P. Ovidii Nasonis Opera quæ supersunt. Tomus primus tertius

발행: 1762년

분량: 406페이지

출처: archive.org

분류: 시와 노래

71쪽

6 P. OVIDII NASONIS

97 Et tibi cum proavis , miles Peligne , Sabinis

Convenit : hic genti quartus utrique Deus. Romulus , hos omnes ut vinceret Ordine saltem, Sanguinis auctori tempora prima dedit. Nec totidem veteres, quot nunc habuere kalencias II oo Ille minor geminis mensibus annus erat. Nondum tradideras victas victoribus artes , Graecia , facundum , sed male sorte , genus. Qui bene pugnarat, Romanam noverat artem

Mittere qui poterat pila , disertus erat. Ios Quis tune aut Hyadas , aut Pleiadas Atlanteas Senserat, aut geminos esse sub axe polos Esse duas Arctos , quarum CInosura petatur Sidoniis ; Helicen Graja carina notet 3

Signaque quae longo frater percenseat anno , IIo Ire per haec uno mense sororis equos ρLibera currebant, & inobservata per annum Sidera : constabat sed tamen esse Deos. Non illi coelo labentia signa movebant , Sed sua : quae magnum perdere crimen erat. II s Illaque de foeno : sed erat reverentia foeno , Quantam nunc Aquilas cernis habere tuas. Portica suspensos portabat longa maniplos ;Unde maniplaris nomina miles habet. Ergo animi indociles, &-adhuc ratione carentes ,

o Mensibus egerunt lustra minora decem. Annus erat, decimum cum Luna repleverat orbem.

Hic nostris magno tunc in honore fuit. Seu quia tot digiti, per quos numerare solemus Seu quia bis quino femina mense parita I 2I Seu quod adusque decem numero crescente venitur a Principium spatiis sumitur inde novis. Inde pares centum denos secrevit in orbes Romulus : hastatos instituitque decem.

Et totidem princeps , totidem pilanus habebatia o Corpora οῦ legitimo quique merebat equo.

72쪽

FASTORUM LIB. III. 6s

Quin etiam partes totidem Titiensibus idem , Quosque vocant Ramnes , Luceribusque dedit. Assuetos igitur numeros servavit in anno. Hoc luget spatio femina maesta virum. Neu dubites, primae fuerint cuin ante kalendae I 3IMartis ; ad haec animum Signa referre poteS. Laurea Flaminibus , quae toto perstitit anno , Tollitur : & frondes sunt in honore novae. Ianua nunc regis posita viret arbore Phoebi ;Ante tuas fit idem , Curia prisca , fores. IA Vesta quoque ut folio niteat velata recenti , Cedit ab Iliacis laurea cana focis. Adde , quod arcana fieri novus ignis in aede Dicitur ; & vires fiamma refecta capit. Nec mihi parva fides , annos hinc isse priores , IA

Anna quod hoc coepta est mense Perenna coli. Hinc etiam veteres initi memorantur honores

Ad spatium belli, perfide Poene , tui. Denique quintus ab hoc fuerat Quintilis : & inde

Incipit, a numero nomina quisquis habet. IIo Primus , oliviferis Romam deductus ab arvis , Pompilius menses sensit abesse duos.

Sive hoc a Samio doctus , qui posse renasci

Nos putat ; Egeria sive monente sua. Sed tamen errabant etiamnum tempora , donec III Caesaris in multis haec quoque cura fuit.

Non haec ille Deus , tantaeque propaginis auctor , Credidit ossiciis esse minora suis ἔPromissumque sibi voluit praenoscere coelum ;Nec Deus ignotas hospes inire domos. I 6οIlle moras Solis , quibus in sua signa rediret, Traditur exactis disposuisse notis. Is decies senos tercentum & quinque diebus Iunxit , & e pleno tempore quarta die. Hic anni modus est : in luarum accedere debet , 163 Quae consumatur partibus, una dies.

73쪽

66 P. OVIDIT NASONIA

S I licet occultos monitus audire Deorum Vatibus , ut certe fama licere putat ;Cum sis ossiciis , Gradive , virilibus aptus ,

i 7o Dic mihi, matronae cur tua festa colant.

Sic ego e sic posita dixit mihi cuspide Mavors ;Sed tamen in dextra missilis hasta fuit. Nunc primum studiis pacis , Deus utilis armis ,

Advocor : & gressiis in nova castra fero.

I7 I Nec piget incepti : juvat hac quoque parte morari ,

Hoc solam ne se posse Minerva putet. Disce , Latinorum vates operose dierum , Quod petis : 8c memori pectore dicta nota. Parva fuit , si prima velis elementa referro , I 8o Roma : sed in parva spes tamen hujus erat. Moenia jam stabant , populis angusta futuris ;Credita sed turbae tunc nimis ampla suae. Quae fuerit nostri , si quaeris , regia nati ;Aspice de canna straminibusque domum. 'i 83 In stipula placidi carpebat munera somni ,

Et tamen ex illo venit in astra toro. Iamque loco majus Romanus nomen habebat ;Nec conjux illi , nec socer ullus erat. Spernebant generos inopes vicinia dives ;I9o Et male credebar sanguinis auctor ego. In stabulis habitasse , boves pavisse , nocebat δ Jugeraque inculti pauca tenere soli. Cum pare quaeque suo, coeunt volucresque seraeque; Atque aliquam , de qua procreet , anguis habet. I9 I Extremis dantur connubia gentibus I at, quae Romano vellet nubere , nulla suis.

Indolui ; patriamque dedi tibi, Romule , mentem e Tolle preces , dixi e quod petis , arma dabunt. Festa para Conso r Consus tibi cetera dicet,etoo Ipso festa die dum sua sacra canes. Intumuere Cures , & quos dolor attigit idem. Tum primum generis intulit arma socer.

74쪽

Iamque fere raptae matrum quoque nomen habebant Tractaque erant longa bella propinqua mora. Conveniunt nuptae die a m Iunonis in aedem :Quas inter mea sic est nurus orsa loqui. O l pariter raptae , quoniam hoc commune tenemus Non ultra lente possumus esse piae.

Stant acies : sed utra Di sint pro parte rogandi ,

Eligite : hinc conjux , hinc pater arma tenent. Quaerendum , viduae fieri malimus , an orbae. Consilium vobis forte piumque dabo. Consilium dederat. Parent, crinemque resolvunt , Maestaque funerea corpora veste tegunt. Iam stabant acies serro mortique paratae , Iam lituus pugnae signa daturus erat ICum raptae veniunt inter patresqne Virosque , Inque sinu natos , pignora cara , serunt.

Ut medium campi passis tetigere capillis ,

In terram posito procubuere genu. Et , quasi sentirent, blando clamore nepotes Τendebant ad avos brachia parva suos. Qui poterat , clamabat avum , tum denique visum ἔEt qui vix poterat, posse coactus erat. Τela viris animusque cadunt e gladiisque remotis , Dant soceri generis , accipiuntque , manus. Laudatasque tenent natas , scutoque nepotem Fert avus et hic scuti dulcior usus erat. Inde diem , quae prima , meas celebrare kalendas 1halides matres non leve munus habent.

An , quia committi strictis mucronibus auste , Finierant lacrymis Martia bella suis Vel quod erat de me feliciter Ilia mater, Rite colunt matres sacra , diemque meum Quid quod hiems, adoperta gelu, nunc denique cedit; Et pereunt victae, sole tepente, nives. Arboribus redeunt detonsae frigore frondes , Vividaque e tenero palmite gemma tumet. 2o I

75쪽

68 P. OVIDII NASONIS

. Quaequo diu latuit, nunc se qua tollat in auras .a o Fertilis occultas invenit herba vias. Nunc fecundus ager e pecoris nunc hora creandi ;Nunc avis in ramo tecta laremque parat. Tempora jure colunt Latiae fecunda parentes , Quarum militiam votaque partus habet.

24s Adde , quod excubias regi Romanus agebat, Qua nunc Esquilias nomina collis habet. Illic a nuribus Iunoni templa Latinis Hac sunt , si memini , publica facta die. Quid moror, & variis onero tua pectora causis 3

aso Eminet ante oculos , quod petis, ecce tuo S. Mater amat nuptas : Matris me turba frequentant. Haec nos praecipue tam pia causa decet.

Ferte Deae flores : gaudet florentibus herbis Haec Dea : de tenero cingite store caput. a. Is Dicite , Tu lucem nobis , Lucina, dedisti. Dicite , Tu voto parturientis ades. Si qua tamen gravida est , resoluto crine precetur, Ut solvat partus molliter illa suos. QUIS mihi nunc dicat, quare coelestia Martis 26o Arma ferant Salii , Mamuriumque canant pNympha , mone , nemori stagnoque operata Dianae; Nympha , Numae conjux , ad tua festa veni. Vallis Aricinae silva praecinctus opaca Est lacus , antiqua relligione sacer. 26; Hic latet Hippolytus, furiis direptus equorum; Unde nemus nullis illud initur equis. Licia dependent, longas velantia se pes ,

Et posita est meritae multa tabella Deae. Saepe potens voti, frontem redimita coronis , 27O Femina lucentes portat ab Urbe faces Regna tenent fortesque manu , pedibusque s gaces; Et perit exemplo postmodo quisque suo. Defluit incerto lapidosus murmure rivus

Saepe , sed exiguis haustibus , inde bibes.

76쪽

FASTORUM LIB. III. 69

Egeria est, quae praebet aquas, Dea grata Camenis. 27 Illa Numae conjux , consiliumque , suit. Principio nimium promtos ad bella Quirites Molliri placuit jure , Deumque metu. Inde datae leges , ne firmior omnia posset ;Coeptaque sunt pure tradita sacra coli. 28o Exuitur feritas , armisque potentius aequum est ;Et cum cive pudet conseruisse manus. Atque aliquis , modo trux , visa jam vertitur ara δVinaque dat tepidis salsaque farra socis. Ecce Deum genitor rutilas per nubila flammas a SI Spargit, & effusis aethera siccat aquis. Non alias missi cecidere frequentius ignes. Rex pavet, & vulgi pectora terror habet. Cui Dea ; Ne nimium terrere : piabile fulmen Est, ait: & saevi nectitur ira Jovis. 29o Sed poterunt ritum Picus Faunusque piandi Prodere : Romani numen uterque soli. Nec sine vi tradent: adhibeto vincula captis. Atque ita, qua possint , erudit, arte capi. Lucus Aventino suberat, niger ilicis umbra, 29 Quo posses viso dicere , Numen inest.

In medio gramen , muscoque adoperta virenti. Manabat saxo vena perennis aquae.

Inde fere soli Faunus Picusque bibebant. Huc venit, & Fonti rex Numa mactat ovem. 3oo Plenaque odorati Dis ponit pocula Bacchi; Cumque suis antro conditus ipse latet. Λd solitos. veniunt silvestria numina sontes ,

Et relevant multo pectora sicca mero.

Vina quies sequitur : gelido Numa prodit ab antro , 3 os

Vinclaque sopitas addit in arcta manus. Somnus ut abscessit, tentando vincula pugnant Rumpere : pugnantes sortius illa tenent ;Tum Numa , Di nemorum , factis ignoscite nostris , Si scelus ingenio scitis abesse meo. 3I

77쪽

Quoque modo possit fulmen , monstrate , piari. Sic Numa : sic quatiens cornua Faunus ait. Magna petis , nec quae monitu tibi discere nostro Fas sit : hahent fines numina nostra suos.

3 i s Di sumus agrestes , & qui dominemur in altis

Montibus : arbitrium est in sua tela Iovi. Hunc tu non poteris per te deducere coelo ;At poteris nostra forsitan usus ope. Dixerat haec Faunus e par est sententia Pici 32o De me tamen nobis vincula , Picus ait.

Iuppiter huc veniet, valida deductus ab arte ;Nubila promissi Styx mihi testis erit. Emissi quid agant laqueis , quae carmina dicant, Quaque trahant superis sedibus arte Iovem ;3rs Scire nefas homini : nobis concessa canantur , Quaeque pio dici vatis ab ore licet.

Eliciunt coelo te , Iuppiter : unde minores Νunc quoque te celebrant, Eliciumque Vocant. Constat Aventinae tremuisse cacumina silvae ;33o Terraque subsedit pondere pressa Iovis. Corda micant regis e totoque e pectore sanguis Fugit ; & hirsutae diriguere comae. Ut rediit animus , Da certa piamina , dixit , Fulminis, littorum Rexque Paterque Deum. 33s Si tua contigimus manibus donaria puris ;Hoc quoque , quod petitur , si pia lingua rogat. Annuit oranti ; sed verum ambage remota Abdidit, & dubio terruit ore virum. Caede eaput, dixit. Cui rex , Parebimus , inquit; 3 o Caedenda est hortis eruta cepa meis. Addidit hie , Hominis : Summos, ait ille , capillos. Postulat hic animam e cui Numa , Piscis , ait. Risit , & , Η is , inquit, facito mea tela procures , O l vir , colloquio non abigende meo. 343 Sed tibi , protulerit cum totum crastinus orbem

Cynthius , imperii pignora certa dabo.

78쪽

FASTORUM LIB. III. TI

Dixit , & ingenti tonitru super aethera motum Fertur, adorantem destituitque Numam. Ille redit laetus , memoratque Qu ritibus acta.

Tarda venit di Eiis diruilisque fides, 3 soΑt certe credemur , ait, si verba sequatur Exitus. En , audi crastina , quibquis ades. Protulerit terris cum totum Cynthius orbem ,

Iuppiter imperii pignora certa dabit. Discedunt dubii, promissaque tarda videntur; 3II

Dependetque fides a veniente die. Mollis erat tellus rorata mane pruina δAnte sui populus limina regis adest. Prodit. & in solio medius consedit acerno. Innumeri circa stantque silentque viri. 36o Ortus erat summo tantummodo margine Phoebus ;Solicitae mentes speque metuque pavent. Constitit , atque , caput niveo velatus amictu , Iam bene Dis notas sustulit ille manus.

Atque ita , Tempus adest promissi muneris , inquit. 36sPollicitam dictis , Iuppiter , adde fidem.

Dum loquitur , totum jam Sol emerserat orbem ;Et gravis aethereo venit ab axe fragor. Ter tonuit sine nube Deus : tria sulgura misit. Credire dicenti; mira, sed acta, loquor. 37o A media coelum regione dehiscere coepit; Submisere oculos cum duce turba suos. Ecce levi scutum versatum leniter aura Decidit : a populo clamor ad astra venit.

Tollit humo munus caesa prius ille juvenca, 37IQuae dederat nulli colla premenda jugo. Idque ancile vocat, quod ab omni parte recisum est ;Quaque notes oculis , angulus omnis ahest , Tum , memor imperii sortem consistere in illo , Consilium multae calliditatis init. 38o Plura jubet fieri simili caelata figura , Error ut ante oculos insidiantis eat.

79쪽

a P. OVI DII NASONIS

Mamurius , morum fabrae ne exactior artis,

Dissicile est , illud , dicere , clausit opus. 383 Cui Numa munificus , Facti pete praemia , dixit.

Si mea nota fides , irrita nulla petes. Iam dederat Saliis, a saltu nomina ducunt , Armaque , & ad certos verba canenda modos. Tum sic Mamurius , Merces mihi gloria detur, 39o Nominaque extremo carmine nostra sonent. Inde sacerdotes operi promissa vetusto Praemia persolvunt , Mamuriumque Vocant. Nubere siqua voles , quamvis properabitis ambo , Differ : habent parvae commoda magna morae. 393 Arma movent pugnam , pugna est aliena maritis. Condita cum fuerint , aptius omen erit. His etiam conjux apicati cinista Dialis Lucibus impexas debet habere comas.

T ERTI A nox emersa suos ubi moverit ignes ; oo Conditus e geminis Piscibus alter erit. Nam duo sunt : Austris hic est , Aquilonibus ille

Proximus , a Vento nomen uterque tenet.

CUM croceis rorare genis Tithonia conjux Coeperit , & quintae tempora lucis aget ; s 1 Sive est Arctophylax , sive est piger ille Bootes ,

Mergetur , visus effugietque tuos. At non effugiet Vindemitor. Hoc quoque causam Unde trahat sidus , parva referre mora est. Ampelon intonsum Satyro Nymphaque creatum

Aio Fertur in Ismariis Bacchus amasse jugis. Tradidit huic vitem pendentem frondibus ulmi ;Quae nunc de pueri nomine nomen habet. Dum legit in ramo pictas temerarius uvas , Docidit i amissum Liber in astra vehit. 1 1 SEXTUS ubi Oceano clivosum scandit Olympiam Phoebus , & alatis aethera carpit equis ;Quisquis ades, canaeque colis penetralia Vestae a Cratera Iliacis turaque pone focis. Caesaris

80쪽

FusTORUM LIB. III. 73

Caesaris innumeris , quem maluit ille mereri , Accessit titulis Pontificalis honos. 42OIgnibus aeternis aeterni numina praesunt

Caesaris r imperii pignora juncta vides. De veteris Trojae dignissima praeda favilla ,

Qua gravis .Eneas tutus ab hoste fuit ; ortus ab AEnea tangit cognata sacerdos 423 Numina; cognatum, Vesta, tuere caput.

Quos sanct1 fovet ille manu, bene vivitis ignes. Vivite inexstincti , flammaque Duxque, precor. UNA nota est Marti, Nonis sacrata quod illis Templa putant, lucos V ejovis ante duos. 43o Romulus ut saxo lucum circumdedit alto ;Cuilibet, Huc , inquit, confuge ; tutus eris. O l quam de tenui Romanus origine crevit lTurba vetus quam non invidiosa fuit lNe tamen ignaro novitas tibi nominis obstet, 43 sDisce quis iste Deus , curve vocetur ita. Iuppiter est juvenis : juveniles aspice vultus. Aspice deinde manum ; fulmina nulla tenet. Fulmina , post ausos coelum affectare Gigantas , Sumta Iovi e primo tempore , inermis erat. 44

Ignibus ossa novis , & Pelion altior ossa Alsit, & in solida fixus Olympus humo. Stat quoque Capra simul : Nymphae pavisse seruntur Cretides : infanti lac dedit illa Iovi.

Nunc vocor ad nomen. Vegrandia farra eolonae , 44

Quae male creverunt, vescaque parva vocant.

Vis ea si verbi est , cur non ego Veiovis aedem , AEdem non magni suspicer esse Iovis Iamque , ubi caeruleum vallabunt sidera coelum ,

Suspiee ; Gorgonei colla videbis equi. 4 Io Creditur hic caesae gravida cervice Medusae Sanguine respersis prosiluisse iubis. Huic supra nubes , & subter sidera , lapso Coelum pro aerra, pro pede penna , fuit.

Tomias III. D

SEARCH

MENU NAVIGATION