장음표시 사용
81쪽
sue Iamque indignanti nova frena receperat ore , Cum levis Aonias ungula fodit aquas. Nunc fruitur coelo , quod pennis ante petebat ;Et nitidus stellis quinque decemque micat. PROTINUS aspicies venienti no ele Coronam 46o Gnosida : Theseo crimine facta Dea est. Iam bene perjuro mutarat conjuge Bacchum , Quae dedit ingrato fila legenda viro. Sorte tori gaudens , Quid flebam rustica , dixit , Utiliter nobis perfidus ille fuit. 61 Interea Liber, depexos crinibus Indos Vincit, & Eoo divos ab orbe venit. Inter captivas facie praestante puellas Grata nimis Baccho filia regis erat. Flebat amans conjux , spatiataque litore cureo, o Edidit incultis talia verba comis. En iterum similes , fluctus , audite querelas ;. En iterum lacrymas accipe , arena , mea S. Dicebam , memini, Perjure & perfide Theseu lIlle abiit: eadem crimina Bacchus habet. 47s Nunc quoque nulla viro , clamabo, femina credat.
Nomine mutato causa relata mea est.
Ο l utinam mea sors , qua primum coeperat, isset lyamque ego praesenti tempore nulla forem. Quid me desertis perituram, Liber, arenis 48o Servabas potui dedoluisse semel. Bacche levis, leviorque tuis, quae tempora cingunt, Frondibus ; in lacrymas cognite Bacche meas ;Αusus es , ante. oculos adducta pellice nostros , Tam bene compositum solicitare torum
48s Heu l ubi pacta fides ubi , quae jurare solebas
Me miseram l quoties haec ego verba loquor lΤhesea culpabas , fallacemque ipse vocabas ;Judicio peccas turpius ipse tuo. Ne sciat hoc quisquam , tacitisque doloribus urar ; 9o Ne toties falli digna fuisse puter.
82쪽
Praecipue cupiam celari Thesea , ne te Consortem culpae gaudeat esse suae.
At, puto , praeposita est fuscae mihi candida pellex. Eveniat nostris hostibus illo color lQuid tamen hoc refert, vitio si gratior ipso est 49sQuid facis amplexus inquinat illa tuos. Bacche , fidem praesta ; nec praefer amoribus ullam
Conjugis assuetae semper amare virum. Ceperunt matrem formosi cornua tauri ,
Me tua : at hic laudi est , ille pudendus amor. sco Ne noceat quod amo : neque enim tibi, Bacche, nocebat, Quod flammas nobis fassus es ipse tuas. Nec , quod nos uris , mirum facis : ortus in igne Diceris , & patria raptus ab igne manu. Illa ego sum , cui tu solitus promittere coelum. IosHei mihi l pro coelo qualia dona sero lDixerat: audibat jam dudum verba querentis Liber , ut a tergo forte secutus erat. Occupat amplexu , lacrymasque per oscula siccat; Et , Pariter coeli summa petamus , ait. II OTu mihi iuncta toro, mihi juncta vocabula sume. Iam tibi mutatae Libera nomen erit.
Sintque tuae tecum faciam monumenta coronae ,
Vulcanus Veneri quam dedit, illa tibi. Dicta facit, gemmasque novem transformat in ignes: s I 1 Aurea per stellas nunc micat illa novem. SEX ubi sustulerit, totidem demerserit, Orbes , Purpureum rapido qui vehit axe diem ;Altera gramineo spectabis Equiria campo , Quem Tibris curvis in latus urget aquis. sao Qui tamen ejecta si forte tenebitur unda , Coelius accipiat pulverulentus equos. IDIBUS est Annae festum geniale Perennae, Haud procul a ripis , advena Tibri, tuis. Plebs venit, ac virides passim disjecta per herbas sayPotat a & accumbit cum pare quisque sua.
83쪽
Sub Iove pars durat: pauci tentoria ponunt pSunt , quibus e ramo isondea facta casa ER. Pars ibi pro rigidis calamos statuere columnis ,
33o Desuper extentas imposuere togas. Sole tamen vinoque calent : annosque precantiar , Quot sumant cyathos ; ad numerumque hibunt.
Invenies illic , qui Nestoris ebibat annos , Quae sit per calices facta Sibylla suos.s3 s Illic & cantant, quidquid didicere theatris ;Et jactant faciles ad sua verba manus ;Et ducunt posito duras cratere choreaS , Multaque diffusis saltat amica comis. Cum redeunt , titubant, & sunt spectacula vulgo ;s o Et fortunatos obvia turba vocant. occurri nuper e visa est mihi digna relatu Pompa : senem potum pota trahebat anus. Quae tamen haec Dea sit 3 quoniam rumoribus errant, Fabula proposito nulla tacenda meo.
s4s Arserat aeneae Dido miserabilis igne ;Arserat exstructis in sua fata rogis. Compositusque cinis, tumulique in marmore carmen Hoc breve , quod moriens ipsa reliquit , erat; Praebuit aeneas & causam mortis & ensem ἔ sue o Ipsa sua Dido concidit usa manu. Protinus invadunt Numidae sine viddice regnum ;Et potitur capta Maurus Iarba domo. Seque memor spretum , Thalamis tamen, inquit, Elis En ego , quem toties repulit illa , fruor. sues Diffugiunt Tyrii, quo quemque agit error : ut olim
Amissio dubiae rege vagantur apes. Tertia nudandas acceperat area messes , Inque cavos ierant tertia musta lacus ;Pellitur Anna domo , Iacrymansque sororia linquit 36o Moenia e germanae justa dat ante suae. Mixta bibunt molles lacrymis unguenta savillae , Vertice libatas accipiuntque Comas.
84쪽
Terque , Vale , dixit: cineres ter ad ora relatos Pressit, & est illis visa subesse soror. Nacta ratem comitemque sugae , pede labitur aequo , I 6 Moenia respiciens , dulce sororis opus. Fertilis est Melite sterili vicina Cosyrae Insula , quam Libyci verberat unda freti. Hanc petit hospitio regis confisa vetusto. Hospes , opum dives, rex tibi Battus erat. 37o Qui post quam didicit casus utriusque sororis ἔHaec , inquit, tellus , quantulacumque , tua est. Et tamen hospitii servasset ad ultima munus , Sed timuit magnas Pygmalionis opes. Signa recensuerat his Sol sua : tertius ibat 373 Annus , & exsulibus terra petenda nova est. Frater adest, belloque petit. Rex arma perosus , Nos sumus imbelles , tu suge sospes , ait. Iussa fugit, ventoque ratem committit & undis ;Asperior quovis aequore frater erat. I 8
Est prope piscosos lapidosi Crathidis amnes
Purus ager e Cameren incola turba vocant.
Illuc cursus erat: nec longius abfuit inde , Quam quantum novies mittere funda potest. Vela cadunt primo , & dubia librantur ab aura. 383Findite remigio , navita dixit, aquas. Dumque parant torto subducere carbasa lino , Percutitur rapido puppis adunca Noto ;Inquo patens aequor, mistra pugnante magistro , Fertur: 8c ex oculis visa refugit humus. I9o Adsiliunt fluctus , imoque a gurgite pontus Vertitur , & canas alveus haurit aquas. Vincitur ars vento e nec jam moderator habenis Utitur : at votis hic quoque poscit opem. Iactatur tumidas exsul Phoenissa per undas , 39yHumidaque opposita lumina veste tegit.
Tum primum Dido felix est dicta sorori , 'Et quaecumque aliquam corpore pressit humum.
85쪽
Figitur ad Laurens ingenti flamine litus 6oo Puppis a & , expositis omnibus , hausta perit.
Iam pius AEneas regno nataque Latini Auctus erat, populos miscueratque duos. Litore dotali, solo comitatus Achate , Secretum nudo dum pede carpit iter ;6o I Aspicit errantem , nec credere sustinet Annam Esse : quid in Latios illa veniret agros Dum secum aeneas : Anna est , exclamat Achates. Ad nomen vultus sustulit illa suos.
Quo fugiat quid agat quos terrae quaerat hiatus
6 Io Ante oculos miserae fata sororis erant.
Sensit , & alloquitur trepidam Cythereius heros ;Flet tamen admonitu mortis , Elissa , tuae. Anna , per hanc juro , quam quondam audire solebas Tellurem fato prosperiore dari, si is Perque Deos comites, hac nuper sede locatox,
Saepe meas illos increpuisse moras. Nec timui de morte tamen e metus abfuit iste.
Hei mihi l credibili fortior illa fuit. Ne reser : aspexi non illo pectore digna
62o Vulnera, Tartareas ausus adire domos. At tu, seu ratio te nostris appulit oris , Sive Deus , regni commoda carpe mei. Multa tibi memores, nil non debemus Elissae a Nomine grata tuo , grata sororis , eris.
623 Talia dicenti, neque enim spes altera restat , Credidit; errores exposuitque suos. Utque domum intravit, Tyrios induta paratus , Incipit aeneas , cetera turba silet. Hanc tibi cur tradam , pia causa , Lavinia conjux , 63o Est mihi : consumsi naufragus hujus opes. Orta Tyro , regnum Libyca possedit in ora ἔQuam precor ut carae more sororis ames.
omnia promittit , falsumque Lavinia vulnus Mente premit tacita, dissimulatque fremens
86쪽
Donaque cum videat praeter sua lumina serti 63ue Multa palam , mitti clam quoque multa putat. Non tamen exactum , quid agat. Furialiter odit , Et parat insidias , & cupit ulta mori. Nox erat e ante torum visa est adstare sororis , . Squalenti, Dido , sanguinolenta coma. 64o Et, Fuge, ne dubita , maestum fuge , dicere, tectum. Sub verbum querulas impulit aura fores. Exsilit ; & velox humili super arva fenestra Se jacit: audacem fecerat ipse timor. aque metu rapitur , tunica velata recincta , 64 Currit, ut auditis territa dama lupis. Corniger hanc cupidis rapuisse Numicius undis Creditur , & stagnis occuluisse suis. Sidonis interea magno clamore per agros Quaeritur I apparent signa notaeque pedum. 6 Io Ventum erat ad ripas r inerant vestigia ripis. Sustinuit tacitas conscius amnis aquas.
Ipsa loqui visa est , Placidi sum Nympha Numiet ;Αmne perenne latens Anna Perenna vocor.
Protinus erratis laeti vescuntur in agris 3 63 sEt celebrant largo seque diemque mero. S UNT quibus haec Luna est, quia mensibus impleat annum; Pars Themin , Inachiam pars putat esse bovem. Invenies , qui te Nymphen Atlantida dicant ;Teque Iovi primos , Anna, dedisse cibos. 66o Haec quoque, quam reseram, nostras pervenit ad aures Fama : nec a vera dissidet illa fide. Plebs vetus , & nullis etiamnum tuta Tribunis , Fugit, & in sacri vertice montis abit. Iam quoque , quem secum tulerant, desecerat illos 663Victus , & humanis usibus apta Ceres. orta suburbanis quaedam fuit Anna Bovillis Pauper , sed mundae sedulitatis , anus. Illa , levi mitra canos redimita capillos , Fingebat tremula rustica liba manu. 67o
87쪽
Atque ita per populum fumantia mane solebat Dividere : haec populo copia grata fuit. Pace domi facta , signum posuere Perennae νQuod sibi defectis illa tulisset opem. 67 I Nunc mihi , cur cantent, superest , obscena puellae ,
Dicere : nam coeunt , certaque probra canunt.
Nuper erat Dea facta ; venit Gradivus ad Annam , Et eum seducta talia verba facit. Mense meo coleris e junxi mea tempora tecum ;68o Pendet ab officio spes mihi magna tuo. Armiser armiferae correptus amore Minervae Uror : & hoc longo tempore vulnus alo. Eifice , Di studio similes coeamus in unum. Conveniunt partes hae tibi, comis anus.
68 s Dixerat. Illa Deum promisso ludit inani ;Εt stultam dubia spem trahit usque mora. Saepius instanti, Mandata peregimus , inquit δEvictas precibus vix dedit illa manus. Gaudet amans , thalamosque parat e deducitur illue ε9o Anna tegens vultus , ut nova nupta , suo S. Oscula sumturus , subito Mars aspicit Annam ;Nunc pudor elusum , nunc subit ira , Deum. Ridet amatorem carae nova Diva Minervae ἔNec res hac Veneri gratior ulla suit. 69s Inde joci veteres obscenaque dicta canuntur 3 Et iuvat hane magno verba dedisse Deo.
PRAETERITURUS eram gladios in Principe fixos ;Cum sic a castis Vesta locuta focis; Ne dubita meminisse : meus fuit ille Sacerdos. eo Sacrilegae telis me petiere manus. Ipsa virum rapui , simulacraque nuda reliqui. Quae cecidit ferro , Caesaris umbra fuit. Ille quidem coelo positus Iovis atria servat , Et tenet in magno templa dicata foro. 7o I At quicumque nefas ausi, prohibente deorum Numine , polluerant Pontificale caput.
88쪽
Morte jacent merita : testes estote Philippi ;Εt quorum sparsis ossibus albet humus. Hoc opus , haec pietas , haec prima elementa suerunt Caesaris , ulcisci justa per arma patrem. TIO POSTER A cum teneras Aurora refecerit herbas , Scorpios a prima parte videndus erit. TERTIA post Idus lux est celeberrima Baccho. Baeche , fave vati , dum tua festa cano. Nec referam Semelen , ad quam nisi fulmina secum Is Iuppiter afferret ἔ parvus , inermis , eras ;Nee , puer ut posses maturo tempore nasci, Expletum patrio corpore matris Onus. Sithonas & Scythicos Iongum enumerare triumphos IEt domitas gentes, turifer Inde , tuas. 72 Tu quoque , Thebanae male praeda , tacebere , matris; Inque tuum furiis , acte Lycurge , genu.Εece libet subitos pisces , Tyrrhenaque monstra Dieere t sed non est carminis hujus opus. Carminis hujus opus , causas expromere , quare Ta IVilis anus populos ad sua liba vocet.
Ante tuos ortus arae sine honore suerunt,
Liber , & in gelidis herba reperta socis. Te memorant, Gange totoque Oriente subacto , Primitias magno seposuisse Iovi. 73o Cinnama tu primus , captivaque tura , dedisti, Deque triumphato viscera tosta hove. Nomine ab auctoris ducunt Libamina nomen , Libaque : quod sacris pars datur inde locis.
Liba Deo fiunt, succis quia dulcibus ille 33Gaudet, & a Baccho mella reperta ferunt. IBAT arenoso Satyris comitatus ab Hebro δNon habet ingratos fabula nostra jocos. Iamque erat ad Rhodopen Pangaeaque florida ventum ;AEriserae comitum concrepuere manus. 74 Ecce novae coeunt volucres , tinnitibus actae ;Quaque movent sonitus aera , sequuntur apes.
89쪽
Colligit errantes , & in arbore claudit inani Libet : & inventi praemia mellis habet. 41 Ut Satyri levisque senex tetigere saporem ,
Quaerebant flavos per nemus omne favos. Audit in exesa stridorem examinis ulmo ,
Aspieit & ceras, dissimulatque senex. Utque piger pandi tergo residebat aselli , so Applicat hunc ulmo corticibusque cavis. Constitit ipse super ramoso stipite nixus
Atque avide trunco condita mella petit. Millia crabronum coeunt, dc vertice nudo Spicula defigunt, oraque summa notant.
7 I I Ille cadit praeceps , & calce feritur aselli ἔ .
Inclamatque suos , auxiliumque rogat. Concurrunt Satyri, turgentiaque Ora parentis
Rident: percusso claudicat ille genu. Ridet 8c ipse Deus , Iimumque inducere monstrat ; 6o Hic paret monitis , & linit ora luto. Melle pater fruitur : lihoque infusa calenti
Jure repertori candida mella damus. Femina cur presset, non est rationis opertae ;Femineos thyrso concitat ille choros.' 76s Cur anus hoc faciat, quaeris vinosior aetas Haec est , & gravidae munera vitis amans. Cur hedera cincta est hedera est gratissima Bacch Hoc quoque cur ita sit, dicere nulla mora est. Nysiades Nymphae , puerum quaerente noverca , 77o Hanc frondem cunis apposuere novis. RESTAT , ut inveniam, quare toga libera detur Lucifero pueris , candide Bacche , tuo. Sive , quod ipse puer semper , juvenisque , videris a Et media est aetas inter utrumque tibi. . 77 F Seu quia tu pater es , patres , sua pignora , nato
Commendant curae numinibusque tuis.
Sive , quod es Liber, vestis quoque libera per te Sumitur , dc vitae liberioris iter.
90쪽
An quia , cum prisci colerent studiosius agros , Et patrio faceret rure Senator opus , 78o
Et caperet fasces a curvo consul aratro , Nec crimen duras esset habere manus 3
Rusticus ad ludos populus veniebat in Urbem 3 Sed Dis., non studiis ille dabatur honos.
Luce sua ludos uvae commentor habebat, I 83 Quos cum taedifera nunc habet ipsa Deli. Ergo , ut tironum celebrare .stequentia possit, Visa dies dandae non aliena togae. Mite , Pater , caput huc , placataque cornua , Vertas ;Εt des ingenio vela secunda meo. I9o
Itur ad Argeos , qui sint , sua pagina dicet PHac, si commemini, praeteritaque die. Stella Lycaoniam vergit proclinis ad Arcton Miluus : haec illa nocte videnda Venit. Quid dederit volueri , si vis cognoscere , coelum; 79 Saturnus regnis ab Iove pulsus erat. Concitat iratus validos Titanas in arma , i . Quaeque fuit fatis debita , postit opem. Matre satus Tei ra , monstrum mirabile, taurus Parte sui serpens posteriore fuit. 8ooΗune triplici muro lucis incluserat atris , Parcarum monitu, Styx violenta , trium. Viscera qui taurii flammis adolenda dedisset , Sors erat , aeternos vincere posto Deos. Immolat hune Briareus facta ex adamante securit sos Et jam iam flammis exta daturus erat.
Iuppiter alitibus rapere imperati: attulit illi Miluux : & meritis venit in astra suis. UNA dies media est , & fiunt sacra Minereae ἔNominaque a junctis quinque diebus habent. 8 Io
Sanguine prima vacat e nec fas concurrere ferro. Causa , quod est illa nata Minerva die. Altera tresque super strata celebrantur arena.