장음표시 사용
271쪽
At puto , si demens studium fatale retentem , Hie mihi praebebit carminis arma locus. Non liber hie ullus , non qui mihi commodet aurem, Verbaque significent quid mea norit, adest. s s Omnia barbariae loca sunt, vocisque ferinae eomnia sunt Getici plena timore soni. Ipse mihi videor jam dedidicisse Latine rIam didici Getice Sarmaticeque loqui. Nec tamen , ut Verum fatear tibi, nostra teneri 6o A componendo carmine Musa potest. Scribimus , & scriptos absumimus igne libellos :Exitus est studii parva favilla mei. Nee possum , & cupio non ullos ducere versus. Ponitur idcirco noster in igne labor. 6ue Nec nisi pars casu flammis erepta dolove , Ad vos ingenii pervenit ulla mei. Sic utinam , quae nil metuentem tale magistrum Perdidit , in cineres Ars mea versa foret.
I u e luit, o Getico mittit tibi Naso salutem:
Mittere rem si quis , qua caret ipse , potest. AEger enim traxi contagia corpore mentis , Libera tormento pars mihi ne qua vacet. 3 Perque dies multos lateris cruciatibus Uror , Sed quod non modico frigore laesit hiems. Si tamen ipse vales , aliqua nos parte valemus eQuippe mea est humeris fulta ruina tuis. Qui mihi cum dederis ingentia pignora , cumque
Io Per numeros omnes hoc tueare caput; Quod tua me raro solatur epistola , peccas :Remque piam praestas , ni mihi verba neges. Hoc . precor, emenda : quod si correxeris unum, Nullus in egregio corpore nae us erit.
272쪽
Pluribus accusem ; fieri nisi possit, ut ad me I sLitora non veniat , missa sit illa tamen. Di faciant, ut sit temeraria nostra querela ἔTeque putem falso non meminisse mei lQuod precor , esse liquet : neque enim mutabile robur Credere me fas est pectoris esse tui. et o Cana prius gelido desint absinthia Ponto , Et careat dulci Trinacris Hybla thymo ;Immemorem quam te quisquam convincat amici. Non ita sunt fati stamina nigra mei. Tu tamen , ut salsar possis quoque pellere culpae asCr mina ; quod non es , ne Videare , cave οῦ Utque solebamus consumere longa loquendo Tempora, s cmonem lesciente die; Sie ferat ac referat tachas nunc litera voces rEt peragant linguae char οῦ manusque vices. 3o Quod fore , ne nimium v oear dissidere , sitque Versibus hic paucis admonuiss usatis :Αccipe , quo semper finitur epistola Verho , Atque meis distent ut tua fata ; Vale.
UANTA tibi dederint nostri monumenta libelli , Ο l mihi me conjux carior , ipsa vides. Detrahat auctori multum Fortuna licebit ;Tu tamen ingenio clara serere meo. Dumque legar , mecum pariter tua fama legetur e sNec potes in maestos omnis abire rogos. Csimque viri casu possis miseranda videri, Invenies aliquas , quae , quod es , esse velint rQuae te , nostrorum cum sis in parte malorum ;Felie em dicant, invideantque tibi. Io
Non ego , divitias dando tibi, plura dedissem. Nil feret ad manes divitis umbra suos.
273쪽
256 P. OVID. NAS. TRIST. L. V.
Perpetui frumi in donavi numinis : idque , Quo dare nil potui munere majus , habes. I 3 Adde , quod , ut rerum sola es tutela mearum , Ad te non parvi venit honoris onus. Quod numquam vox est de te mea muta , tuique Iudiciis debes esse superba viri. Quae ne quis possit temeraria dicere , praesta :ao Et pariter serva meque piamque fidem. Nam tua , dum stetimus , turpi sine crimine mansit, Et laudem probitas irreprenensa tulit. Par eadem nostra nunc est sibi facta ruina. Conspicuum virtus hic tua ponat opus. 2 1 Esse bonam facile est, ubi, quod vetet esse, remotum est; Et nihil officio nupta quod obstet, habet. Cum Deus intonuit, non se subducere nimbo , Id demum pietas , id socialis amor. Rara quidem virtus , quam non Fortuna gobernet ;3o Quae maneat stabili, cum sugit illa , pede . Si qua tamen pretii sibi merces ipsa petiti ,
Inque parum laetis ardua rebus adest ;Ut tempus numeres , per secula nulla tacetur, Et loca mirantur , qua patet orbis iter.
3 3 Aspicis , ut longo maneat laudabilis aevo Nomen inexstinctum , Penelopea fides pCernis , ut Admeti cantetur , ut Hectoris uxor , Ausaque in accensos Iphias ire rogos Ut vivat fama conjux Phylaceia , cujus 4o Iliacam celeri vir pede pressit humum Nil opus est leto pro me , sed amore fideque: Non ex difficili fama petenda tibi est. Nec te credideris , quia non facis , ista moneri. Vela damus , quamvis remige puppis eat. 4s Qui monet, ut facias, quod jam facis , ille monendo Laudat , & hortatu comprobat acta suo.
274쪽
276쪽
N s o Tomitanae jam non novus incola terrae Floe tibi de Getico litore mittit opus. Si vacat, hospitio peregrinos , Brute , libellos Excipe , dumque aliquo , quolibet abde , loco.
publica non audent inter monumenta Venire , sNo suus hoc illis clauserit auctor iter. Ah l quoties dixi Certe nil turpe docetis. Ite : patet castis versibus ille locus. Non tamen accedunt : sed , ut aspicis ipse , latere Sub Lare privato tutius esse putant. I Quaeris , ubi hos possis nullo componere laeso Qua steterant Artes , pars vacat illa tibi. Quid veniant, novitate roges fortasse sub ipsae . t Accipe , quodcumque est , dummodo non sit amor. ΙΠVenies , quamvis non est miserabilis index , Is Non minus hoc illo triste , quod ante dedi.
277쪽
Rebus idem , titulo differt: & epistola, cui sit,
Non occultato nomine , missa , docet.
Nec vos hoc vultis , sed nec prohibere potestis: ao Musaque ad invitos ossiciosa venit Quicquid id est , adjunge meis r nihil impedit ortos Exsul e , servatis legibus , Urbe frui. Quod metuas non est : Antoni scripta leguntur :Doctus & in promtu scrinia Brutus habet. a s Nec me nominibus suriosas confero tantis :
Saeva Deos contra non tamen arma tuli.
Denique Caesareo , quod non desiderat Nis , Non caret e nostris ullus honore liber. Si dubitas de me , laudes admitte Deorum r3o Et carmen, demto nomine , sume meum. Adjuvat in bello pacatae ramus olivae :Proderit auctorem Pacis habere nihil Cum foret aeneae cervix subjecta parenti, Dicitur ipsa viro flamma dedisse viam. 3I Fert liber Eneaden , & non iter omne patebit At patriae pater hic , ipsius ille fuit. Ecquis ita est audax , ut limine cogat abire Iactantem Pharia tinnula sistra manu EAnte Deum Matrem cornu tibicen adunco 4o Cum canit , exiguae quis stipis aera neget Scimus ab imperio fieri nil tale Dianae :Unde tamen vivat, vaticinator habet. Ipsa movent animos Superorum numina nostros ;Turpe nec est tali credulitate capi.que En ego , pro sistro , Phrygiique foramine buxi, Gentis I ildae nomina sancta fero. Vaticinor, moneoque : Locum date sacra ferenti: Non mihi , sed magno poscitur ille Deo. Nec quia , vel merui , vel sensi Principis iram , so A nobis ipsum nolle putate coli. Vidi ego linigerae numen violasse fatentem Isidis , Isiacos ante sedere socos.
278쪽
Alter , oh huic similem privatus lumine culpam , Clamabat media , se meruisse , Via. Talia Coeleste; fieri praeconia gaudent δ I Ut, sua quid valeant numina , teste probent. - Saepe levant poenas , ereptaque Iumina reddunt, Cum bene peccati poenituisse vident. Poenitet o l si quid miserorum creditur ulli. Poenitet, & facto torqueor ipse meo. 6 Cisimque sit exsilium , magis est mihi culpa dolori: Estque pati poenas , quam meruisse , minus.1 Ut mihi Di faveant, quibus est manifestior ipse ;Poena potest demi , culpa perennis erit. Mors faciet certe , ne sim , cum venerit, exsul : 6 Ia Ne non peccarim , mors quoque non faciet. Nil igitur mirum , si mens mihi, tabida facta, De nive manantis more liquescit aquae. i Eitur ut occulta vitiata teredine navis et AEquorei seopulos ut cavat unda salis e Tos Roditur ut scabri positum rubigine ferrum :Conditus ut tineae carpitur ore Iiber :1 Sic mea perpetuos curarum pectora morsus , Fine quibus nullo conficiantur, habent. Nec prius hi mentem stimuli, quam vita, relinquent: 73 Quique dolet citius , quam dolor ipse , cadet. Hoc mihi si Superi, quorum sumus omnia , credent , Forsitan exigu1 dignus habebor ope ;Inque locum Scythico vacuum mutabor ab arcu.
279쪽
Μ Axi ME , qui tanti mensuram nomInIs imples,
Et geminas animi nobilitate genus ;Qui nasci ut posses , quamvis cecidere trecent , Non omnes Fabios abstulit una dies as Forsitan , haec a quo mittatur epistola , quaeras ;Ouique loquar tecum , certior esse velis. Hei mihi l quid faciam vereor , ne , nomine lecto, Durus & aversa cetera mente legas.
Viderit haec si quis , tibi me scripsisse fateri Io Audebo , & propriis ingemuisse malis. Viderit ; audebo tibi me scripsisse fateri ,
Atque modum culpae notificare meae. Qui, cum me poena dignum graviore suisse Confitear ; possum vix .graviora pati. Is Hostibus in mediis interque pericula versor e Tamquam cum patria pax sit ademta mihi. Qui, mortis saevo geminent ut vulnere causas, omnia vipereo spicula felle linunt. His eques instruinis perterrita moenia lustrat,ao More lupi clausas circumeuntis oves. At, semel intentus nervo , levis arcus , equino Vincula semper habens irresoluta manet. Τecta rigent fixis veluti vallata sagittis , Portaque vix firma submovet arma sera. a I Adde loci faciem , nec fronde , nec arbore laeti ;Et quod iners hiemi continuatur hiems. Hic me pugnantem cum frigore , cumque sagittis , Cumque meo lato , quarta fatigat hiems. Fine carent Iacrymae, nisi cum stupor obstitit illis:
3o Et similis morti pectora torpor habet.
280쪽
Felicem Nioben i quamvis tot funera vidit, Quae posuit sensum , saxea facta, mali. Vos quoque felices t quarum clamantia fratrem Cortice velavit populus Ora DOVO. Ille ego sum , lignum qui non admittar in ullum : 3 sIlle ego sum , frustra qui lapis esse velim. Ipsa Medusa oculis veniat licet obvia nostris , Amittat vires ipsa Medusa suas. Vivimus , ut sensu numquam careamus amaro :Εt gravior longa fit mea poena mora. Sie inconsumtum Tityi semperque renascens Non perit, ut possit saepe perire , iecur. At puto , cum requies , medicinaque publica curae Somnus adest , solitis nox venit orba malis. λSomnia me terrent veros imitantia casus et 4s Et vigilant sensus in mea damna mei. Aut ego Sarmaticas videor vitare sagittas e Aut dare captivas ad fera vincla manus. Aut, ubi decipior melioris imagine somni, Aspicio patriae tecta relicta meae. so Et modo vobiscum , quos sum veneratus , amici, Et modo cum cara conjuge , multa loquor. Sic , ubi percepta est brevis & non Vera voluptas , Pejor ab admonitu fit status iste boni. Si .e dies igitur caput hoc miserabile cernit, Is Sive pruinosi Noctis aguntur equi : Sic mea perpetuis liquefiunt pectora curis , Ignibus admotis ut nova cera solet. Saepe precor mortem, mortem quoque deprecor idem ;Ne mea Sarmaticum contegat ossa solum. 6o Cum subit , Augusti quae sit clementia , credo Mollia naufragiis litora posse dyri. Cum video quam sint mea fata tenacia, frangor ;Spesque levis magno victa timore cadit. l. INec tamen ulterius quidquam sperove precorve . 63 Quam male mutato posse carere loco.