P. Ovidii Nasonis Opera quæ supersunt. Tomus primus tertius

발행: 1762년

분량: 406페이지

출처: archive.org

분류: 시와 노래

311쪽

3o P. OVIDII NASONI s

Grata quidem sunt haec animo suffragia nostro ;Vix sibi cum miseros polle placere putes. 2I Dum tamen in rebus tentamus carmina parvis , Materiae gracili lassicit ingenium. . :Nuper, ut huc magni pervenit Fama triumphi, . Ausux sum tantae.sumere molis opus. Obruit audentem rerum gravitasque nitorque et 3o Nec potui coeptis pondera ferre mei. Illic quam laudes , erit ossiciosa voluntas ;Cetera materia debilitata jacent. Quod si sorte liber vestras pervenit ad aures , Tutelam mando sentiat ille tuam ἀ33 Hoe lihi facturo , ves si non ipse rogarem , Accedat cumulus gratia nostra levis. Non ego laudandus , sed sunt tua pectora lacte , Et non calcata , candidiora , nive. Mirarisque alios , cum sis mirabilis ipse , o Nec lateant artes eIoquiumque tuum. Te juvenum Princeps , cui dat Germania nomen , Participem studii Caesar habere solet. Tu comes antiquus , tu primis junctus ab annis, Ingenio mores aequiparante , places.

43 Te dicente prius , fit protinus impetus illi e

Teque habet , elicias qui sua verha tui CPim tu desisti , mortaliaque ora quierunt . Clauseque non longa conticuere mora ἀSurgit luteo juvenis cognomine dignus , so Qualis ab Eois Lucifer exit aquis. t Diimque silens astat, status est vultusquct diserti, Spemque docens do&e vocis amictus habet. Mox , ubi pulsa mora est , atque os coeleste solutum , Hoc Superos jures more solere loqui.

33 Atque , Haec est , dicas , facundia Principe digna,

Eloquio tantum nobilitatis inest. Huic tu cum placeas', & vertice sidera tangas , Scripta tamen profugi vatis habenda PMM. . .

312쪽

EPIST. Ex PONTO L. II. 3 os

Scilicet ingeniis aliqua est concordia junEtis , Et servat studii foedera quisque sui. 6o Rusticus agricolam, miles fera bella gerentem , Rectorem dubiae navita puppis amat. Tu quoque Pieridum studio , studiose , teneris ;Ingenioque faves , ingenio se , meo. Distat opus nostrum ; sed fontibus exit ab isdem : 6 sArtis & ingenuae cultor uterque sumus. Thyrsus enim vobis , gestata est laurea nobis a Sed tamen ambobus debet inesse calor. Utque meis numeris tua dat facundia nervos et Sic venit a nobis in tua verba nitor. TOIure igitur studio confinia carmina vestro , Et commilitii sacra tuenda putas. Pro quibus ut maneat, de quo censeris , amicus , Comprecor ad vitae tempora summa tuae et Succedatque tuis orbis moderator habenis: TIQuod mecum populi vota precantur idem.

CARMINE Graecinum , qui praesens Voce solebat , Tristis ab Euxinis Naso salutat aquis. Exsulis haec vox est : praestat mihi litera linguam :Εt , si non liceat scribere , mutus ero. Corripis , ut debes , stulti peccata sodalis e sEt mala me meritis ferre minora doces. Vera facis , sed sera , meae convicia culpae. Aspera consenta verba remitte reo. Cum poteram reEho transire Ceraunia velo , Ut sera vitarem saxa , monendus eram. I

Nunc mihi, naufragio , quid prodest discere , facto , Quam mea debuerit currere cymba viam λ .

313쪽

Brachia da lasso potius prendenda natanti rNec pigeat mento supposuisse manum. I 3 Idque facis , faciasque precor e Sic mater & uxor, Sic tibi sint fratres , totaque salva domus. Quodque soles animo , quod semper Voce precari, Omnia Caesaribus sic tua tacta probes. Turpe erit in miseris veteri tibi rebus amico 1 o Auxilium nulla parte tulisse tuum. Turpe referre pedem , nec passu stare tenaei: Turpe la horantem deseruisse ratem. Turpe sequi casum , & Fortunae cedere , amicum Et, nisi sit felix , esse negare suum. 2I Non ita vixerunt Strophio atque Agamemnone nati: Non haec AEgidae Pirithoique fides. Quos prior est mirata , sequens mirabitur aetas :In quorum plausus tota theatra sonant. Tu quoque , per durum servato tempus amico ,3 o Dignus es in tantis nomen habere viris. Dignus es t ει quoniam laudem pietate mereris, Non erit ossicii gratia surda tui. Crede mihi, nostrum si non mortale futurum Carmen , in ore frequens posteritatis eris. 3 Fac modo permaneas lapso , Graecine , fidelis; Duret & in longas impetus iste moras.

Quae tu cum praestes , remo tamen utor in aura.

Nil nocet admisso subdere calcar equo.

s s E lalutatum vult te mea litera primum A male pacatis , Attice , missa Getis. Proxima subsequitur , quid agas , audire voluptas: Et si , quidquid agas , sit tibi cura mei.

314쪽

Nee dubito quin sit: sed me timor ipse malorum I

aepe supervacuos cogit habere metus. Da veniam , quaeso . nimioque ignosce timori. Tranquillas etiam naufragus horret aquas.

Qui semel est laesus fallaci piscis ab hamo ,

Omnibus unca cibis aera subesse putat. IOSaepe eanem longe visum fugit agna , lupumque Credit; & ipsa suam nescia vitat opem. Membra .reformidant mollem quoque saucia lassiim :Vanaque solicitis incutit umbra metum. Sic ego Fortunae telis confixus iniquis , - II Pectore concipio si nil, nisi triste , meo. Iam mihi fata liquet, coeptos servantia cursus, Per sibi consuetas semper itura vias.

Observara Dcos , ne quid mihi cedat amich ;Verbaque Fortunae vix puto posse dari. ao Est illi eurae me perdere ; quaeque solebat

Esse levis . constans & hene certa nocet. crede mihi, si sum veri tibi cognitus oris , Nec fraus in nostris casibus esse potest ;Cinyphiae segetis citius numerabis aristas , ' Σ3Αltaque quam multis floreat Hybla thymis rEt quot aves motis nitantur in aera pennis ;Quotque natent pisces aequore , certus eris et Quam tibi nostrorum statuatur summa laborum , Quos ego sum terra , quos ego passus aqua. 3ONulla Getis toto gens est truculentior orbe e Sed tamen hi nostris ingemuere malis. Quae tibi si memori coner perscribere versu , Ilias est satis longa futura meis. Non igitur vereor , quod te rear esse verendum , 3ICujus amor nobis pignora mille dedit e

Sed quia res timida est omnis miser ; & quia longo

Tςmpore laetitiae janua clausa meae est. Iam dolor in morem venit meus e utque caducis Percussu crebro saxa cavantur aquis; AP

315쪽

Sic ego continuo Fortunae vulneror ictu rVixque habet in nobis jam nova Plaga locum.

Nec . magis assiduo vomer tenuatur ab usu ,

Nec magis est curvis Appia trita rotis ;i 1 Pectora quam mea sunt serie caecata Iahorum :Et nihil inveni , quod mihi ferret opem. Artibus ingenuis quaesita est gloria multis et Infelix perii dotibus ipse meis. Vita prior vitio caret , & sine Iabe peracta es o Auxilii milero nil tulit illa mihi. Culpa gravis precibus donatur saepe vivorum 2

Omnis pro nobis gratia muta fuit. Adjuvat in duris alios praesentia rebus τObruit hoc absens vasta procella CaPutis 3 3 Quae non horruerint tacitam qaoque Caesaris iram Addita sunt poenis aspera verbalmeis. Fit suga temporibus levior Projectus in aequor . Arcturum subii Pleiadumque minas. Saepe solent hiemem placidam sentite carinae :6o Non Ithacae puppi saevior unda fuit. Recta fides comitum poterat mala nostra levare et

Ditata est spoliis perfida turba meis. Mitius exsilium faciunt loca et trisior ista Terra sub amhobus non jacet ulla polis. 61 Est aliquid patriis vicinum finibus esse 2 . . Ultima me tellus , ultimus orbis habet. Prastat & exsulibus pacem tua laurea , Caesar tPontica finitimo terra sub hoste jacet.

Tempus in agrorum cultu consumere dulco est r' o Non patitur verti barbarus hostis humum. Temperie coeli corpusque animusque juvantur et Frigore perpotuo Sarmatis ora riget. Est in aqua dulci non invidiosa voluptas et AEquoreo bibitur cum sale mixta palus. 3 Omnia desciunt : animus tamen omnia vincit.

Ille etiam virea corpus habere facit.

316쪽

Sustineas ut onus , nitendum vertice pleno est ;At flecti nervos si patiare , cadet. Spes quoque , posse mora initescere Principis iram , Vivere ne nolim deficiamque , cavet. 8oNqe Vos parva datis pauci solatia . nobis, Quorum spectata est per mala nostra fides. ccepta tene , quaeso ; nec in aequore desere navem :Meque simul serva , judiciumque tuum . .

. . MAXIMO COTTAE.

Bix o ni rus est nobis Caesar cum Caesare nuper ,

Quos mihi misisti, Maxime Cotta , De OS. Utque suum munus numerum , quem debet, haberet , Est ibi Caesaribus Livia jumcta suis. Argentum felix , omnique beatius auro i 3 Quod , fuerat pretium cum rude , numen habet. Non mihi, divitias dando , majora dedisses , C itibus missis nostra sub ora tribus. Est aliquid spe Stare Deos , adeste putare , Et quasi cum vero numine posse loqui. Io Praemia quanta , Dei l nec me tenet ultima tellus :Utque prius , me di 1 sospes in Urbe moror. Caesareos video vultus , velut ante videbam et Vix hujus voti spes fuit ulla mihi. Utque salutabam , numen coeleste saluto. I IQuod roduci tribuas, nil , puto , majus habes. Quid nostris oculis , nisi sola Palatia desunt Qui locus , ablato Caesare , vilis erit. Hunc ego cum spectem, videor mihi cernere Romam. Nam patriae iaciem sustinet ille suae. ao

Fallor an irati mihi sunt in imagine vultus 3T0ἔvaque nescio quid forma minantis habet

317쪽

Parce , Vir immenso major virtutibus orbe , Iustaque vindictae supprime lora tuae. 23 Parce , precor , secti decus indelebile nostri . Terrarum dominum quem sua cura facit. Per patriae nomen , quae te tibi carior ipso est, Per numquam surdos in tua vota Deos ;Perque tori sociam , quae par tibi sola reperta est , 3 o Et cui majestas non onerosa tua est ἔPerquo tibi similem virtutis imagine natum ,

Moribus agnosci qui tuus esse potest ;Perque tuos vel avo vel dignos patre nepotes , Qui veniunt magno per tua Vota gradu ἔ3 s Parte leva minima nostras & contrahe Poenas; Daque , procul Scythico qui sit ab hoste , locum. Et tua . si fas est , a Caesare proxime Caesar , Numina sint precibus non inimica meis. Sic fera quam primum pavido Germania vultu Ao Ante triumphantes serva feratur equos. Sic pater in Pylios , Cumaeos mater in annos

Vivant; & possis filius esse diu.

Tu quoque , conveniens ingenti nupta marito , Accipe non dura supplicis aure preceS. 1 Sic tibi vir sospes , sic sint cum prole nepotes , Cumque bonis nuribus quas peperere nurus.

Sic, quem dira tibi rapuit Germania , Drusus Pars fuerit parilis sola caduca tui. Sie tibi Mario suo , fraterni funeris ultor , so Purpureus niveis filius instet equis. Annuite o i timidis mitissima numina VotIs et Praesentes aliquid prosit habere Deos lCaesaris adventu , tota gladiator arena Exit; & auxilium non leve vultus habet. 3 I Nos quoque vestra juvet quod ,qua licet, ora videmus Intrata est Superis quod domus una tribus.

Felices illi l qui non simulacra , sed ipses ,

Quique Deum coram e Orpora vera vident.

318쪽

EPIST. EX PONTO L. II. 3II

Quod quoniam nobis invidit inutile fatum ;Quos dedit ars votis , effigiemque , colo. 6o Sic homines novere Deos , quos arduus aether occulit : & colitur pro Iove forma Iovis. Denique , quae mecum est , & erit sine fine , cavete , Ne sit in inviso vestra figura loco. Nam caput e nostra citius cervice recedet, 6 IEt patiar fossis lumen abire genis rQuam caream raptis , o publica numina i vobis ;Vos eritis nostrae portus & ara fugae. Vos ego complectar , Geticis si cingar ab armis rVosque meas Aquilas , vos mea Signa sequar. ToAut ego me fallo , nimiaque cupidine ludor et Aut spes exsilii commodioris adest. Nam minus & minus est facies in imagine tristis ;Vilaque sunt dictis annuere ora meis. Vera, precor, fiant timidae praesagia mentis: III ustaque quamvis est , sit minor ira Dei.

H x G t A progenies , cui nobilitatis origo

Nomen in Eumolpi pervenit usque , Coty ἔFama loquax vestras si jam pervenit ad aures , Mo tibi finitimi parte jacere soli ;Supplicis exaudi, juvenum mitissime , vocem et IQuamque potes profugo , nam potes , affer opem. Me Fortuna tibi , de qua ne conquerar , hoc est , Tradidit ; hoc uno non inimica mihi.

Excipe naufragium non duro litore nostrum , Ne scierit terra tutior unda tua. IO

Regia , crede mihi , res est , succurrere lapsis ;Convenit & tanto , quantus es Use , Viro. .

319쪽

312 P. OVIDII NASONI s

Fortunam decet hoc istam e quae maxima cum siti Esse potest animo vix tamen aequa tuo. I s Conspicitur numquam meliore Potentia causa , Quam quoties vanas non Sinit esse preces. Hoc nitor ille tui generis desiderat : hoc est A Superis ortae nobilitatis opus. Hoc tibi & Eumolpus , generis clarissimus auctor, et o Et, prior Eumolpo, suadet Erichthonius. Hoc tecum commune Deo e quod uterque rogati, Supplicibus vestris ferre soletis opem.

Numquid erit , quare solito dignemur honore Numina , si demas velle juvare Deos as Iuppiter oranti surdas si praebeat aures , Victima pro templo cur cadat icta Iovis Si pacem nullam Pontus mihi praestet eunti, Irrita Neptuno cur ego tura seram EVana laborantis si fallat vota coloni ,3 o Accipiat gravidae cur suis exta , Ceres pNec dabit intonso jugulum caper hostia Baccho . Mus a sub adduino si pede nulla suant. Caesar ut imperii moderetur frena , precamur , Tam bene quo patriae consulit ille suae. 3 1 Utilitas igitur magnos hominesque Deosque issicit ; auxiliis quoque favente suis. Τu quoque fac prosis intra tua castra jacenti, o Coty l progenios digna parente tuo. Conveniens homini est , hominem servare , voluptas: o Et melius nulla quaeritur arte favor. Quis non Antiphaten Laestrigona devovet aut quis Munifici mores improbat Alcinoi Non tibi Cassandreus pater est , gentisve Pheraeae ἔQuive repertorem torruit arte sua eque Sed quam Marte serost , & vinci nescius a Is,

Tam numquam , facta pace , cruoris amans.

Adde , quod ingenuas didicisse fideliter artes , Emollit mores, nec sinit esse feros. Nec

320쪽

EPIST. EX PONTO L. II. 3I3

Nee Regum quis quam magis est instructus ab illis , Mitibus aut studiis tempora plura dedit. Io

Carmina testantur ἔ quae , si tua nomina demas , Threicium juvenem composuisse negem. Neve sub hoc trami vates foret unicus Orpheus , Bistonis ingenio terra superba tuo est. Utque tibi est animus , cum res ita postulat, arma. I FSumere , & hostili tingere caede manum ;Atque , ut es , excusso jaculum torquere lacerto ,

Collaque velocis flectere doctus equi ;Τempora sic data sunt studiis ubi justa paternis, Utque suis humeris forte quievit opus ; 6o

Ne tua marcescant per inertes otia somnos ,

Lucida Pieria tendis in astra via. Haec quoque res aliquid tecum mihi foederis asserit Ejusdem sacri cultor uterque sumus. Ad vatem vates orantia brachia tendo , 6s Terra sit exsiliis ut tua fida meis. Non ego caede nocens in Pontica litora veni ;Mixtave sunt nostra dira venena manu et Nec mea subjere, convicta est gemma tabella Mendacem linis imposuisse notam. 7 Nec quidquam, quod lege veter committere , feci. Et tamen his gravior noxa fatenda mihi est. Neve roges quid sit; stultam conscripsimus Artem rInnocuas nobis haec vetat esse manus.

Ecquid praeterea peccarim , quaerere noli, T Ut lateat sola culpa sub Arte mea. Qui equid id est , habui moderatam vindicis iram: Qui , nisi natalem, nil mihi demsit, humum. Hac quoniam careo ; tua nunc vicinia praestet, Inviso possim tutus ut esse loco. so

Tomus III. O

SEARCH

MENU NAVIGATION