P. Ovidii Nasonis Opera quæ supersunt. Tomus primus tertius

발행: 1762년

분량: 406페이지

출처: archive.org

분류: 시와 노래

291쪽

Certe ego , cum primum potui sentire quid essem , Nam fuit attonito mens mihi nulla diu , Hoc quoque Fortunae sensi , quod amicus abesses, Qui mihi praesidium grande futurus eraS.l I Tecum tunc aberant aegrae solatia mentis , Magnaque pars animae , consiliique mei. At nunc, quod superest, ser opem,precor . eminus unam et

Alloquioque juva pectora nostra tuo. Quae , non mendaci si quidquam credis amico ,1 o Stulta magis dici, quam scelerata , decet.

Nec leve , nec tutum , peccati quae sit origo , Scribere : tractari vulnera nostra timent. Qualicumque modo mihi sint ea facta , rogare Desine : non agites , si qua coire velis.

a s Quicquid id est, ut non facinus , sic culpa vocandum. Omnis an in magnos culpa Deos scelus est Spes igitur menti poenae , Graecine , levandae

Non est ex toto nulla relicta meae. Haec Dea , cum sugerent sceleratas numina terras,3 o In Dis invisa sola remansit humo . Haec facit, ut vivat vinctus quoque compede fossor ;Liberaque a ferro crura futura putet. Haec facit , ut, videat cum terras undique nullas,

Naufragus in mediis brachia jactet aquis. 3 1 Saepe aliquem sollers medicorum cura reliquit Nec spes huic, vena deficiente, cadit. Carcere dicuntur clausi sperare salutem :Atque aliquis pendens in cruce vota facit. Haec Dea quam multos laqueo sua colla ligantes 4o Non est proposita passa perire nece lMe quoque conantem gladio finire dolorem Areuit, injecta continuitque manu.

Quidque facis λ lacrymis opus est, non sanguine, dixit: Saepe per has flecti Principis ira solet. 43 Quamvis est igitur meritis indebita nostris , Magna tamen spes est in bonitate Dei.

292쪽

EPIST. Ex PONTO L. I. 28 s

Qui ne dissicilis mihi sit, Graecine , precare zConfer & in votum tu quoque verba meum. Inque Tomitana jaceam tumulatus arena , Si te non nobis ista vovere liquet. Io Nam prius incipiant turres vitare columbae , Antra ferae , pecudes gramina , mergus aquas IQuam male se praestet veteri Graecinus amico. Non ita sunt satis omnia versa meis.

J ITER A pro verbis tibi, Messalline , salutem ,

Quam legis , a saevis attulit usque Getis. Indicat auctorem locus : an , nisi nomine lecto , Haec me Nasonem scribere verba latet λEcquis in extremo positus jacet orbe tuorum, IMe tamen excepto , qui precor osse tuus ZDi procul a cunctis , qui te venerantur amantque , Hujus notitiam gentis abesse velint. Fon satis est inter glaciem Scythicasque sagittas Vivere , si vita est mortis habenda genus. I Nos premat aut bello tellus , aut frigore coelum et Truxque Getes armis , grandine pulset iliems. Nos habeat regio , nec pomo lata , nee uvis ἐEt cujus nullum cesset ab hoste latus Cetera sit sospes cultorum turba tuorum I In quibus , ut populo , pars ego parva sui. Me miserum i si tu verbis offenderis istis , Nosque negas ulla parte fuisse tuos. Idque sit ut verum , mentito ignoscere debes.

Nil demit laudi gloria nostraetuae. 2o Quis se Caesaribus notis non fingit amicum Da veniam fata , tu mihi Caesar eris.

293쪽

286 P. OVIDIT NASONIS

Nec tamen irrumpo , quo non licet ire et satisque est, Atria si nobis non patuisse negas. 23 Utque tibi fuerit mecum amplius , uno Nempe salutaris , quam prius , ore minus. Nec tuus est genitor nos inficiatus amicos , Hortator studii caustique faxque mei. Cui nos & Iacrymas, supremum in funere munus,3 o Et dedimus medio scripta canenda foro. Adde quod est frater tanto tibi junctus amore , Quantus in Atridis Tyndaridisque fuit. Is me nec comitem , nec dedignatus amicum est :Si tamen haec illi non nocitura putas. 3 7 Si minus , hac quoque me mendacem parte fatebor. Clausa mihi potius tota sit ista domus. Sed neque claudenda est ; & nulla potentia vires Praestandi , ne quid peccet amicus , habet. Et tamen ut cuperem culpam quoque posse negarizgo Sic lacinus nemo nescit abesse milai.

Quod nisi delicti pars excusabilis es et , Parva relegati poena futura suit. Ipse sed hoc vidit, qui pervidet omnia , Caesar, Stultitiam dici crimina posie mea. 4 I Quaque ego permisi, quaque est res passa, pepercit: Usus & est modice fulminis igne sui.

Nec vitam , nec opes, nec ademit poste reverti, Si sua per vestras victa sit ira preces.

At graviter cecidi : quid enim mirabile, si quis Io Α Jove percussus non leve vulnus habet EIpse suas ut jam vires inhiberet Achilles , Missa graves imis Pelias hasta tulit.

Iudicium nobis igitur cum vindicis adsit , Non est cur tua me janua nosse neget. 33 Culta quidem, fateor , citra, quam debuit , illa :Sed fuit in fatis hoc quoque, credo , meiS. Nec tamen ossicium sensit magis altera nostrum. Hic , illic , vestro sub Lare se Ner eram.

294쪽

t iis

EPIST. PONTO L. L. 287

Quaeque tua est pietas ; ut te non excolat ipsum , Ius aliquod tecum fratris amicus habet. 6o Quid 3 quod , ut emeritis reserenda est gratia semper, Sic est fortunae promeruisse tuae λQuod si permittis nobis suadere , quid optes e Ut des , quam reddas , plura , precare Deos. Idque facis , quantumque licet meminisse , volebas 6s Officii causam pluribus esse datam. Quolibet in numero me , Messalline , repone :Sim modo pars vostrae non aliena domus. Et mala Nasonem , quoniam meruisse videtur, Si non ferte doles, at meruisse dole. το

ΕpISTOLA VIII. SEVERO.

ήμ. TIBI dilecto missam Nasone salutem Accipe , pars animae magna , Severe , meae. NeVe roga , quid agam : si persequar omnia , flebis et Summa satis nostri si tibi nota mali. ivimus assiduis, expertes pacis, in armis, s Dira pharetrato bella movente Geta. Deque tot expulsis sum miles in exsule solus. Tuta, nec invideo, cetera turba jacet. Quoque magis nostros venia dignere libellos, Haec in proeinctu carmina facta leges. Io Stat vetus urbs , ripae vicina hi nominis Istri , Moenibus & positu vix adeunda loci. Caspius AEgypsos , de se si credimus ipsis , Condidit; & proprio nomine dixit opus. Hanc ferus , Odrysiis inopino Marte peremtis , II Cepit , & in regem sustulit arma , Getes. Ille memor magni generis, virtute quod auget, Protinus innumero milite cimaus adest.

295쪽

288 P. OVIDII NASONIS

Nec prius abscessit , merita quam caede nocentum dio Se nimis ulciscens , exstitit ipse nocens. At tibi, Rex aevo , detur , sortissime nostro , Semper honorata sceptra tenere manu.

Teque , quod & praestat, quid enim tibi plenius optemὶ

Martia cum magno Caesare Roma probet. a s Sed memor unde abii, queror , o iucunde sodalisl Accedant nostris saeva quod arma malis. Ut careo vobis Stygias detrusus in oras , Quattuor autumnos Pleias orta facit. Nec tu credideris urbanae commoda vitae 3 o Quaerere Nasonem e quaerit & illa tamen. Nam modo vos animo dulces reminiscor , amici; Nunc mihi cum cara conjuge nata subit :Eque domo rursus pulchrae loca vertor ad Urbis, Cunctaque mens oculis pervidet illa suis. 3 I Nunc fora, nunc aedes, nunc marmore tecta theatra, Nunc subit aequata porticus omnis humo.

Gramina nunc Campi , pulcheos spectantis in hortos, Stagnaque & Euripi, Virgineusque liquor. At, puto , sic Urbis misero est erepta voluptas, o Quolibet ut saltem rure frui liceat. Non meus amissos animus desiderat agros , Ruraque Peligno conspicienda solo et Nec quos piniferis positos in collibus hortos Spectat Flaminiae Clodia juncta viae. Quos ego nescio cui colui, quibus ipse solebam Ad sata fontanas , nec pudet, addere aquas. Sunt ibi, si vivunt, nostra quoque .consita quondam, Sed non & nostra poma legenda manu. Pro quibus amissis , utinam contingere possitso Hic saltem profugo gleba colenda mihi lIpse ego pendentes , liceat modo , rupe capellas , Ipse velim baculo pascere nixus OVES. Ipse ego, ne solitis insistant pectora curis ,

296쪽

Et discam , Getici quae norint verba juvenci, IJ

Assuetas illis adjiciamque minas. Ipse , manu capulum prensi moderatus aratri , Experiar mota spargere semen humo . Nec dubitem longis purgare ligonibus arva , Et dare jam , sitiens quas bibat hortus, aquas. 6o Unde sed hoc nobis , minimum quos inter & hostem Discrimen murus clausaque porta facit At tibi nascenti , quod toto pectore laetor , Nerunt fatales fortia fila Deae. ) . Te modo Campus habet, densa modo porticus umbrae 6 sNunc, in quo ponis tempora rara, Forum. Umbria nune revocat et nec non Albana petentem Appia serventi ducit in arva rota. Forsitan hic optes , ut justam supprimat iram Cesar ; & hospitium sit tua villa meum. 7 Ah l nimium est, quod, amice , petis e moderatius opta :Et voti , quaeso , contrahe Vela tui. Terra velim propior , nullique obnoxia bello , i Detur et erit nostris pars bona demta tiralis.

U AE mihi de rapto tua venit epistola Celso , . Protinus est lacrymis humida facta meis. Quodque nefas dictu , .fieri nec posse putavi, Invitis oculis litera lecta tua est. Nee quidquam ad nostras pervenit acerbius aures, IUt sumus in Ponto ; perveniatque , Precor. Ante meos oculos tamquam praesentis imago Haeret, & exstinctum vivere fingit amor. Saepe refert animus lusus gravitate carentes et

Setia cum liquida saepe peracta fide. . . Io mus III. N

297쪽

29o P. OVIDII NASONI s

Nulla tamen subeunt mihi tempora densius illis , Quae vellem vitae summa fuisse meae. Cum domus ingenti subitb mea lapsa ruina Concidit , in domini procubuitque caput. 11 Adsuit ille mihi , cum pars me magna reliquit, Maxime I Fortunae nec fuit ipse comes. Illum ego non aliter sentem mea funera vidi, Ponendus quam si frater in igne foret. Haesit in amplexu , consolatusque jacentem est: et o Cumque meis lacrymis miscuit usque suas. Ο l quoties, vitae custos invisus amarae , Continuit promtas in mea fata manus lo i quoties dixit, Placabilis ira Deorum est. Vive , nec ignosci tu tibi posse nega. as Vox tamen illa fuit celeberrima , Respice quantum

Debeat auxilii Maximus esse tibi. Maximus incumbet ; quaque est pietate , rogabit, Ne sit ad extremum Caesaris ira tenax. Cumque suis fratris vires adhibebit, & omnem ,3 o Quo levius doleas , experietur opem.

Haec mihi verba malae minuerunt taedia vitae :Quae tu, ne fuerint, Maxime, Vana, CaVe.

Huc quoque , venturum mihi se jurare solebat ;Non nisi te longae ius sibi dante viae. 3 s Nam tua non alio coluit penetralia ritu , Terrarum dominos quam colis ipse Deos. Credo mihi : multos habeas cum dignus amicos , Non suit e multis quolibet ille minor.

Si modo nec census , nec clarum nomen a Orum,4o Sed probitas magnos , ingeniumque , facit. Iure igitur lacrymas Celso libamus ademto , Cum fugerem , vivo quas dedit ille mihi.

Carmina jure damus raros testantia mores , Ut tua venturi nomina , Celse , legant.

43 Hoc est , quod possum Geticis tibi mittere ab arvis: Hoc solum est istie , quod liquet esse meum.

298쪽

Funera nec potui comitare , nec ungere corpus et Aque tuis toto dividor orbe rogis. Qui potuit , quem tu pro numine vivus habebas , Praestitit ossietum Maximus omne tibi. Io Ille tibi exsequias , & magni funus honoris Fecit; Sc in gelidos versit amoma Sinus. Diluit & lacrymis maerens unguenta profusis ὁOssaque vicina condita texit humo.Qui quoniam exstinctis, quae debet, praestat amicis, Is Et nos exstinctis annumerare potest.

EPISTOLA X.

A s o suo profugus mittit tibi, Flacce , salutem rMittere rem si quis , qua caret ipse , potest, Longus enim curis vitiatum corpus amaris Non patitur vires languor habere tuas. Nec dolor ullus adest , nee febribus uror anhelis 3 IEt peragit soliti vena tenoris iter. Os hebes est, positaeque movent fastidia mensae r Et queror, invisi cum venit hora cibi. Quod mare , quod tellus , appone , quod educat aer ἔNil ibi , quod nobis esuriatur, erit. I Nectar & ambrosiam , latices epulasque Deorum , Det mihi sormosa nava Iuventa manu ;Non tamen exacuet torpens sapor ille palatum rStabit & in stomacho pondus inerte diu. Haec ego non ausim , cum sint verissima, cuivis II Scribere ; delicias ne mala nostra vocent. Scilicet is status est , ea rerum forma mearum a Deliciis etiam possit ut esse locus

Delicias illi precor has contingere , si quis , Ne mihi sit levior caesaris ira , timet. 2

299쪽

Is quoque, qui gracili cibus est in corpore , somnus,

Non alit ollicio corpus inane suo. Sed vigilo , vigilantque mei sine fine dolores , Quorum materiam dat locus ipse milii as Vix igitur possis visos agnoscere vultus eQuoque ierit , quaeras , qui fuit ante , color. Parvus in exiles succus mihi pervenit artus , Meinhraque sunt cera pallidiora nova. Non haec immodico contraxi damna Lyaeo rao Scis mihi quam solae paene hibantur aquae

Non epulis oneror : quarum si tangar amore ,

Est tamen in Geticis copia nulla locis. Nec vires adimit Veneris damnosa voluptas e Non solet in maestos illa venire toros. 33 Unda locusque nocent e & causa valentior istis , Anxietas animi , quae mihi semper adest. Hanc nisi tu pariter simili cum fratre levares, Vix mens tristitiae maesta tulisset onus. Vos estis fragili tellus non dura phaselo e4o Quamque negant multi, vos mihi fertis , operi . Ferte, precor, semper, quia semper egebimus illa; Caesaris offensum dum mihi numen erit. Qui meritam nobis minuat, non finiat, iram,

Suppliciter vestros quisque rogate Deos.

Diui ipso by Cooste

300쪽

EPISTOLARU Μ

LIBER IL

EPISTOLA I. GERMANICO CAESAR L

AI U C quoque Caesarei pervεnit fama triumphi , Languida quo fessi vix venit aura Noti. Nil fore dulce mihi Scythica regione putavi zIam miniis hie odio est , quam fuit ante , locus. Tandem aliquid, pulsa curarum nube , serenum IVidi ; Fortunae verba dedique meae. Nolit ut ulIa mihi contingere gaudia Caesar , Velle potest euivis haec tamen una dari. Di quoque , ut a cunctis hilari pietate colantur , Tristitiam poni per sua festa jubent. I Denique , quod certus furor est audere fateri, Hac ego laetitia , si vetet ipse , fruar. Iuppiter utilibus quoties juvat imbribus agros , Mixta tenax segeti crescere lappa solet. Nos quoque seu giferum sentimus inutilis herba Is Numen ; & invita saepe juvamur OPe.

SEARCH

MENU NAVIGATION