P. Ovidii Nasonis Opera quæ supersunt. Tomus primus tertius

발행: 1762년

분량: 406페이지

출처: archive.org

분류: 시와 노래

281쪽

α7 OVIDII NASONI s

Aut hoc , aut nihil est , pro me tentare modeste Gratia quod salvo vestra pudore queat. Suscipe , Romanae facundia , Maxime , linguae , o Difficilis causae mite patrocinium. Est mala r confiteor e sed te bona fiet agente. Lenia pro misera fac modo verba fuga. Nescit enim Caesar , quamvis Deus omnia norit, Ultimus hic qua sit conditione locus.7s Magna tenent illud rerum molimina numen : Haec est coelesti peε ore cura minor. Nec vacat, in qua sint positi regione Tomitae , Qiuerere , finitimo vix Ioca nota Getae. Aut quid Sauromatae faciant, quid Iazyges acres, So Cultaque oresteae Taurica terra Deae. Quaeque aliae gentes, ubi frigore constitit Ister,

Dura meant celeri, terga Per amnis, equo. Maxima pars hominum nec te, pulcherrima, curant,

Roma ; nec Ausonii militis arma timent. 83 Dant animos arens iIlis plenaeque pharetrae ; Quamque libet longis cursibus aptus equus. Quodque sitim didicere diu tolerare famemque pQuodque sequens nullas hostis habebit aquas, Ira Dei mitis non me misisset in istam , 9o Si satis haee illi nota fuisset , humum.

Nec me , nec quemquam Romanum gaudet ab hoste, Meque minus , vitam cui dedit ipse , premi. Noluit, ut poterat , minimo me perdere nutu. Nil opus est ullis in mea fata Getis. 9 Sed neque, cur morerer, quidquam mihi comperit actum: Nec minus infestus , quam suit , esse Potest.

Tum quoque nil fecit , nisi quod facere ipse coegi,

Paene etiam merito parcior ira meo.

Det faciant igitur , quorum mitissimus ipse est ,

Ioo Alma nihil majus Caesare terra ferat. i Utque dia sub eo sit m blica sarcina rerum 2 Perque manus hujus tradita gemis eat.

282쪽

EPIST. EX PONTO L. I. 27 s

i At tu , tam placido , quam nos quoque sensimus illum , Iudice , pro lacrymis ora resolve meis. i Non petito ut bene sit, sed uti male tutius ς utque IosExsilium saevo distet ab hoste meum. i Quamque dedεre mihi praesentia numina vitam , Non adimat stricto squalidus ense Getes. Denique , si moriar, subeant pacatius arvum Ossa , nec a Scythica nostra premantur humo. Ilo Noc math compositos , ut scilicet exsule dignum , Bistonii cineres ungula pulset equi.

Et ne , si superest aliquid post funera senssis ,

Terreat hic manes Sarmatis umbra meos. Caesaris haec animum poterant audita movere, III Maxime ; movissent si tamen ante tuum.

Vox , precor , Augustas pro me tua molliat aures , Auxilio trepidis quae solet esse reis. Aguetaque tibi doctae dulcedine linguae , t AEquandi Superis pectora flecte viri. I 2o Non tibi Theromedon , crudusve rogabitur Atreus ;Quique suis homines pabula secit equis :Sed piger ad poenas Princeps , ad praemia velox 2 Quique dolet , quoties cogitur esse serox. Qui vicit semper , victis ut parcere posset I I 2IClausit & aeterna civica hella sera. Multa metu poenae , poena qui pauca coercet ;Et jacit invita fulmina rara manu. Ergo tam placidas orator missus ad aures , Ut propior patriae sit fuga nostra, roga. I 3

Ille ego sum , qui te eolui; quem festa solebat

Inter convivas mensa videre tuos.

Ille ego , qui duxi vestros Hymenaeon ad ignes ἔ Et cecini fausto carmina digna toro. Cujus te solitum memini laudare libellos , I 3 Exceptis , domino qui nocuere suo. Cui tua nonnumquam miranti scripta legebas. ille ego , de vestr1 cui data nupta domo.

283쪽

Hanc probat, & primo dilectam semper ab aevo . 1 o Est inter comites Marcia censa suas. Inque suis habuit matertera Caesaris ante e duarum judicio si qua probata , proba est. Ipsa sua melior fama , laudantibus istis , Claudia divina non eguisset ope. I 4s Nos quoque praeteritos sine labe peregimus annos et

Proxima pars vitae transilienda meae. Sed de me ut sileam, coniux mea sarcina vestra est.

Non potes hanc salva dissimulare fide. Confugit haec ad vos e vestras amplectitur aras. Iso Iure venit cultos ad sibi quisque Deos Flensque rogat, precibus lenito Caesare vestris , Busta sui fiant ut propiora viri.

H Luc tibi Naso tuus mittit, Rufine , salutem Qui miser est , ulli si suus esse potest.

Reddita confusae nuper solatia menti Auxilium nostris spemque tuIere malis.s Ut quo Machaoniis Paeantius artibus heros Lenito medicam vulnere sensit opem e Sic ego mente jacens , & acerbo saucius ictu , Admonitu coepi sortior esse tuo. Et jam deficiens sic ad tua verba revixi, io Ut solet infuso vena redire mero. Non tamen exhibuit tantas facundia vires , Ut mea sint dictis pectora sana tuis. Ut multum nostrae demas de gurgite curae Non minus exhausto , quod superabit , erit. 13 Tempore ducetiit longo fortasse cicatrix :Ηorrent admotas vulnera cruda manus.

284쪽

Non est in medico semper , relevetur ut aeger. Interdum docta plus valet arte malum.

Cernis , ut e molli sanguis pulmone remissus Ad Stygias certo limite ducat aquas. 2 Afferat ipse licet sacras Epidaurius herbas ,

Sanabit nulla vulnera cordis ope. Tollere nodosam nescit medicina podagram LNec formidatis auxiliatur aquis. Cura quoque interdum nulla medicabilis arte ; . a Aut, ut sit , longa est extenuanda mora. Cum bene firmarunt animum praecepta jacentem , Sumtaque sunt nobis pectoris arma tui ;Rursus amor patriae , ratione valentior omni, Quod tua texuerunt scripta , retexit opus. 3o Sive pium vis hoc , sive hoc muliebre vocari, Confiteor misero molle cor eta mihi.

Non dubia est Ithaci prudentia r sed tamen optat Fumum de patriis posse videre focis. Nescio qua natale solum dulcedine captos 3 Ducit, & immemores non sinit esse sui.

Quid melius Roma Scythico quid frigore pejus λ

Ηuc tamen ex illa barbarus urbe fugit. Cum bene sit clausae cavea Pandione natae , Nititur in silvas illa redire suas. 4 Assuetos tauri saltus , assueta leones , Nec feritas illos impedit, antra petunt. Tu tamen exsilii morsus e pectore nostro Fomentis speras cedere posse tuis. Effice , vos ipsi ne tam mihi sitis amandi, εἴ Talibus ut levius sit caruisse malum. At, puto , qua sueram genitus , tellure sarenti, In tamen humano contigit esse loco. Orbis in extremi jaceo desertus arenis , Fert ubi perpetuas obruta terra nives. I Non ager hic pomum , non dulces educat uvas . Non salices ripa i robora monte virent.

285쪽

Neve fretum terra laudes magis , aequora semper Ventorum rahi e , solibus orba , tument. I I Quocumque aspicias , campi cultore carentes , Vastaque, quae nemo vindicet, arva jacent. Hostis adest , dextra laevaque a parte timendus ;Vicinoque metu terret utrumque latras.

Altera Bistonias pars est sensura sarissas , 6o Altera Sarmatica spicula missa manu. I nunc , & veterum nobis exempla virorum , Qui forti casum mente tulere , refer. Et grave magnanimi robur mirare Rutili , Non usi reditus conditione dati. 6 Smyrna virum tenuit, non Pontus & hostica tellus ;Paene minus nullo Smyrna petenda loco. Non doluit patria Cynicus procul esse Sinopeus: Legit enim sedes , Attica terra , tuas. Arma Neoclides qui Persica contudit armis ,

o Argolica primam sensit in urbe fugam. Pulsus ArIstides patria , Lacedaemona fugit e Inter quas dubium , quae prior esset , erat. Caede puer facta Patroclus Opunta reliquit , Thessaliamque adiit , hospes Achillis, humum. 1 Exsul ab Haemonia Pirenida cessit ad undam , Quo duce , trabs Colchas sacra cucurrit aquaS , Liquit Agenorides Sidonia moenia Cadmus,

Ponergi ut muros in meliore loco.

Venit ad Adrastum Tydeus , Calydone fugatus ;8o Et Teucrum Veneri grata recepit humus. Quid refbeam veteres Romanae gentis, apud quos Exsulibus tellua ultima Tibur erat λPersequar ut cunctos ; nulli datus omnibus aevis Tam procul a patria est, horridiorve , locus. 8I Quo magis ignoscat sapientia vestra dolenti , Qui facit ex dictis non ita multa tuis.

Nec tamen inficior , si possint nostra coire

Vulnera praeceptis posse coire tuis.

286쪽

Sed vereor , ne me frustra servare labores ;Neu juver admota perditus aeger ope. 9ONec loquor haec , quia sit major prudentia nobis ;Sed sim , quam medico, notior ipse mihi. Ut tamen hoc ita sit, munus tua grande voluntas Ad me pervenit , consuliturque honi.

Iamque meos vultus ruga senilis arat e Iam vigor , & quasso languent in corpore vires ;Nec , juveni lusus qui placuere , placent. Nec si me subito videas , agnoscere possis : Etatis facta est tanta ruina meae. Confiteor facere haec annos : sed & altera causa est , Anxietas animi , continuusque labor. Nam mea per longos si quis mala digerat annos , Crede mihi , Pylio Nestore major ero. IOCernis ut in duris , & quid bove firmius arvis Fortia taurorum corpora frangat opus. Quae numquam vacuo solita est cessare novali , Fructibus assiduis lassa senescit humus. Occidet, ad Circi si quis certamina semper , II Non intermissis cursibus , ibit equus. Firma sit illa licet, solvetur in aequore , navis , Quae numquam liquidis si eca carebit aquis. Me quoque debilitat series immensa malorum , Ante meum tempus cogit 8c esse senem. 2 Oolia corpus alunt ; animus quoque pascitur illis. Immodicus contra carpit utrumque labor. Aspice , in has partes quod venerit A lone natus , Quam laudem a sera posteritate ferat.

287쪽

21 At Iabor illius nostro leviorque minorque e

Si modo non verum nomina magna Premunt.

Ille est in Pontum , Pelia mittente , profectus , Qui vix Thessaliae fine timendus erat. Caesaris ira mihi nocuit, quem Solis ab ortu

3o Solis ad occasus utraque terra tremit.

Iunctior Haemonia est Ponto, quam Roma, sit Istro Et brevius, quam nos , ille peregit iter. Ille habuit comites , primos telluris Achivae :At nostram cuncti destituere fugam. 3s Nos fragili vastum ligno sulcavimus aequor zQuae tulit IE soniden , firma carina fuit. Nec Tiphys mihi rector erat: nec Agenore natus, Quas sequerer , docuit, quas fugeremque vias. Illum tutata est cum Pallade regia Iuno :4o Desendere meum numina nulla caput.

Illum furtivae juvere Cupidinis artes , Quas a me vellem non didicisset Amor. Ille domum rediit : nos his moriemur in arvis ,

Perstiterit laesi si gravis ira Dei. 'ην Durius est igitur nostrum , fidissima coniux , Illo , quod subiit A sone natus , OnuS. Te quoque , quam juvenem discedens Urbe reliqui Credibile est nostris insenuisse malis.

O l ego , Di faciant , talem te cernere PosSim , Io Caraque mutatis oscula ferre genis lAmplectique meis corpus non pingue lacertis Ι , Gracile hoc fecit , dicere , cura mei lΕt narrare meos flenti flens ipse labores , Sperato numquam colloquioque frui lI I Turaque Caesaribus cum conjuge Caesare digna , Dis veris , memori debita ferre manu lMemnonis hanc utinam , lenito Principe , mater Quam primum roseo provocet ore diem l

288쪽

EPIST. Ex PONTO L. I. 28 I

EPISTOLA V.

MAXIMO.

.1 L L Ε tuos quondam non ultimus inter amicos ,

Ut sua verba legas, Maxime, Naso rogat. In quibus ingenium desiste requirere nostrum , Nescius exsilii ne videare mei. Cernis , ut ignavum corrumpant otia corpus et FUt capiant vitium , ni moveantur , aquae. Et mihi si quis erat ducendi carminis usus , Deficit e, estque minor factus inerte situ. Haec quoque, quae legitis, si quod mihi, Maxime, credis, Scribimus invita, vixque coacta , manu. 1 o Non libet in tales animum contendere curas INec venit ad duros Musa vocata Getas. Ut tamen ipse vides , luctor deducere versum.

Sed non fit fato mollior ille meo. Cum relego , scripsisse pudet : quia plurima cerno , I SMe quoque , qui suci, judice , digna lini. Nec tamen emendo : labor hic , quam scribere , major , Mensque pati durum sustinet aegra nihil. Se ilicet incipiam lima mordacius uti Et sub judicium singula verba vocem 3 2o Torquet enim Fortuna parum , nisi Nilus in Hebrum Confluat, & frondes Alpibus addat Athos.

Parcendum est animo miserabile vulnus habenti: Subducant oneri colla perusta boves. At, puto , fructus adest , justissima causa laborum : 2IEt fata cum multo fenore reddit ager. Tempus ad hoc , nobis , repetas licet omnia , nullum

Prosuit , atque utinam non nocuisset i opus. Cur igitur scribam miraris r miror & ipse et Et mecum quaero sepe, quid inde feram. 3.

289쪽

An populus vere sanos negat esse poetas 3 Sumque fides hujus maxima vocis ego Qui, sterili toties cum sim deceptus ab arvo , Damnosa persto condere semen humo.3 1 Scilicet est cupidus studiorum quisque suorum , Tempus & assii eta ponere in arte juvat. Saucius ejurat pugnam gladiator, & idem , Immemor antiqui vulneris, arma capit. Nil sibi eum pelagi dicit fore naufragus undis ; o Mox ducit remos , qua modo navit, aqua. Sic ego constanter studium non utile carpo ἔEt repeto , nollem quas coluisse , Deas.

Quid potius faciam non sum , qui segnia ducam

Otia e mors nobis tempus habetur iners. 4s Nec juvat in lucem nimio marcescere vino e Nec tenet incertas alea blanda manus.

Cum dedimus somno , quas corpus postulat , horas. Quo ponam vigilans tempora longa modo ZMoris an oblitus patrii contendere discam Io Sarmaticos arcus 3 & trahar arte loci 3 Hoc quoque me studium prohibent assumere vires; Mensque magis gracili corpore nostra valet. Cum bene quaesieris , quid agam ; magis utile nil est Artibus his , quae nil utilitatis habent. Consequor ex illis casus oblivia nostri. Hanc satis est messem si mea reddit humus. Gloria vos acuat e vos ut recitata probentur Carmina , Pieriis invigilate choris. Quod venit ex facili, satis est componere nobis :6o Et nimis intenti causa laboris abest. Cur ego solicita poliam mea carmina cura An verear , ne non approbet illa Getes Forsitan audacter faciam , sed glorior, Istrum Ingenio nullum majus habere meo. 67 Hoc , ubi vivendum , satis est si consequor arvo , Inter inhumanos esse poeta Getas.

290쪽

Quo mihi diversum fama contendere in orbem Quem Fortuna dedit , Roma sit ille locus. Hoc mea contenta est infelix Musa theatro. Sic merui e magni sic voluere Dei. 7o Nec reor hinc istuc nostris iter esse libellis , Quo Boreas penna deficiente venit.

Dividimur coelo ; quaeque est procul urbe Quirini , Aspicit hirsutos cominus Ursa Getas.

Per tantum terrae , tot aquas , vix credere possim TyIndicium studii transiluisse mei. Finge legi, quodque est mirabile , finge placere :Auctorem certe res juvet ista nihil. Quo tibi, si calida positus laudere Syene ;Aut ubi Taprobanen Indica cingit aqua λ 8o Altius ire libet si te distantia longe Pleiadum laudent signa , quid inde feras Sed neque pervenio scriptis mediocribus istuc; Famaque cum domino fugit ab Urbe suo. Vosque, quibus petii, tunc elim mea fama sepulta est, s sNunc quoque de nostra morte tacere reor.

I eduin, ut audisti, nam te diversa tenebat

Terra , meos casus , cor tibi triste suit Dissimules , metuasque licet, Graecine , sat eri; Si bene te novi , triste fuisse liquet. Non cadit in mores feritas inamabilis istos 3 sNec minus a studiis dissidet illa tuis. Artibus ingenuis , quarum tibi maxima cura est , Pectora mollescunt, asperitasque fugit. Nec quisquam meliore fide complectitur illas , Qua sinit officium , militiaeque labor. Ic

SEARCH

MENU NAVIGATION