Quinti Sereni Sammonici ... De re medica siue morborum curationibus liber tum elegans tum humanae saluti perqùam utilis, & diligenter emendatus. Item Gabrielis Humelbergij ... in Q. Sereni librum medicinalem, commentarij

발행: 1540년

분량: 510페이지

출처: archive.org

분류: 약학

21쪽

coram arbor. ertiam.

Pulegium.

cAPITI MEDENDO.bus radices sparguntur dulces, nodosae 3c geniculatae se

ipsas radicates: folia habet acuta &acuminata, dura, lata ceu cannae minoris . Autor Dioscorides & Plinius. Vis herbae mediocriter refrigerans & exiccans cum aliquali stiplicitate mebra confortante, quo adfluentes humorea propellere possit. Unde capitis dolori ab humore calido evaporante prouenienti medetur impositum, maximeo idquod septem constat internodiis. Plinius lib. 24. ca. i 0. Quod e graminum genere septem internodia habet, efficacissime capiti contra dolores adalligatur. Vtiliter nectes. Cum utilitate Scommodo capiti annectes & imis pones. Hacce enim adalligatione dolor abigitur dc sani

tas recuperatur,quae maxima est utilitas. Orao ex arbore.

Ramusculis arboris cum soliis & baccis. Est autem Coranus arbor speciosa , ramos habens duritie & rigiditate eornibus similes, fructum uero qui uescendo est, magni tudine olivae,sed paulo oblongiorem, primo candidum, postea sanguineum,soris parum carnis &intus plurima ossis habentem, unde lapidosum uocat Vergilius,estUgustu acerbus. Virtus &fructui& solus frigida dc sicca,

adtrahens Radstringens, unde capiti ex ramulis eius imposita corona, doloribus eius e calidis uaporibus & hu

moribus contractis medetur, illos quidem refrigeranodo & exiccando, cerebrum quom consortando ne alios recipiat, sed evaporaturis & impetentibus resistaceost longius propellat. Sertum. Coronam. Sertum corona dicitura serendo, hoc est, digerendo inuicem flores ac frondes equibus primitus coronae fieri consueu

rant: de quibus plura Plinis lib. D. Pulegiumue potens una super aure locabis,

A ut illud mixto recoquas clementer aceto, Aut a nare trahes. Seu visco lintea tecto Induces fronti, seu uitae gramina menthar. Pullium. Pulegium nota herba est. Duo eius genera:sativum

22쪽

nuum 3 Srluestre. Hoc simile origano.minoribus soliis quam satiuum,sed efficacioris uirtutis: Illud adhuc duarum specierum: unum candido flore, masculum uocatum: alterum purpureum habens florem , quae foemina est&mare efficacior existens. Graeci Glechona uocantrre quidam mutatis literis, ut Dioscorides& Plinius traudui, Blechona, quoniam gustatum a pecore cum florer, balatum in eis quam primum excitat. Siue, ut Apuleius scribit, eo quod sit balantum animalium floris sui tempore pascuosa. Hoccpin se mirabile habet, ut inquit, quod

haec maximis aestatis caloribus floreat, cum sere aliae herux arescant. Vis illi calefaciens,attenuans & dissipans, capitiU perutilis, siue recens per se, siue ex aceto cocta capiti imponatur, siue olfactetur. Plinius lib. M,. cap. 4. Maaegna societas cum menta ad recreandos desectos animo

pulegio su surculis suis in ame ullas vitreas aceti utri si deiectis: qua de causa dignior e pulegio corona uertigi ni quam e rosis cubiculis nostris pro nuciata est. Nam capitis dolores imposita dicitur levare. Quin & ollatu capita tueri contra frigorum aestust iniuriam,& ab siti traditur. Neq; aestuare eos qui duos e pulegio surculos imis positos avribus in sole habeant. Illinitur etiam in doloribus cum polenta Saceto. Apuleius: Ne aestus aut frigus capiti noceat, herbam pulegium tecum aut super aurem aut sub annulo portato. hoc & hyeme tota lacias, nec gravedinem senties, nec perfrictionem. Potens. Validum Refficax uirtute. Vira super ore.) Siue uni siue ambabus ut uniuerso capiti imposueris, nihil referet. Nam si uni impositum prodest, quanto magis proderit si ambabus, aut toto capiti imponitur Sed si uni imponere uoles, tuc illi imponito iuxta quam dolor magis juit, nisi ad diuersum distrahere uelis, quo sic sacilius evanescat. RecoquM. Hoc est, coquendo in cataplasmatis modum redigas, Ssic capiti imponas. clementer. Non impetuose, sed me Eiocriter igne paruo ac moderato.Nam si igne uehemen

23쪽

cAPITI MEDENDO.tiore& ultra modum coqueretur, uis eius evanescere:

ficu minus aut nihil prodesset. Aceto Decoquitur in

Acchi , aceto propter uirtutem ipsius penetrantem, qua rerum qualitates adauget.Nam frigidis mediocriter additum rebus, ipsas frigidiores: calidis uero,calidiores reddit, quo

figno uariae uires eius depraehenduntur. A nare trabis.

Odorem ipsius naribus attrahes & olfacies. Nares nasi mr sunt soramina atm meatus per quos cerebrum purgatur,&superflua eius excernuntur. Visco. Vistum fit ex aciVis nis arbusculae cognominis,in quercubus & aliis arbori bus nastentis solio buxi. Quomodo autem conficiatur. Lib- &quae sint bonitatis eius notae, dicetur infra capite M. RI ψ' Sunt autem Plinio tradente, tria uisci genera. Vnum in abiete & larice, Casiitias dictu. Alterum in Eubcta natu, Stellis.Tertium Hyphear in Arcadia. Adnascitur autem in quercu, robore, lice,pruno sylvestri, terebintho,& lijs arboribus.Copiosissimum in quercu Dryos hyphoar di ctum. Salum nullo modo naicitur,nec nisi matur tum dc per alitum auium maxime palumbium & turdo

rum redditum,prouenit. Et quoniam aues eo capiuntu inde natum adagium K λαχεωα- κακολhoc est: Turdus ipse sibi malum cacat. Virtus Sc natura visco calefacere, discutere,mollire dc extrahere.Vnde dc capitis dolori hus frigidis, Rab humoribus crassis ortis medetur, in temperiem frigidam calefaciendo dc humores crassos reis soluendo dc foras educendo, quamuis aliquanto tardius uim suam&eflictum exerceat & cosequatur,ob nimiam quam actu possidet humiditatem.Vnde Auicennar Non calefacit,ni si post moram Ionaam: & in ipso quidem est humiditas superfluens non digesta estq; calidum & si

cum in tertio,humores crassos S prolandos ob attracti. uae uirtutis sortitudinem resoluit δέ lenit. Et Averrois, Viscus, ait,calidissimus est,superflua cum humiditare,a corporis profundo extrahens, multa tamen csi tarditate,ob

superfluentem in ipso humiditatem. Untra. Pannum lineum

24쪽

lineum. euiuiscu inuoluitur & imponitur, i nduciturP. Tecto. In tecto Soperto,inuoluto Plinteis, ne scilicet uiscida tenacitate sua cuti adhereat, unde postmodum ditificultera moueri posset ad quod praecauendum linteis in Molimur te operitur. Fronti. Frons capitis pars est anteuriosiab utroq; latere temporibus, superius capillorum radice,inserius superciliis finita: hilaritatis & clementiae, tristitiae&seueritatis index. Sic ab oculorum soratu dicta. ut Varro uoluit. Gramina. Gramen nonnunquam pro

cuiusq; herbae sol is accipitur, ut loco praesenti & saepiuscule in sequentibus,& apud Columellam in de Cultu hortorum, ubi aiuSerpentia gramina mentiis .EUQuamuis semihominis uesano gramine laeta Mandragorae pariat flores .Proprie tamen singularis herba est de qua iam paulo ante dictu m est. Et Columella intelligit libro iam dicto dum infici Atq; habilis natura soli,quae gramine laeto Parturit. Menthe. Mentha omnibus nota herba emsic dicta a Mincta puella, quam a Plutone amatam, &a Proserpina, ius pellex erat in herbam sui nominis uer sam fabulantur poetae, di fabulae meminit etiam Strabo geographiae lib. s.Graeci herbam hanc LMα ορ hedyos

mon uocant, ab odoris suaveolentia,nam lassuaueam

odor illis dicitur. Unde Plinius ait eam mensas grato Odore percurrere. Virtus illi calorifica,siccans & adstrinis gens, rebrum T confortans, unde capitis doloribus frigidis contusa & imposita medetur. Dioscorides: Menthaimiter fronti imposita, capitis dolores discutit et mitigat.

Plinius: Illinitur & temporibus in capitis dolore. Spongia cum tepidis annexa liquoribus imbris

Profuit, aut hedera ex oleo eolata uetusto. pongis Spongia ex illorum numero est qus Graeci it

τα uocant, hoc est, quae nec animalium nem fruticum, sed tertiam quandam ex utroq; mixtam naturam habet.

Sun tautem tria spongiarum genera, ut Aristoteles δέ Pli

25쪽

. CAPITI MEDENDO.Lib.s, , 4' nius tradunt: Unum spissumae praedurum 3c asperum, quod Tragos uocatur: Alterum spissum 8c mollius: Tertium magis tenue densumi, ex quo penicilli fiunt&chilleon uocatur. Quae genera quida ex sexu distingunt, ut refert Dioscorides & Plinius. Aliast mares uocant tenui fistula spissiorest:&duriores quas tragos appellant

tenuissinus fistulis atm densissimis: iccininas uero contra

quae antedictis contratio sunt habitu, maioribus fistulis ac perpetuis. Nascuntur omnes ad littus in petris δέ se xis. Aluntur conchis,pisce, limo. Et quia ad auulsoris aecessum, fluctu V pulsante contrahuntur, cotractaeP multo difficilius abstrahuntur, sensum it Iis inesse creditur. Animal autem esse,argumeto 8c indicio est,inherens cruo qui ipsis detractis, saxis adherere uidetur. Vis onini hus & natura calorifica defccatoria it maxime tamen recentibus, quibus maris salsedo sortior inest&uehemen tior: Nam quae ante plures dies auulsae sunt.hiis uirtus teporis progressu magis ac magis evanescit. Quare spongiarum siqua coductura sit, omnino noua Sc recens est,

talis enim discutit mollit & mitigat. Unde capiti impotata ex calida frigidis eius doloribus medetur: imo & qui

penicilli uocantur, super aegrum suspensi, quietiores fa ciunt noctes,autore Polybio. Quod si recentis copia noeae cuius erit,hanc uel sale,uel nitro, uel aqua lixiva lauabis, sic enim pristinam uim illi acquires . Quod si adli uenullius copia suerit, tunc sola aqua marina,aut saltem sula eodem effectu caput persundi potest, id quod Celsus

docet medicinae lib. . . sic inquiens: Si frigus nocuit, ca put oportet persundere aqua calida marina uel certe salasa. Tepidis.) Calidis. Sic enim actuali calore poros&meatus adaperit, quibus apertis, medicamen uirtus ad interiora lacilius descedit. Quod si frigida apponeretur, meatus potius occluderet, medicaminis in transitum praepe diret. Annexa. Adalligata 5c capiti superposita, praeseratim circa caluae commissuras,quo facilius per illas medicamenti

26쪽

. ' c Ap v et K - ioeamenti uis ad intima penetret: ob quod etiam nedum Cr uico quod cerebro expurgando destinati sunt meatus a natu misse .ra creatae sunt. Si enim citra illas continuum creasset cra ilium, cum densum sit ac durum, intus V cerebro obteis diastcrassa membrana, medicaminum quae imponun tur uirtus antequam ad interiora perueniret, resoluere rur. Quare prouida natura, quae nihil frustra Rincassum sacisine extrinsecus impositum pharmacu, haud ullum adferret commodum,suturas in capitis osse creauit, qui

hus impositi pherniaci tum qualitates tum substan tiam si tenuis est, facile intro transmittit, unde multa capitis uicia per extrinsecus adplicata remedia iuuantur. Ermaxi. me quidem si ei adplicentur commissurae quae coronaria adpellatur, quo loco etiam tenuissimum&rarissimum est crinium. Quare qui medicamenti uim uehementer ad interiora descendere uolet, hoc maxime loco imporirier. Verum commodius etiam fuerit si infrictione id fi ret, aut tonsis capillis,aut etiam plane abrasist quod si humidum sit,quod applicandum est, si id ex alto effunderetur,nam sic penitus intro ab ictu compelleretur, auto- . . re Galeno therapeutices lib. u. LiquoribM imbris. Humore&aqua pluuiali. Aquarum, ut scribit Hippocrates in libro de uulneribus capitis circa finem, leuissimae sunt pluuiae 8c dulcissimae,clarissim ae δέ tenui stimae, cuius ra tio exsole tenui isma qusq; ac leuissima proIiciente δέ sursum serente. Galenus easdem leuissimas asserit & subii Ies,puras ac bonas,gustuit praedulces. Educit enim sol&rapit tenuissimum quodq; ex aquis. Paulus item Aegi neta,Praecipuus, inquit,aquae pIuuiae humor, uerum ci itissime pu trescit: cuius causam volu nt, quod aquae id genus adiuersis subleuentur humiditatibus: quod tamen Avicenna impugnat, sic enim uituperabilis esset: sed id ἰprouenire ait excellentis extenuationis causa, quae citius a non naturali terrestri aereoue calore corrumpente patitur. Hucia itaq; aqua, quia subtilior dc tenuior,caeteris

27쪽

cAPITI MEDENDO.in capitis dolore praestat cum spongia imposita,eitius nim in prosundum descenditi Quod si pluuiae copia non est, quia diu non pluit, aut quae habetur computruit remale olet, quare abhorretur, eius loco accipia i quae inter caeteras melior est, laniana aut fluuialis potabilis, cu qua calida et spongia maxime nora caput foueatur,quo stigidi eapitis uapores euocentur& totum capitis tempera mentum melius reddatur, non obstante aquae natura frigorifica&humectante, quae spongiae medio Sc calore acquisititio mitigatur&remittitur evanesciti. Nec modo

ex aqua sed & aceto utiliter imponitur spongia.idi maiore effracta,uti ex Plinio colligitur,qui naturalis historiae libro ii. ca. ii. de spongia inter alia sic scribiti Nec unruam diutius durare spiritu medici affrmant.Sic& pro esse corporibus, quia nostro suum misceant, R ideo magis receles, magis i humidas. Sed minus in calida aqua,

minus in unctas, aut unctis corporibus impositas. Imponantur oc ex aceto calido ad capitis dolores. De caetero recentes discutiunt, molliunt, mitigant.Ex aqua coelesti imponuntur & integris partibus & fluctuatione occulta laborantibus,qus discutienda sunt. Hse ex Plinio loco alle Plμ σῖς gato. imbris. Uluuiae. Cuius generatio est a sole& atris miri astris ut Aristoteles in meteoris tradio quora uirtute u vapori pores ab aqueis locis eleuatur. Est enim Vapor,aquae haalitus,qui diu in aere suspensus,ob mediae regionis frigidscontactum, naurit ad illam peruenit, densitur et in frigi datur, deinde in guttas resolutus aqueas,deorsum erum Plauia. pit, fili pluuia . Quae si minoribus stillis dulciter&cre imber. bra descendit, imber: si maioribus et moderate, pluuia discitur. Si uero impetuose, subito. & grossioribus totis si mul, scilicet nube rota simul ob uehemens frigus in aqua bracera. liquata, labrocera & nimbus, quae frumentis S uitibus Nonbus. graui nocumento existit. Hedera. PIin. libro My. cap.is. Dedera. Hederarum uiginti enumerat genera. Dioscorides, tametsi,si singulae numerantur specie hederam plures haurire

28쪽

lbere disserentias dicat, genere tamen praecipuas tantum tres esse ait. Candidam, quae fructum seu semen fert canis didum. Nigram,qus nigrum croca tumue: quam uulgus Dionysiam Bacchicam P uocat. Tertiam priuatim Heli Hel cem uocatam, quasi clauiculam,quae sterilis est sine semine, tenuibus uiticulis, breuibus, angulosi si & conci nioribus folii s. Hedera muris, pulchris .arboribus Padnascitur, inimica satis omnibus, sepulchra et muros rumpens, arborum incolumium succum exsugendo ipsas strangulans et enecans: tanta P crassitudine augetur ut et

ipsa arbor fiat. Vnde & Theophrastus de historia Planci

libro 3.cap is .air, Eius amplexus arbores omnes infestat. omnes enim necat,& exiccat,ablato alimento. Crassatur maiorem in modum, atcbarborescit intantum, ut per se

ipsa arbor fiat. Racemus ipsius in orbe circumactus Cois Ormis. nibus uocatur. Adhaec mira hederae ad uina experieda proditur natura. Nam ut in libro de re rustica capite m. Cato inquit, Si scire uoles in uin v aqua addita sit, nee ne, vasculum lacito de materia hederacea r uinu id quod pu. . tabis aquam habere eodem mittito: si habebit aquam, uinum eriluet,aqua manebit. Nam no continet uinum uas hederaceum. Virtus hederae omnis, in medicina aeris est Sadstringens, ut tradit Dioscorides.Vnde Plinius, Na tura, inquit, in medicina anceps. Nam eade quae 3c acetori est. nia genera eius restigerant, unde Sc capitis do lares sedant.Insita enim frigiditate sua capiti circupostae

. meatus eius ita contemperant, ut ascendentes retundent& repercutiant uapores, grauitates , capitis καροῖου ας uocatas reprimant. Vnde etiam poetae uino potati,quo ebrietatis uim restinguerent, minus P uini potentia assicerentur, capiti hedereas imponebant coronas, eoq; ni mio plus uino iam calens , hederae ui stigorifica retaugesceret. Oleo uetusto. Oleum olivarum quo uetustius Olcm ut

Apinguius, eo medicinae utilius, ut refert Dioscorides,

29쪽

tiorum ratio.

Quod si uetusti saeuitas non fuerit,diffusum ex praesenti oleo in uas quod probatius fuerit,ad crassitudinem mellis coquito &utercipares enim praedicto uires acquirit. Et uetus quamuis calidius sit novo, quod potius tepefacit quam calfacit corpus, magis tamen etiam discutit dc resoluit, uaporest ex profundo euocat, & refrigeranti bus poros & meatus patentiores reddendo, ad interiora penetrandi uim su ggerit: unde cum eo cocta hedera capitis dolores mitigat. Plinius lib. i . cap. io. non simpliciter oleum sed rosa ceum accipit S acetum addit,siccp me dicinam instruit. Hedera capitis dolorem sedat: praeci

pue cerebro, continenti P cerebrum membranae utiliter

mollibus impositis soliis cum aceto & rolaceo tritis δέ decoctis,addito postea rosaceo oleo. Illinuntur autem fronti,&decocto eorum uetur os, caputq3 perungitur . colata. Colare, desecare est& mundare, atq; impurum a

puro segregare, nec non rem unam ab altera sequestrare. et extrahere. Vnde hedera ex oleo,in quo macerata aut cocta fuerit, colata Sextracta, parumperi expressa,et sc capiti imposita, doloribus eius medetur, quamuis dc olea ipsum sine illa inunctum eundem praestare possit effectu. Hic quo pacto olea medica Siactitia fiant, rerum P uir tutibus inficiantur, non abs re suerit adposuisse ex Gale ni de sanitate tuenda libro quarto. Sunt enim qui per infusionem illa tantum conficiant, sunt di qui per cocti nem. Vbi uero perinfusionem fiunt, res quae infundunatur, contundi debent priusquam in oleum muciantur, sic enim qualitate δέ ui sua oleum citius inficient, quae postquam maceratae fuerint, quod quadraginta & pluriaum dierum spacio fiet,abiiciuntur, humidum uero linis reo percolatur & usui seruatur.Qui uero diutinam macerationem illam rerum serre non possunt, eas partim in oleo percoquere coguntur, igni certe lento, qualis pruinnarum est, quae tamen nec ipss multae esse debent. partim aquae uini uetantulum in cere quatum coquendo tota

uanes

30쪽

c APUT I. 2Mnescet.Is modus erit, si quadruplum eius aut quinc plum oleum sit. Vinum autem ad affectus podagricos 3carticulares,aqua uero ad alios utilior est. Et sic cautiores operantur, quo nec iniecta torreatur, nec olesi ustionem Udore referat. Verum qui his magis sunt curiosi,in dupli .cibus uasis coquunti quod fit cu in Iebete in quo fit aqua struens,inseritur exiguu uascuIum,in quod fundi oleum debet.Et hic commodior coquendi est modus.Hactenus de oleorum insectione dc compositione.

Profuit ec cochleis frontem tractare minutis. Si nocuit cerebro uiolentia solis aperto, Saepe chelidonia ex acido perducta liquore Sanavit. Prosunt & amica papauera somno, Si prius in lento madefacta terentur olivo. ebleis. Cochleae aliae terrestres,aliae aquatiles.Omnes . v

domicilio se exerentes& bina ueluti cornua protenden- si λς τ tes contrahentesch:oculis carent,ideo corniculis oculorum uiceiterpraetetant: terrestres uulgo limaces uocant. Sunt etiam cochleae lapides ex flumine rotundi a cochlearum effigie dc similitudine sic dictae, uulgo cochlacae uo eo Aldhis, cantur. Cochleae contusae et per se cinis inanium cochlea Tirum discussoriam uim habet, unde & capitis doloribus remedio sunt haec quae nudae inueniuntur nondum per. actae abIato capite,& his lapidea duritia exemptarest autera calculi latitudine,quae alligantur & minutae fronti illi,nuntur tritae:autor Plinius. Tractae. Frequentiu trao Dissionises here & fricare.Frictio enim poros & meatus exiguos pa- μtentiores facit, quibus patentibus medicamenti uis ua lentius penetrat, uim Usuam Reffectum exercet potenatius. Seu tractare, id est tangere etiangendo imponere illini recp. si nocuit cerebro violentia solis. Dolorum capitis Raliorum etiam quorumcunq; membrorum causae, aliae

sunt quas Graeci uocant. nos internas siue V m γ' antecedentes appellamus, quaein ipso minialis corpore' '

SEARCH

MENU NAVIGATION