P. Ovidii Nasonis Opera quæ supersunt. Tomus primus tertius

발행: 1762년

분량: 406페이지

출처: archive.org

분류: 시와 노래

261쪽

Di tamen , & Caesar Dis accessure , sed olim , Equarint Pylios cum tua fata dies ;Non mihi, qui poenam fateor meruisse , sed illLParcite , quae, nullo digna dolore, dolet

ati V quoque nostrarum quondam fiducia rerum , Qui mihi confugium , qui mihi portus eras Tu modo suscepti causam dimittis amici Oificiique pium tam cito ponis onus

3 Sarcina sum , fateor ; quam si tu , tempore duro Depositurus eras , non subeunda fuit. Fluctibus in mediis navem , Palinure , relinquis ZNe suge, neve tua sit minor arte fides. Numquid Achilleos inter sera proelia fidi Io Deseruit levitas Automedontis equos Quem semel excepit , numquid Podalirius aegro Promitiam medicar non tulit artis opem Turpius ejicitur , quam non admittitur , hospes 2 Quae patuit , dextrae firma sit ara meae. Is Nil, nisi me solum , primo tutatus es I at nunc Me pariter serva , judiciumque tuum ;Si modo non aliqua est in me nova culpa, tuamque Mutarunt subito crimina nostra fidem Spiritus hic , Scythica quem non bene ducimus aura, et o Quod cupio , membris exeat ante meis , Quam . tua dilecto stringantur pectora nostro ἄΕt videar merito vilior en tibi. Non adeo toti satis urgemur iniquis., Ut mea sit longis mens quoque mota mali&2I Finge tamen motam : quoties Agamemnone natum Dixistis in Pyladen verba proterva putas ZNec procul a vero est , quod vel pulsarit amicum :Mansit in ossiciis non minus ille suis.

262쪽

Hoc est cum miseris solum commune beatis , Ambobus tribui quod solet obsequium. Ceditur & caecis , dc quos praetexta verendos , Virgaque cum Verbis imperiosa , facit. Si mihi non parcis , fortunae parcere debes. Non habet in nobis ullius ira locum. Elige nostrorum minimum de parte laborum et Isto , quo reris , grandius illud erit. Quam multa madidae celebrantur arundine fossae , Florida quam multas Hybla tuetur apes ;Quam multae gracili terrena sub horrea ferre Limite formicae grana reperta solent; 4 Tam me circumstant densorum turba malorum. Crede mihi; vero est nostra querela minor. His qui contentus non est ; in litus arenas , In segetem spicas , in mare fundat aquas. In tempestivos igitur compesce timores ; ηs Vela nec ini medio deiere nostra mari.

JυAM legis, Ox illa tibi venit epistola terra,

Latus ubi aequoreis additur Ister aquis. Si tibi eontingit eum dulci vita salute , Candida Fortunae pars manet una meae. Scilicet , ut semper, quid agam, carissime , quaeris : IQuamvis hoc vel me scire tacente potesia Sum miser : haec brevis est nostrorum summa malorum ;Quisquis &, offenso Caesare, vivet , erit. Turba Tomitanae quae sit regionis , & inter Quos habitem mores ; discere cura tibi est IoMixta sit haec quamvis inter Grajosque Getasque ;A male pacatis plus trahit ora Getis. Sarmaticae major Geticaeque frequentia gentis Per medias in equis itque reditque vias..3

263쪽

II in quibus est nemo , qui non coryton , & arcum , Telaque vipereo lurida felle gerat.

Vox fera, trux vultus, verissima Martis imago et Non coma , non ulla barba resecta manu. Dextera non segnis fixo dare vulnera cultro ,

et o Quem vininum lateri barbarus omnis habet. Vivit in his , eheu l tenerorum oblitus Amorum lFlos videt, hos vates audit, amice , tuus lAtque utinam vivat, sed non moriatur in illis lAbsit ab invisis & tamen umbra locis las Carmina quod pleno saltari nostra Theatro , Versibus & plaudi scribis , amice , meisia Nil equidem feci, tu scis hoc ipse , theatris ;Musa nec in plausus ambitiosa mea est. Nec tamen ingratum est , quodcumque oblivia nostri 3o Impedit , & profugi nomen in ora refert. Quamvis interdum , quae me laesisse recordor , Carmina devoveo , Pieridasque meas rCum bene devovi, nequeo tamen esse sine illis Vulneribusque meis tela cruenta sequor.

3 3 Quaeque modo Euboicis lacerata est fluctibus ; audet Graja Caphargam currere puppis aquam. Nec tamen ut lauder , vigilo , curamque futuri Nominis , utilius quod latuisset, ago. Detineo studiis animum , falloque dolores t4o Experior curis & dare verba meis. Quid potius faciam desertis solus in oris pQuamve malis aliam quaerere coner opem pSive loeum specto , locus est inama hilis ; & quo Esse nihil toto tristius orbe potest. 43 Sive homines , vix sunt homines hoc nomine digni ΣQuamque lupi, saevae plus feritatis habent. Non metuunt leges , sed cedit viribus aequum ;Vistaque pugnaci jura sub ense iacent. Pollibus & laxis arcent male frigora braccis so Ora quo sunt longis horrida tecta comis

264쪽

TRISTIUM LIB. V. III

In paucis remanent Graiae vestigia linguae: Haec quoque jam Getico barbara facta sono. Ullus in hoc vix est populo , qui sorte Latine

Quaelibet e medio reddere verba queat. Ille ego Romanus vates , ignoscite , Musae , SI Sarmatico cogor plurima more loqui.

En pudet, & fateor ; jam desuetudine longa Vix subeunt ipsi verba Latina mihi. Nec dubito , quin sint & in hoc non pauca libello Barbara : non hominis culpa , sed ista loci. 6o

Ne tamen Ausoniae perdam commercia linguae , Et fiat patrio vox mea muta sono IIpse loquor mecum , desuetaque verba retracto , Et studii repeto signa sinistra mei. Sic animum tempusque traho et meque ipse reduco 6 3Α contemplatu , submoveoque , mali. Carminibus quaero miserarum oblivia rerum 2

Praemia si studio consequor ista , sat est.

ELEGIA VIII.

NT . .

N adeo cecidi , quamvis dejectus , ut infra Te quoque sim : in serius quo nihil esse potest. Quae tibi res animos in me facit, improbe curve Casibus insultas , quos potes ipse pati Nec mala te reddunt mitem placidumve jacenti sNostra , quibus possint illacrymare serae Nec metuis dubio Fortunae stantis in orbe Numen , & exosae verba superba Deae Exiget , ah l dignas ultrix Rhamnusia poenas et imposito calcas quid mea fata pede Z Io Vidi ego , navifragum qui riserat , aequore mergi: Et, Numquam , dixi., justior unda fuit. Vilia qui quondam miseris alimenta negarat, Nunc mendicato pascitur ipse cibo.

265쪽

II Passibus ambiguis Fortuna volubilis errat, Et manet in nullo certa tenaxque loco. Sed modo laeta favet, vultus modo sumit acerbos; Et tantum constans in I evitate sua est. Nos quoque floruimus , sed sos erat ille caducus ;2o Flammaque de stipula nostra brevisque fuit. Neve tamen tota capias fera gaudia mente ,

Non est placandi spes mihi nulla Dei. Vel quia peccavi citra scelus ἔ utque pudore Non caret , invidia sic mea culpa caret et Vel quia nil ingens ad finem Solis ab ortu , Illo , cui paret, mitius orbis habet. Scilicet ut non est per vim superabilis ulli , Molle cor ad timidas sic habet ille preces. Exemploque Deum , quibus accessiirus & ipse est, 3 o Cum poenae Venia plura roganda Petam. Si numeres anno Soles & nubila toto , Invenies nitidum saepius isse diem. Ergo , ne nostra nimium laetere ruina e Restitui quondam me quoque posse puta. 3 ue Posse puta fieri , lenito Principe , vultus Ut videas media tristis in Urbe meos rUtque ego te videam cauSa graviore fugatum. Haec sunt a primis proxima Vota mihi.

O l τυ, si sinstres In nostris nomina poni

Carminibus , positus quam mihi saepe fores lΤe solum meriti canerem memor; inque libellis Crevisset sine te pagina nulla meis.1 Quid tibi deberem tot i sciretur in Urbe IExsul in amissa si tamen Urbe legor. Te praesens mitem , te nosset serior aetas e Scripta vetustatem si modo nostra serent.

266쪽

. TRISTIUM LIB. V. 279

Nec tibi cessaret doctus bene dicere lector et

Hic tibi , servato vate , maneret honoris Io Caesaris est primum munus , quod ducimus auras :Gratia post magnos est tibi habenda Deos Ille dedit vitam ; tu , quam dedit ille , tueris et

Et facis accepto munere posse frui. Cumque perhorruerit casus pars maxima nostros , IS Pars etiam credi pertimuisse velit, Naufragiumque meum tumulo spectarit ab alto , Nec dederit nanti per freta saeva innum ;Seminecem Stygia revocasti solus ab unda. Hoc quoque quod memores possumus esse, tuum est. 2o Di tibi se tribuant cum Caesare semper amicos et Non potuit votum plenius esse meum. Haec meus argutis , si tu paterere , libellis Poneret in multa luce videnda labor

Se quoque nunc, quamvis est jussa quiescere , quin te a FNominet invitum , vix mea Musa tenet. Utque canem , pavidae nactum vestigia cervae , Luctantem frustra copula dura tenet :Utque fores nondum reserati carceris acer

Nunc pede , nunc ipsa fronte , lacessit equus ; 3 Sic mea , lege data vincta atque inclusa , Thalia Per titulum vetiti nominis ire cupit. Ne tamen ossicio memoris laedaris amici, Parebo jussis , parce timere , tuis. At non parerem , nisi si meminisse putares. 3 IHoc quod non prohibet vox tua , gratus ero. Dumaue , quod o breve sit i lumen solare videbo ,

berviet ossicio spiritus iste tuo.

267쪽

Ur sum ux in Ponto , ter frigore constitit Ister ,

Facta est Euxini dura ter unda maris. At mihi jam videor patria procul esse tot annis , Dardana quot Graio Troja sub hoste suit 3 Stare putes , adeo procedunt tempora tarde IEt peragit lentis passibus annus iter. Nec mihi solstitium quiddam de noctibus aufert IEssicit angustos nec mihi bruma dies.

Scilicet in nobis rerum natura novata est , IO Cumque meis curis omnia longa facit. Num peragunt solitos communia tempora motus , Suntque magis vitae tempora dura meae Quam tenet Euxini mendax cognomine litus , Et Scythici vere terra sinit ira freti. I I Innumerae circa gentes sera bella minantur , Quae sibi non rapto vivere turpe Putant. Nil extra tutum est : tumulus defenditur aegre Moenibus exiguis , ingenioque loci. Cum minime credas , ut aves , densissimus hostis et o Advolat, & praedam vix bene visus agit. Saepe , intra muros , clausis venientia portis Per medias legimus noxia tela vias. Est igitur rarus , qui rus colere audeat : isquEHac arat infelix , hac tenet arma manu.

21 Sub galea pastor junctis pice cantat avenis ;Proque lupo pavidae bella verentur oves. Vix ope castelli defendimur: & tamen intus Mixta facit Grajis barbara turba metum. Quippe simul nobis habitat, discrimine nullo ,3 o Barbarus : & tecti plus quoque parte tenet. Quos ut non timeas , possis odisse , videndo Pellibus & longa tempora tecta coma.

268쪽

Hos quoque , qui geniti Graia creduntur ab urbe, Pro patrio cultu Persica bracca tegit. Exercent illi sociae commercia linguae: . 33 Per gestum res est significanda mihi. Barbarus hie ego sum , quia non intelligor ulli :Et rident stolidi verba Latina Getae. Meque palam , de me tuto male saepe loquuntur e Forsitan objiciunt exsiliumque mihi. 4o Utque fit, in me aliquid , si quid , dicentibus illis , Abnuerim quoties annuerimque , putant. Adde , quod injustum rigido jus dicitur ense e Dantur & in medio vulnera saepe foro. O duram Lachesin i quae tam grave sidus habenti 43 Fila dedit vitae non breviora meae lQuod patriae vultu , vestroque caremus , amici ἔQuodque hie in Scythicis finibus esse queror δUtraque poena gravis : merui tamen Urbe carere ;Non merui tali forsitan esse loco. SoQuid loquor, ali l demens ipsam quoque perdere vitam, Caesaris offenso numine , dignus eram.

ELEGI A XI.

O s o n te ne seio quis per iurgia dixerit esse

Exsulis uxorem, litera questa tua est. Indolui ; non tam mea quod fortuna male audit, Qui jam consuevi sortiter esse miser ;Quam quid a cui minime vellem, sim causa pudoris ; sTeque rear nostris erubuisse malis. Perser , dc obdura e multo graviora tulisti, Cum me surripuit Principis ira tibi. Fallisur iste tamen , quo judice , nominor exsul. Mollior est culpam poena secuta meam. IO

Naxima paeda mihi est , ipsum offendisse e priusque Veni stet mallem funeris hora mihi.

269쪽

Quass, tamen nostra est , non fracta, nec obruta puppis; Utque caret portu, sic tamen exstat aquis. I I Nec vitam , nec opes , nec jus mihi civis ademit; Quae merui vitio perdere cuncta meo.

Sed quia peccato facinus non adfuit illi, Nil nisi me patriis jussit abesse focis.

Utque aliis, numerum quorum comprendere non est, 2 o Caesareum numen, sic mihi, mite fuit. Ipse relegati, non exsulis , utitur in me Nomine e tuta suo judice causa mea est. Jure igitur laudes , Caesar, pro parte virili carmina nostra tuas , qualiacumque , canunt. 2I Jure Deos, ut adhuc coeli tibi limina claudant, Teque velint sine se, comprecor, esse Deum. 'Optat idem Populus ; sed ut in mare flumina vastum , Sic solet exiguae currere rivus aquae. At tu fortunam , cujus vocor exsul ab ore ,3o Nomine mendaci parce graVare meam.

S cstinis , ut oblectem studio lacrymabile tempus,

Ne pereant turpi pectora nostra situ. Dissicile est, quod, amice, mones: quia Carmina laetum Sunt opus , & pacem mentis habere volunt.1 Nostra per adversas agitur Fortuna procellas ;Sorte nee ulla mea tristior esse potest Exigis, ut Priamus natorum funere ludat, Et Niobe sestos ducat ut orba choros. Luctibus, an studio videor debere teneri,

Io Solus in extremos jussus abire Getas Des licet hie valido pectus mihi robore suItum , Fama refert Anyti quale suisse reo ;Fracta cadet tantae sapientia mole ruinae. Plus valet humanis viribus.ira Dei.

270쪽

TRISTIUM LIB. V. 263

Ille senex dictus sapiens ab Apolline, nullum II Scribere in hos casu sustinuisset opus. Ut patriae veniant, veniant oblivia vestri, Omnis ut admissi sensus abesse queat; At timor ossicio fungi vetat ipse quieto et

Cinctus ab innumero me tenet hoste locus. ΣοAdde , quod ingenium longa rubigine laesum Torpet et & est multo , quam fuit ante, minus,

Fertilis , assiduo si non renovetur aratro ,

Nil, nisi cum spinis gramen , habebit ager. Tempore qui longo steterit, male curret, & inter a ICarceribus missos ultimus ibit equos. Vertitur in teneram cariem , rimisque dehiscit, Si qua diu solitis cymba vacarit aquis. Me quoque despero, suerim cum parvus & ante, Illi, qui fueram , posse redire parem. 3 Contudit ingenium patientia longa Iahorum e Et pars antiqui magna vigoris abest. Saepe tamen nobis , ut nunc quoque, sumta tabella est ;Inque suos volui cogere verba pedes :Carmina scripta mihi sunt nulla , aut qualia cernis ; 3IDigna sui domini tempore , digna loco. 'Denique non parvas animo dat gloria vires ;Et secunda facit pectora laudis amor. Nominis & famae quondam fulgore trahebar,

Dum tulit antennas aura secunda meas. 4

Non adeo est bene nunc , ut sit mihi gloria curae et Si liceat, nulli cognitus esse velim. An , quia cesserunt primo bene carmina , suades Scribere , successus ut sequar ipse meos Pace , novem , vestra liceat dixisse , Sorores ; 4s Vos estis nostrae maxima causa fugae. Utque dedit justas tauri fabricator aeni, Sic ego do poenas artibus ipse meis. Nil mihi debuerat cum versibus amplius esse; Sed fugerem merito naufragus Omne fretum. SO

SEARCH

MENU NAVIGATION