P. Ovidii Nasonis Opera quæ supersunt. Tomus primus tertius

발행: 1762년

분량: 406페이지

출처: archive.org

분류: 시와 노래

221쪽

Cujus ut oblata est praesentia ἔ Vincimus , inquit. Hic mihi morte sua causa salutis erit. a I Protinus ignari, nec quidquam tale timentis , Innocuum rigido perforat ense latus. Atque ita , divellit, divulsaque membra per agros Dissipat , in multis invenienda locis. Neu pater ignoret , scopulo proponit in alto 3 o Pallentesque manus , sanguineumque caput. Ut genitor luctiique novo tardetur, & artus Dum legit exstinctos , triste moretur iter.

Inde Tomis dictus locus est ; quia fertur in ilIo Membra soror fratris consecuisse sui.

S i quis adhue istie meminit Nasonis ademti,

Et superest sine me nomen in Urbe meum, Suppositum stellis numquam tangentibus aequor, Me sciat in media vivere barbarie. 3 Sauromatae cingunt, fera gens, Bessique, Gotaeque: Quam non ingenio nomina digna meo lDum tamen aura tepet, medio defendimur Istro.

Ille suis liquidus bella repellit aquis. At cum tristis hiems squalentia protulit ora , Io Terraque marmoreo candida facta gelu est e Dum patet & Boreas , & nix injecta sub Arcto ;Tum liquet has gentes axe tremente premi. Nix jacet: & iactam nec Sol pluviisve resolvunt: Indurat Boreas, perpetuamque facit. I 3 Ergo , ubi delicuit nondum prior , altera Venit et Et solet in multis hima manere locis. Tantaque commoti vis est Aquilonis , ut altas AEquet humo turres , tectaque rapta ferat. Pellibus , & sutis arcent male frigora braccis ἄχo Oraque de toto corpore sola patent.

222쪽

TRISTIUM LIB. III. 213

Saepe sonant moti glacie pendente capilli, Et nitet inducto candida barba gelu e Udaque consistunt formam servantia testae Vina : nee hausta meri , sed data frusta bibunt. Quid loquar, ut vincii concrescant frigore rivi, 23 Deque lacu fragiles effodiantur aquae Ipse , papyrifero qui non angustior amne ,

Mucetur vasto multa per ora freto ,

Caeruleos ventis latices durantibus , Ister Congelat, & tectis in mare serpit aquis. 3o Quaque rates ierant, pedibus nunc itur : & undas Frigore concretas ungula pulsat equi. Perque novos pontes , subter labentibus undis , Ducunt Sarmatici harbara plaustra boves. Vix equidem credar : sed cum sint praemia falsi 33Nulla , ratam testis debet habere fidem. Vidimus ingentem glacie consistere pontum ,

Lubricaque immotas testa premebat aquas. Νee vidisse sat est e durum calcavimus aequor:

Undaque non udo sub pede summa fuit. 4o Si tibi tale fretum quondam , Leandre , fixisset,

Non foret angustae mors tua crimen aquae.

Tum neque se pandi possunt delphines in auras

Tollere e conantes dura coercet hiems.

Et quamvis Boreas iactatis insonet alis, 4 IF luctus in obsesso gurgite nullus erit. Inclutaque gelu stabunt, ut marmore, puppes INee poterit rigidas Lndore remus aquas. Vidimus in glacie pisces haerere ligatos: Et pars ex illi; tum quoque Niva fuit. Jo Sive igitur nimii Boreae vis Deva marinas , Sive redundatas flumine cogit aquas II iotinus , aequato siccis Aquilonibus Istro. In vehitur celeri barbarus hostis equo. Hostis equo pollens, longeque volante sagitta , Is Vicinam late depopulatur.humum.

223쪽

II 6 P. OVIDII NASINIS

Diffugiunt alii; nullisque tuentibus agros , Incustoditae diripiuntur opes zRuris opes parvae, pecus & stridentia plaustra, 6o Et quas divitias incola pauper habet. Pars igitur vin iis post tergum capta lacertis, Respiciens frustra rura Laremque suum rPars cadit hamatis misere confixa sagittis ;Nam volucri ferro tinctile virus inest. 6 s Quae nequeunt secum serre aut abducere , perdunt: Et cremat insontes hostica flamma casas. Tum quoque , cum pax est , trepidant formidine belli: Nec quisquam pressio vomere sulcat humum. Aut videt,aut metuit locus hic,quem non videt,hostem. o Cessat iners rigido terra relicta situ. Non lite pampinea dulcis latet uva sub umbra , Nec cumulant altos fervida musta Iacus. Poma negat regio; nec haberet Acontius , in quo Scriberet hic dominae verba legenda suae. 3 Aspiceres nudos sine fronde , sine arbore , campos . Heu l loca selici non adeunda viro lErgo , tam late pateat cum maximus orbis , Haec est in poenam terra reperta meam E

S i quis es, insultes qui uasibus, improbe, nostris,

Meque reum , demto fine , cruentus agas ;Natus es e scopulis nutritus lacte ferino ἡ . Et dicam silices ipectus habere tuum.

y Quis gradps ulterior , quin se tua porrigat ira , Restat qui duo meis cernis abesse malis λ

Barbara me tellus , & inhospita litora Ponti , Cumque suo Borea Maenalis ursa videt. Nulla mihi cum gente fera commercia linguae ero omnia soliciti sunt loca plena metus. Utque

224쪽

TRISTIUM LIB. III. 217

Utque fugax avidis cervus deprensus ab ursis , Cinctave montanis ut pavet agna lupis ;Sic ego belligeris a gentibus undique septus Terreor , hoste meum paene premente i tus. Utque sit exiguum poenae , quod conjuge cara , I sQuod patria careo , pignoribusque meis ;Ut mala nulla feram , nisi nudam Caesaris iram , Nuda parum nobis Caesaris ira mali est 'Et tamen est aliquis, qui vulnera cruda retractet; Solvat & in mores ora diserta meos. 23 In causa facili cuivis licet esse diserto ,

Et minimae vires frangere quassa valent. Subruere est arces & stantia moenia virtus rQuamlibet ignavi, praecipitata ruunt. t i a Non sum ego, quod fueram: quid inanem proteris umbram Quid cinerem saxis , bustaque nostra , premis

Hector erat tunc cum bello certabat; at idem Vinctus ad Haemonios non erat Hector equos. Me quoque , quem noras olim , non esse memento :Εx illo superant haec simulacra Viro. 3

Quid simulacra , ferox , dictis incessis amaris p

Parce , precor, manes solicitare meos. Omnia vera puta mea crimina : nil sit in illis , Quod magis errorem , quam scelus , esse putes.

Pendimus en profugi, satia tua pectora , poenas, 3 IExsilioque graves , exsiliique loco. Carnifici Fortuna potest mea flenda videri :Te tamen est uno judice maesta parum. Saevior es tristi Busiride e saevior illo , Qui falsum lento torruit igne bovem. 4o Quique bovem Siculo fertur donasse tyranno , Et dictis artes conciliasse suas. Munere in hoc , Rex , est usus , sed imagine major e Noe sola est operis forma probanda mei. Aspicis a dextra latus hoc adapertile tauri 4s Huc tibi , quem perdes , conjiciendus erit.

Tomus III. Κ

225쪽

a18 P. OVI DI I NASONIS

Plotinus inclusum lentis carbonibus ure. Mugiet , & veri vox erit illa bovis. Pro quibus inventis , ut munus munere penses ,1 o Da , precor , ingenio praemia digna meo. Dixerat. At Phalaris , Poenae mirande repertor . Ipse tuum praesens imbue , dixit , opus. Nec mora e monstratis crudeliter ignibus ustus Exhibuit querulos ore tremente sonos.

1 1 Quid mihi cum Siculis inter Scythiamque Getasque

Ad te , quisquis is es , nostra querela redit. Utque sitim nostro possis explere cruore , Quantaque vis , avido gaudia corde feras ;Τot mala sum fugiens tellure , tot aequore passus, 6 o Te quoque ut auditis posse dolere putem. Crede mihi, si sit nobis collatus Ulysses , Neptuni minor est , quam Iovis ira fuit. Ergo quicumque es , rescindere vulnera noli ;Deque gravi duras ulcere tolle manus :6s Utque meae famam tenuent oblivia culpae , Fata cicatricem ducere nostra sine. Humanaeque memor sortis , quae tollit eosdem , Et premit ; incertas ipse verere vices. Et quoniam , fieri quod numquam posse putavi, o Est tibi de rebus maxima cura meis ;Non est quod timeas e fortuna miserrima nostra est. omne trahit secum Caesaris ira malum. Quod magis ut liqueat, neve hoc tibi fingere credar; Ipse velim poenas experiare meas.

FRicto κά iam Zephyri minuunt; annoque Peracto,

Longior antiquis visa Maeotis hiems :Impositamque sibi qui non bene pertulit Hellen , Tempora nocturnis aequa diurna facit.

226쪽

Jam violam puerique legunt hilaresque puellae , s

Rustica quam nullo terra serente gerit. prataque pubescunt Variorum flore colorum , Indocilique loquax gutture vernat avis. Utque malae crimen matris deponat hirundo , Sub trabibus cunas parvaque tecta facit. IoHerbaque , quae latuit Cerealibus obruta sulcis , Exserit e tepida molle cacumen humo.Quoque loco est vitis , de palmite gemma movetur :Nam procul a Getico litore vitis abest. Quoque loco est arbor , turgescit in arbore ramus : I sNam procul a Getieis finibus arbor abest. Otia nune istic t junctisque ex ordine ludis Cedunt verbosi garrula bella fori. Usus equi nune est, levibus nunc Iuditur armis e Nunc pila, nunc celeri volvitur orbe trochus. 2o Nunc , ubi perfusa est oleo labente iuventus , Defessos artus Virgine tingit aqua. Seena viget, studiisque favor distantibus ardet: Proque tribus resonant terna Theatra Foris. O l quater, & quoties non est numerare, beatum , asNon interdicta eui licet Urbe frui lAt mihi sentitur nix verno sole soluta , Quaeque lacu duro vix fodiantur aquae. Nec mare concrescit glacie e nec, ut ante, per Istrum Stridula Sauromates plaustra bubulcus agit. 3o Incipient aliquae tamen huc adnare carinae, Hospitaque in Ponti litore puppis erit. Sedulus occurram nautae et dictaque salute , Quid veniat, quaeram , quisve , quibusve locis , Ille quidem mirum , ni, de regione propinqua , 3 sNon nisi vicinas cautus ararit aquas. Rarus ab Italia tantum mare navita transit e Litora rarus in haec portubus orba venit.

Sive tamen Graja scierit, sive ille Latina Voce loqui; certe gratior hujus erit. 42

227쪽

ris quoque ab ore freti longaeque Propontidos undis Huc aliquem certo vela dedisse Noto. Quisquis is est , memori rumorem voce referre , Et fieri famae parsque gradusque potest. 4s Is precor auditos possit narrare triumphos Caesaris , & Latio reddita vota Iovi et Teque , rebellatrix tandem Germania , magni Triste caput pedibus supposuisse Ducis. Haec mihi qui referet, quae non vidisse dolebo , so Ille meae domui protinus hospes erit. Hei mihi l jamne domus Scythico Nasonis in orbe Iamque suum mihi dat pro Lare poena Iocum Di faciant, Caeser non hic penetrale domumque , Hospitium poenae sed velit esse meae.

E cc g supervaeuus , quid enim fuit utile gigni

Ad sua natalis tempora noster adest. Dure , quid ad miseros veniebas exsulis annos Debueras illis imposuisse modum. 3 Si tibi cura mei , vel si pudor ullus inesset, Non ultra patriam me sequerere meam. Quoque loco primum tibi sum male cognitus infans, Illo tentasses ultimus esse mihi. Jamque relinquenda , quod idem secere sodales ,1 o Tu quoque dixisses tristis in Urbe , Vale. Quid tibi cum Ponto num te quoque Caesaris ira Extremam gelidi misit in orbis humum Scilicet exspectes soliti lihi moris honorem , Pendeat ex humoris vestis ut alba meis.1 1 Fumida cingatur florentibus ara coronis. Micaqua sollemni turis in igna sonet. Libaque dem pro me , genitale notantia tempus , Concipiamque bonas ore favente Preces.

228쪽

TRISTIUM LIB. III. 22I

Non ita sum positus, nec sunt ea tempora nobis , Adventu possim laetus ut esse tuo. ΣΟFuneris ara mihi , ferali cinista cupresse , Convenit , & structis flamma parata rogis. Nec dare tura libet , nihil exorantia Divos :In tantis subeunt nec bona verba malis. Si tamen est aliquid nobis hac luce petendum , ΣΙ In loca ne redeas amplius ista , precor et Dum me , terrarum pars paene novissima , Pontus , Euxini falso nomine dictus , habet.

CυLTOR & antistes doctorum sancte virorum,

Qui facis ingenio semper amice meo ἔEcquid , ut incolumem quondam celebrare solebas , Nunc quoque , ne videar totus abe1se , caves Colligis, exceptis, ecquid mea carmina, solis IArtibus , artifici quae nocuere suo Immo ita lac , vatum , quae si , studiose novorum et Quaque potes . retine corpus in Urbe meum. Est iuga dicta mihi , non est fuga dicta libellis , Qui domini poenam non meruere sui. I Saepe per extremas profugus pater exsulat oras IUrbe tamen natis exsulis esse liςet. Palladis exemplo , de me sine matre creata Carmina sunt : stirps haecI progeniesque mea est. sane tibi commendo e quae quo magis orba parente, I SHoc tibi tutori sarcina major erit. Tres mihi sunt nati contagia nostra secuti: Cetera fac curae sit tibi turba palam. Sunt quoque mutatae ter quinque volumina formae , Carmina de domini lanere rapta sui. 2 Illud opus potuit, si non prius ipse perissem, Certius a summa nomen habere manu.

229쪽

Iaa. P. OVID. NAS. TRIST. L. III.

Nunc incorrectum populi pervenit in ora rIn populi quidquam si tamen ore mei est. II Hoc quoque nescio quid nostris appone libellis , Diverso missum quod tibi ah orbe venit. Quod quicumque leget, si quis leget, aestimet ante ,

Compositum quo sit tempore , quoque loco. AEquus erit scriptis, quorum cognoverit esse 3 o Exsilium tempus, barbariemque locum. Inque tot adversis carmen mirabitur ullum Ducere me tristi sustinuisse manu. Ingenium fregere meum mala et cujus & anto Fons insecundus , pamaque vena fuit.

3s Sed quaecumque fuit, nullo exercente, refugit, Et longo periit arida facta situ. Non hie librorum , per quos inviter alarque , Copia r pro libris arcus & arma sonant.

Nullus in hac terra , recitem si carmina , . cujus 4o Intellecturis auribus utar , adest.

Nec , quo secedam , locus est e custodia moti Submovet infestos , clausaque porta , Getas es Saepe aliquod verbum quaero, nomenque, locumque: Nec quisquam est , a quo certior esse queam.

s Dicere tape aliquid conanti , turpe fateri , Verba mihi desunt; dedidicique loqui.

Threieio Scythicoque fere circumsonor ore e Et videor Geticis scribere posse modis. Crede mihi r timeo ne sint immixta Latinis , Io Inque meis seriptis Pontica verba legas. Qualem eumque igitur venia dignare libellum e Sortis & excula conditione meae.

230쪽

LIBER IRE LEGI A PRIMA.

. . . .

S 1 qua meis fuerint, ut erunt, vitiosa libellis ,

Excusata suo tempore , lector, habe. Exsul eram ; requiesque mihi , non sama petita est Mens intenta suis ne foret usque malis. Hoc est, cur cantet vinctus quoque compede fossor , Indocili numero eum grave mollit opus 2 Cantet & , innitens limosae pronus arenae , Adverso tardam qui trahit amne ratem. Quique ferens pariter lentos ad pectora remOS , In numerum pulsa brachia versat aqua. Fessus ut incubuit baculo , saxove resedit Pastor, arundineo carmine mulcet oves. Cantantis pariter , pariter data pensa trahentis , Fallitur ancillae decipiturque labor. Fertur &, abducta Lyrnessi de , tristis Achilles Haemonia curas attenuasse lyra. Cum traheret silvas Orpheus & dura canendo Saxa , bis amissa conjuge , maestus erat. Me quoque Musa levat Ponti loca iussa .petentem.

SEARCH

MENU NAVIGATION