P. Ovidii Nasonis Opera quæ supersunt. Tomus primus tertius

발행: 1762년

분량: 406페이지

출처: archive.org

분류: 시와 노래

191쪽

38 P. OVIDII NASONIS

Et pia tura dedi pro te : cumque Omnibus unus6o Ipse quoque adjuvi publica vota meis. Quid reseram libros, illos quoque , crimina nostra , Mille locis plenos nominis elle tui Inspice majus opus , quod adhuc sine fine reliqui,

In non credendos corpora veIsa modos ;6I Invenies vestri praeconia nominis illic Invenies animi pignora multa mei. Non tua carminibus major fit gloria , nec quo, Ut major sat , crescere possit , habet. Fania Iovi superest : tamen hunc sua saeta referri , Io Et se materiam carminis esse , iuvat: Cumque Gigantei memorantur proelia belli , Credibile est laetum laudibus este suis.

Te celebrant alii quanto decet ore, tuasque Ingenio laudes uberiore canunt. 73 Sed tamen , ut fuso taurorum sanguine centum νSic capitur minimo turis honore Deus.

Ah serus t & nobis nimium crudeliter hostis , Delicias legit qui tibi cumque meas l Carmina ne nostris sic te venerantia librisso Iudicio possint candidiore legi. Esse sed irato quis te mihi posset amicus 3

Vix nunc ipse mihi non inimicus eram. Cum coepit quassata domus subsidere , partes In proclinatas omne recumbit onus :SI Cunctaque , Fortuna rimam faciente, dehiscunt. Ipsa suo quondam pondere tecta ruunt. Ergo hominum quaesitum odium mihi carmine : quaque Debuit, est vultus turba secuta tuos. At , memini , Vitamque meam moresque probabas 9o Ilio , quem. dederas , praetereunti S equo.

Quod si non prodest , & honesti gratia nulla

Redditur ; at nullum crimen adeptus erdm. Nec male commilia est nobis fortuna reorum ,

Lisque decem decies inspicienda viris.

192쪽

TRISTIUM LIB. II. I 8s

Res quoque privatas statui sine crimine judex : 9ue Deque mea fassa est pars quoque victa fide.

Me miserum i potui , si non extrema nocerent, Iudicio tutus non semel esse tuo. Ultima me perdunt : imoque sub aequore mergit

Incolumem toties una procella ratem. I Oo

Nec mihi pars nocuit de gurgite parva : sed omnes Pressere hoc fluctus , Oceanusque , caput. Cur aliquid vidi cur noxia lumina feci Cur imprudenti cognita culpa mihi λInscius Actaeon vidit sine veste Dianam e Io 3 Praeda fuit canibus non minus ille suis. Scilicet im,uperis etiam sortuna luenda est ;Nec veniam , laeso numine , casus habet. Illa namque die , qua me malus abstulit error , Parva quidem periit , sed sine labe , domus. IIo Sic quoque parva tamen , patrio dicatur ut aevo Clara , nec ullius nobilitate minor. Et neque divitiis , nec paupertate notanda :Unde fit in neutrum conspiciendus eques. Sit quoque nostra domus vel censu parva , vel ortu; II IIngenio certe non latet illa meo. Quo videar quamvis nimium juveniliter usiis , Grande tamen toto nomen ab orbe sero. Turbaque doctorum Nasonem novit, & audet Non fastiditis annumerare viris. I 2 Corruit haec igitur Musis accepta , sub uno , Sed non exiguo , crimine lapsa domus. Atque ea sic lapsa est , ut surgere , si modo laesi Ematuruerit Caesaris ira , queat. Cujus in eventu poenae clementia tanta est , I 2IUt fuerit nostro lenior illa metu. Vita data est , citraque necem tua constitit ira , O l Princeps parce viribus use tuis i tInsopor accedunt , te non adimente , paterna Tamquam vita parum muneris e get, opes. 13 P

193쪽

186 P. OVIDII NASONIS

Nec mea decreto damnasti lacta Senatus :Nec mea selecto judice jussa fuga est. Tristibus invectus verbis , ita Principe dignum ,

Ultus es offensas , ut decet, ipse tuas. i 3 s Adde, quod edictum , quamvis immane minaxque , Attamen in poenae nomine lene fuit. Quippe relegatus , non exsul, dicor in illo rParcaque fortunae sunt data verba meae. Nulla quidem fano gravior , mentisque potenti, 14o Poena est , quam tanto displicuisse viro. Sed solet interdum fieri placabile numen rNube solet pulsa candidus ire dies. Vidi ego pampineis oneratam vitibus ulmum , Quae fuerat saevo fulmina tacta Iovis .i43 Ipse licet sperare vetes , sperabimus 2 atque Hoc unum fieri , te prohibente , potest. Spes mihi magna subit, cum te, mitissime Princeps; Spes mihi, respicio cum mea fata , cadit. Ac veluti ventis agitantibus aequora non esti Io AEqualis rabies , continuusque furor ;Sed modo subsidunt , intermissique silescunt, Vimque putes illos deposuisse suam ; DSic ab eum , redeuntque mei, variantque timores ;Et spem placandi dantque negantque tui. Ι I Per Superos igitur , qui dent tibi longa , dabuntque , Tempora , Romanum si modo nomen amant ;Per Patriam , quae te tuta & secura Parente est ;Cujus , ut in populo , pars ego nuper eram ISic tibi , quem semper factis animoque mereris ,16o Reddatur gratae debitus Urbis amor. Livia si e tecum sociales compleat anno S , Quae , nisi te , nullo conjuge digna fuit. Quae si non esset , caelebs te vita deceret ;Nullaque , cui posses esse maritus , erat. l6I Sospite sic te sit natus quoque sospes , & olim Imperium rogat hoc cum seniore seneX ;

194쪽

TRISTIUM LIB. II. IST

Utque tui faciunt , siclus juvenile , nepotes , Per tua , perque sui facta parentis eant. Sic assueta tuis semper Victoria castris , Nunc quoque se praestet , notaque signa petat : ITO Ausoniumque ducem solitis circumvolet alis , Ponat & in nitida laurea serta coma. Per quem bella geris , cujus nunc corpore pugnas , Auspicium cui das grande , Deosque tuos.

Dimidioque tui praesens es , & aspicis Urbem ; III Dimidio procul es , saevaque bella geris. Hic tibi sic redeat superato victor ab hoste ,

Inque coronatis fulgeat altus equis ;Parce, precor : fulmenque tuum, fera tela, reconde ,

Heu l nimium misero cognita tela mihi l 1 SoParce , Pater Patriae : nec , nominis immemor hujus , olim placandi spem mihi tolle tui. Nec precor , ut redeam ; quamvis majora petitis Credibile est magnos saepe dedisse Deos. Mitius exsilium si das, propiusque roganti, ISIPars erit e poena magna levata mea.

Ultima perpetior , medios projectus in hostes ;ηec quisquam patria longius exsul abest. Solus ad egressus missus septemplicis Istri, Parrhasiae gelido virginis axe premor. I9 Iazyges , & Colchi , Metereaque turba , Getaeque , Danubii mediis vix prohibentur aquis. Cumque alii causa tibi sint graviore fugati , Ulterior nulli , quam mihi , terra data est , Longius hac nihil est , nisi tantum frigus & hostis , I97 Et maris astricto quae coit unda gelu.Hactenus Euxini pars est Romana sinistri :Proxima Basternae Sauromataeque tenent.

Haec est Ausonio sub jure novissima , Vixque Haeret in imperii margine terra tui. zzo Unde precor supplex , ut nos in tuta releges ;Ne sit cum patria pax quoque demta milii.

195쪽

Ne timeam gentes , quas non bene submovet Ister, Neve tuus possim civis ab hoste capi.ros Fas prohibet Latio quemquam de sanguine natum , Caesaribus salvis , barbara vincla pati. Perdiderint cum me duo crimina , carmen & error, Alterius facti culpa silenda mihi:

Nam non sum tanti, ut renovem tua Vulnera, Caesar,

a Io Quem nimio plus est indoluisse semel. Altera pars superest , qua , turpi crimine tactus , Arguor obsceni doctor adulterii. Fas ergo est aliqua coelestia pectora faIli ;Et sunt notitia multa minora tua.

2I Utque Deos , coelumqne simul sublime , tuenti Non vacat exiguis rebus adeste Iovi ;A te pendentem sic dum circumspicis orbem , Effugiunt curas inseriora tuas. Scilicet imperii , Princeps , statione relicta , 'O Imparibus legeres carmina facta modis Non ea te moles Romani nominis urget, Inque tuis humeris tam leve fertur onus ' Lusibus ut possis advertere numen ineptis , Excutiasque oculis otia nostra tuis. 223 Nune tibi Pannonia est, nunc Illyris ora domanda e Rhaetica nunc praebent, Thraciaque arma, metum Nunc petit Armenius pacem : nunc porrigit arcus Parthus eques , timida captaque Signa manu. Nunc te prole tua juvenem Germania sentit, 23o Bellaque pro magno Caesare Caesar obit. Denique, ut in tanto , quantum non exstitit umquam, Corpore , pars nulla est quae labet imperii ;Urbs quoque te & legum lassat tutela tuarum , Et morum , similes quos cupis esse tuis. 23S Nec tibi contingunt, quae gentibus otia praestas 3 Bellaque cum multis irrequieta geris. Mirer in hoc igitur tantarum pondere rerum

N umquam te nostros evoluisse jycos

196쪽

TRISTIUM LIB. II. 129

At si , quod mallem , vacuus fortat te suilias , Nullum legisses crimen in Arte mea. 24 CIlla quidem fateor frontis non esse severae Scripta , nec a tanto Principe digna legi ;Non tamen idcirco legum contraria jussis

Sunt ea , Romanas erudiuntque nurus.

Neve , quibus scribam , possis dubitare, libellus a IQuattuor hos versus e tribus unus habet. Este procul, vittae tenues , insigne pudoris ;Quaeque tegis medios instita longa pedes. Nil , nisi legitimum , concessiaque furta , canemus et

Inque meo nullum carmine crimen erit. 2IO

Ecquid ab hac omnes rigide submovimus Arte , Quas stola contingi vittaque sumta vetat ZAt matrona potest alienis artibus uti; Quoque trahat , quamvis non doceatur , habet. Nil igitur matrona legat, quia carmine ab omni a II Ad delinquendum doctior esse potest. Quodcumque attigerit, si qua est studiosa sinistri , Ad vitium mores instruet inde suos.

Sum serit Annales , nihil est hirsutius illis ,

Facta sit unde parens Ilia nempe leget. 26o Sum serit, aeneadum genitrix ubi prima ; requiret,. Eneadum genitrix unde sit alma Venus. Prosequar inferius , modo si licet ordine ferri, Posse nocere animis carminis omne genus. Non tamen idcirco crimen liber omnis habebit: 26sNil prodest , quod non laedere possit idem. Igne quid utilius si quis tamen urere tecta

Comparat , audaces instruit igne manus. Eripit interdum . modo dat medicina salutem ἔQuaeque iuvans monstrat, quaeque sit herba nocens. 27o Et latro , & cautus praecingitur ense viator Ille sed insidias , hic sibi portat opem. Discitur , innocuas ut agat , facundia , causas ἔProtegit haec sontes linmeritosque premit.

197쪽

I O P. OVIDII NASONI s

a73 Sic igitur earmen , recta si mente legatur, Constabit nulli poste nocere , meum. At quiddam vitii quicumque hinc concipit, errat: Et nimium scriptis abrogat ille meis. Ut tamen hoc fatear: ludi quoque semina praebent 18o Nequitiae : tolli tota theatra jube , Peccandi causam quae multis saepe dederunt , Martia cum durum sternit arena solum. Tollatur Circus ; non tuta licentia Circi :Hic sedet ignoto juncta puella viro. 1 8 s Cum quaedam ipatientur in hac , ut amator eadem Conveniat , quare porticus ulla patet Quis locus est templis augustior haec quoque vitet, Iii culpam si qua est ingeniosa suam. Com steterit Iovis aede , Jovis succurret in aede, 29o Quam multas matres fecerit ille Deus. Proxima adoranti Iunonia templa subibit , Pellicibus multis hanc doluiste Deam. Pallade conspecta , natum de crimine virgo Sustulerit quare , quaeret, Erichthonium. 293 Venerit in magni remplum , tua munera , Martis IStat Venus Ultori juncta viro ante fores. Isidis aede sedens , cur hanc Saturnia , quaeret , Egerit Ionio Bosporioque mari. In Venere Anchises , in Luna Latmius heros ,3zo In Cerere Iasion, qui reseratur, erit.

Omnia perversas possunt corrumpere mentes zStant tamen illa suis omnia tuta locis. At procul ab scripta solis meretricibus Arte Submovet ingenuas pagina prima nurus. 3o I Quaecumque irrumpit, quo non sinit ire sacerdos, Protinus hoc vetiti criminis acta rea est. Nec tamen est facinus molles evolvere versus :Multa licet casiae non facienda legant. Saepe supercilii nudas matrona severi,

3io Et Veneris stantes ad genus omne , videt.

198쪽

TRISTIUM LIB. II. 191

Corpora Vestales oculi meretricia cernunt :Nec domino poenae res ea causa fuit.

At cur in nostra nimia est lascivia Musa Curve meus cuiquam suadet amare liber Nil nisi peccatum , manifestaque culpa, fatendum est: 3 I Poenitet ingenii judiciique mei. Cur non , Argolicis potius quae concidit armis , Vexata est iterum carmine , Troja , meo Cur tacui Thebas , di mutua vulnera fratrum Et septem portas, sub duce quamque suo Z 3ao Nee mihi materiam hellatrix Roma negabat ;Et pius est , patriae facta referre , labor.

Denique, cum meritis impleveris omnia , Caesar, Pars mihi de multis una canenda fuit. Utque trahunt oculos radiantia lumina Solis, 321 Traxissent animum sic tua facta meum. Arguor immerito e tenuis mihi campus aratur: Illud erat magnae fertilitatis opus.

Non ideo debet pelago se credere , si qua Audet in exiguo ludere cymba lacu. 33O Forsitan & dubitem , numeris levioribus aptus Sim satis , in parvos lassiciamque modos. At si me jubeas domitos Iovis igne Gigantas Dicere ; conantem debilitabit onus. Divitis ingenii est immania Caesaris acta 333

Condere , materia ne superetur OpuS.

Et tamen ausus eram : sed detrectare videbar , Quodque nefas , damno viribus esse tuis. Ad leve rursus opus , juvenilia carmina, veni; Et salso movi pectus amore meum. 34ONon equidem vellem : sed me mea fata trahebant, Inque meas poenas ingeniosus eram.

Hei mihi l quod didici : quod me docuere parentes ,

Literaque est oculos ulla morata meos.

Haec tibi me invisum lascivia secit, ob Artes, 34 SQuas ratus es vetitos solicitasse toros.

199쪽

Sed neque me nuptae didicerunt furta magistro :Quodque parum novit , nemo docere potest. Sic ego delicias , & mollia carmina feci ,3 so Strinxerit ut nomen fabula nulla meum. Nec quisquam est adeo media de plebe maritus , Ut dubius vitio sit pater ille meo. Crede mihi; mores distant a carmine nostri: Vita verecunda est , Musa. jocosa , mihi. 3s 3 Magnaque pars operum , mendax & ficta , meorum Plus sibi permisit compositore suo. Nec liher indicium cst animi , sed honesta voluptas, Plurima mulcendis auribus apta ferens. Accius esset atrox , conviva Terentius esset, 36o Essent pugnaces , qui sera bella canunt. Denique composui teneros non solus amores ;Composito poenas solus amore dedi. Quid , nisi cum multo Venerem confundere vino ,

Praecepit Lyrici Teia Musa senis 36ue Lesbia quid docuit Sappho, nisi amare , puellas ZΤuta tamen Sappho , tutus & ille fuit. Nec tibi , Battiade , nocuit, quod saepe legenti Delicias versu fastus es ipse tuas. Fabula jucundi nulla est sine amore Menandri :37o Et solet hic pueris virginibusque legi. Ilias ipsa quid est , nisi turpis adultera , de qua

Inter amatorem pugna virumque fuit

Quid prius est illi flamma Chryseidos utque

Fecerit iratos rapta puella duces 3 1 Aut quid Odyssea est, nisi semina, propter amorem, Dum vir abest , multis una petita procis 3 Quis , nisi Maeonides, Venerem Martemque ligatos Narrat , in Oh sceno corpora prensa toro Unde , nisi indicio magni sciremus Homeri , 8o Hospitis igne duas incaluisse Deas Omne genus scripti gravitate Tragoedia vincit e Haec quoque materiam semper amoris habet. Nam

200쪽

TRISTIUM LIB. II. Te 3

Nam quid in Hippolyto , nisi caecae flamma novercae Nobilis est Canace fratris amore sui. Quid Z non Tantalides , agitante Cupidine currus , 33IPisaeam Phrygiis vexit eburnus equis

Tingeret ut ferrum natorum sanguine mater, Concitus a laeso fecit amore dolor. Fecit amor subitas volucres cum pellice regem , Quaeque suum luget nunc quoque mater Ityn. 39o Si non IEropen frater sceleratus amasset, Aversos Solis non legeremus equos. Impia nec tragicos tetigisset Scylla cothurnos , Ni patrium crinem desecuisset amor.

Qui legis Electran , & egentem mentis Oresten , 3 9S Egysthi crimen Tyndaridosque legis. Nam quid de tetrico reseram domitore Chimaerae, Quem leto fallax hospita paene dedit Quid loquar Hermionen quid te , Schoeneia virgo Teque , Mycenaeo Phoebas amata duci oo

Quid Danaen Danaesque nurum , matremque Lyaei Haemonaque , & noctes cui coiere duas

Quid generum Peliae quid Thesea quidve Pelasgum ,

Iliacam tetigit qui rate primus humum Huc Iole', Pyrrhique parens , huc Herculis uxor , 4o I Huc accedat Hylas , Iliadesque puer. Tempore deficiar , tragicos si persequar ignes ;Vixque meus capiat nomina nuda liber. Est de in obscenos deflexa Tragoedia risus , Μultaque praeteriti verba pudoris habet. 4 Io Nec nocet auctori, mollem qui fecit Achillem , Instegisse suis fortia facta modis. Iunxit Aristides Milesia crimina secum: Pulsus Aristides nec tamen urbe sua. Nec, qui descripsit corrumpi semina matrum, 4I Eubius , impurae conditor historiae. Nec qui composuit nuper Sybaritida , sugit et Nec qui concubitus non tacuere suos.

Tomus III. I

SEARCH

MENU NAVIGATION