispanos inedia eb redactos esse , ut escas insalubres stomacho plane alienas ad cibos admiserint, quod arquatum morbum tam intensum illis attulit ut crocei viderentur.

49. Tom. I.

in Adnotat,

Tom. I.

gina sequo

580쪽

et'. ' simul etiam usu rei venerear cum indigenis mulieribus morbum aloerium ab iisdem contractum fuisse dissiciliorem , graviorem , diuturniorem ,

contagiosum , notisque remediis maJorem , Uno verbo luem Veneream ,

quae inter Indos quidem familiaris , sed Castellanis ad illud tempus ignota

erat: Suborta esse scilicet in corporis habitu tubercula dura, renitentia , cum doloribus atrocibus, ex quo factum ut spe futuri ad bonam valetudinem recursus in coelo natali multi in patriam reversi sint, in quam

morbum eumdem una sec tam importavere.

3D. Sed tandem divino beneficio concessum esse, ut aliquanto post intervallo remedium ibidem reperiretur , ubi morbus repertus fuerat, mulieris Indae Castellani cujusdam uxoris indicio, quae usum ligni Sancti ab incq lis Guaiaco dicti patefecit adversus id morbi genus enicacem , unde non levis accessit remissio. Sed horum omnium nihil quidquam est, quod ad annum IJos. referendum sit. I'. Non fames, quae inter Hispanos morbos vulgavit 1, constat enim illam evenisse anno 1 93. 2'. Non deprehensio ignoratae eis caciae , qua pollebat lignum Sanctum adversus morbos venereos; constat enim lignum hoc ab Hispanis in Insula Hispaniola in usum prius vocatum non fuisse quam anno IJI . aut ISIS. 3'. Denique non ingressiis Luis venereae inter Hi panos ; constat enim certa Historicorum fide id morbi genus primo Chrisia tophori Columbi ad Hispaniolam appulsa, atque adeo anno I 92. cum Hispanis usu veneris communicatum fuisse ab indigenis mulieribus, apud quas antiquitus endemia erat, qua de re vide supra , Lib. I. Capp.

Sed nec Herrera hac de re dissentit ullo modo, ut qui contra expresse ibidem testetur et Luem veneream in Insula Hispaniola antiquitus FAM1L1ΑRE11 fuisse ; in Castellanos, quibus IGNOTA erat, manavisse CoNTUBERNIO cum mulieribus indigenis ; ac demum ab iis qui in Castiliam rediere, TRADUCTAM fuisse in Hispaniam ; quae singilla fictam & commentitiam Ioannis Devaux fabulam funditus convellunt, causamque nobis adjudicant apertissime.' La salta de vitualia , que liuvo en ta Espanota , et comer kH Castellanos muchas bascossida des , y lo que padectoron los Indios por causa de no sembrar como atras quedare ferido , Caus5 en todos nue vas enfermedades : Pusieronse primero tam amar illos, que parectan asafranados: y esto que les duro muchos dias, con la CoNvERsACIO Nde las mugile res se les vino a pegar un mal ORDi NARIO entre los Indi OS , y entreios Castellanos no Co Noci Do, que les dava mucho traba j o. Eran unoS granos , que nacian per et cuerpo con dolores intensos, y era contagio ib , y sin remedio ni n- Suno , de que morian rabiando : y por esto se bolvieron muchos a Castilla pensando 1anar cum naudans a dei a yre natural , y PEGARON et mal. Pero quiso Dios que adonde se halid ei mal , se hallasse et remedio , porque alcula item po despues una India muguer de uti Castellano mostro et palo Sancto , que ilaman , con queComensaron a tener alguia de scanso. Historia generat de los Hechos de los Castellanos eolas Isas γ Tterra frme det mar Oceano. E crita por et Antonio Herrera , Coronsa madio de las Indias. Decada I. Lib. V. Capit. XI. ' Haec omnia omissa sunt in interpretatione loci illius Herre rete , quam Joannes Devauxadducit laudati Tractatus pag. 42. Sed omissionis culpa refundenda videtur non tam

in illum, quam in Joannem de la Coste , a quo Herre rae Opus gallice redditum fueratoc cu us interpretatio a Joanne Devaux Optima side profertur.

SEARCH

MENU NAVIGATION