장음표시 사용
91쪽
ῖis Pallada nunc pueri teneraeque ornate puellae. Qui bene placarit Pallada , doctus erit. Pallade placata , lanam mollite , puellae ἔDiscite jam plenas exonerare colos. Illa etiam stantes radio percurrere telas Sao Erudit, & rarum pectine denset opus. Hanc cole , qui maculas laesis de vestibus aufers ἔHanc cole , velleribus quisquis aena paras. Nec quisquam invita faciat bene vincula plantadi Pallade , sit Tychio doctior ille licet.. 823 Et licet antiquo manibus collatus Epeo Sit prior ; irata Pallade , mancus erit. δ . . Vos quoque , Phoebea morbos qui pellitis arte se Munera de vestris pauca referte Deae. Nec vos turba feri censu fraudata magistri 33o Spernite : discipulos attrahit illa novos. Quique moves coelum , tabulamque icoloribus uris pQuique facis docta mollia saxa manu. Mille Dea est operum: certe Dea earminis illa est. νSi mereor , studiis adsit amica meis.. is 3 s Coelius ex alto qua mons descendit in aequum se Hic ubi non plana est, sed prope plana via est ,
Parva licet, videas captae delubra Minervae , Quae Dea natali coepit habere suo. . . . Nominis in dubio causa est. Capitale vocamus
84o Ingenium sollers et ingeniosa Dea est. An , quia de capitis fertur , sine matre , paterni Vertice cum clypeo prosiluisse suo An , quia perdomitis ad nos captiva Faliscis 'Venit : dc hoc ipsum litem prisca docet λῖ4y An , quod habet legem , capitis quae pendere poenas. Ex illo jubeat furta reperta loco 3
A quaeumque trahis ratione vocabula , Pallas , Pro Ducibus nostris aegida semper habe. Summa dies e quinque tubas lustrara canoras i- ,
ε so Admonet, & forti sacristiare Deae.
92쪽
Nunc potes ad Solem sublato dicere vultu ;Hic here Phryxeae vellera pressit ovis. Seminibus tostis sceleratae fraude novercae , Sustulerat nullas , ut soIet , herba comas.
Mittitur ad tripodas , certa qui sorte reportet , 8 IQuam sterili terrae Delphicus edat opem. Hic quoque corruptus , pro semine , nunciat Helles Et iuvenis Phryxi funera sorte peti. Utque recusantem cives, & tempus , & Ino , Compulerunt regem iussa nefanda pati ; 86o Et soror & Phryxus , velati tempora ramiS , Stant simul ante aras ; iunctaque fata gemunt. Aspicit hos , ut forte pependerat aethere , mater; Et serit attonita pectora nuda manu ἔInque draconigenam , nimbis comitantibus , urbem 86 IDesilit e & natos eripit inde suos. Utque fugam rapiant , aries nitidissimus auro Traditur r ille vehit per freta longa duos. Dicitur infirma cornu tenuisse sinistra Femina , cum de se nomina fecit aquae. 87o Pene simul periit , dum vult succurrere lapsae Frater ; & extentas porrigit usque manus. Flebat, ut amissa gemini consorte pericli, Caeruleo junctam nescius esse Deo. Litoribus tactis , aries fit sidus.: at huius 87s Pervenit in Colchas aurea lana domos. TRES ubi Luciferos veniens praemiserit Eos ,
Tempora nocturnis aequa diurna seres.
IN DE quater pastor saturos ubi clauserit haedos , ronuerint herbae rore recente quater , 88 Ianus adorandus , cumque hoc Concordia mitis , Et Romana Salus , araque Pacis erit.
LUNA regit menses et hujus quoque tempora mensis Finit Aventino Luna colenda jugo.
93쪽
A. L M A , save vati , geminorum mater Amorum is Ad vatem vultus retulit illa suos . . :Quid tibi, ait, mecum certe majora canebas. Num vetus in molli pectore vulnus habes I Scis , Dea , respondi, de vulnere. Risit : & aetheς Protinus ex illa parte sereni S erat, Saucius, an sanus , numquid tua signa reliqui λTu mihi propositum , tu mihi semper opus. Quae decuit, primis sine crimine lusimus annis δIo Nunc teritur nostris area major.equi Tempora cum causis , Annalibus eruta priscis , Lapsaque sub terras, Ortaque Signa ν cano. Venimus ad quartum , quo tu celeberrima , mensem. Et vatem , & mensem scis , Venus , esse tuos. II Mota Cytheriaca leviter mea tempora, myrto MContigit : & , Coeptum perfice , dixit , Opus. 3Sensimus ; & subito causae patuere dierum. Dum licet , & spirant famina , navis eat. Si qua tamen pars te de Fastis tangere debet iao Caesar , in Aprili , I quo tenearis. GhabXS. s. Hic ad te magna descendit imagine mensis , Et fit adoptiva nobilitate tuus.
94쪽
Noc pater Iliades , cum longum scriberet annum , Vidit; & auctores retulit ipse suos. Utque sero Marti primam dedit ordine sortem , asQuod sibi nascenti proxima causa fuit;
Sie Venerem gradibus multis in gente repertam Alterius voluit mensis habere Iocum. Principiumque sui generis , revolutaque quaerens Secuta , cognatos venit ad usque Deos. 3o Dardanon Electra nesciret Atlantide cretum
Scilicet Electran eoncubuisse Iovi λHujus Erichthonius et Tros est generatus ab illo ;Assaracon creat hic , Assaracusque Capyn. Proximus Anchisen , cum quo commune parentis 3 INon dedignata est nomen habere VenuS. Hinc satus AEneas , pietas spectata per ignes , Sacra , patremque humeris , altera sacra , tulit. Venimus ad felix aliquando nomen Iuli ;Unde domus Teucros Iulia tangit avos. 4
Postumus huic , qui , quod silvis fuit ortus in altis,
Silvius in Latia gente vocatus erat.
Isque , Latine , tibi pater est : subit Alba Latinum ;Proximus est titulis Epitos , Alba , tuis. Ille dedit Capyi recidiva vocabula Trojae 4
Et tuus est idem , Calpete , factus avus. Cumque patris regnum post hunc Tiberinus haberet, Dicitur in Thuscae gurgite mersus aquae. Iam tamen Agrippan genitum , Remulumque nepotem Viderat r in Remulum sulmina missa ferunt. I Venit Aventinus post hos et locus unde vocatris , Mons quoque e post illum tradita regna Procae.
Quem sequitur diri Numitor germanus Amuli. Ilia cum Lauso de Numitore sati. Ense cadit patruo Lausus e placet Ilia Marti; fITeque parit , gemino iuncte Quirine Remo. Ille suos semper Venerem Martemque parentes Dirit , emeruit vocis hahere fidem.
95쪽
Neve secuturi possent nescire nepotes , 6 o Tempora Dis generis continuata dedit. Sed Veneris mensem Grajo sermone notatum Auguror : a spumis est De a dicta maris. Nec tibi sit mirum Grajo rem nomine dici;
Itala nam tellus Graecia major erat. 63 Venerat Evander plena cum classe suorum , Venerat Alcides: Grajus uterque genus.
Hospes Aventinis armentum pavit in herbisClaviger ; & tanto est Albula pota Deo. Dux quoque Neritius : testes Laestrygones exstant , Io Et quod adhuc Circes nomina litus hahet.
Et jam Telegoni , jam moenia Tiburis udi
Stabant : Argolicae quod posuere manus. Venerat Atrides fatis agitatus Halesus , A quo se dictam terra Falisca putat. s Adjice Trojanae suasorem Antenora pacis, Et generum ciniden , Appule Daune , tuum. Serus ab Iliacis , & post Antenora , flammis Attulit AEneas in loca nostra Deos. Hujus erat Solimus , Phrygia comes exsul ab Ida ;8o A quo Sulmonis moenia nomen habent. Sulmonis gelidi , patriae , Germanice , nostrae.
Me miserum i Scythico quam procul illa solo est lErgo ego tam longas sed supprime , Musa, querelas
Non tibi sunt maesta sacra canenda lyra.
83 Quo non Livor abit sunt qui tibi mensis honorem
Eripuisse velint, invideantque , VenuS. Nam, quia Ver aperit tunc omnia , densaque cedit Frigoris asperitas , lataque terra parit 3 Aprilem memorant ab aperto tempore dissiim ;9o Quem Venus injecta vindicat alma manu. Illa quidem totum dignissima temperat orbem ἀIlla tenet nullo regna minora Deo δIuraque dat coelio , terrae , natalibus undis Perque suus initus continet omne genus.
96쪽
Illa Deos omnes , longum enumerare , creavit ἔ 9 Illa satis causas arboribusque dedit. Illa rudes animos hominum contraxit in unum , Et docuit jungi cum pare quemque sua. Quid genus omne creat volucrum , nisi blanda voluptas Nec coeant pecudes , si levis absit amor. Icio Cum mare trux aries cornu decertat: at idem Frontem dilectae laedere parcit ovis. Deposita taurus sequitur feritate juvencam , Quem toti saltus , quem nemus omne , tremunt. Vis eadem, lato quodcumque sub aequore vivit, Io IS ervat ; & innumeris piscibus implet aquas. Prima feros habitus homini detraxit: ab illa Venerunt cultus mundaque cura sui. Primus amans carmen vigilatum , nocte negata , Dicitur ad clausas concinuisse fores. II Eloquiumque suit duram exorare puellam δProque sua causa quisque disertus erat. Mille per hanc artes motae e studioque placendi , Quae latuere prius , multa reperta ferunt.
Hanc quisquam titulo mensis spoliare secundi II 3 Audeat a nobis sit procul iste suror. Quid Z quod ubique potens, templisque frequentibus aucta, Urbe tamen nostra jus Dea majus habet Pro Troja , Romane , tua Venus arma serebat; Cum gemuit teneram cuspide laesa manum , Iaci celestesque duas , Trojano judice , vicit. Ah nolim victas hoc meminisse Deas lAssaracique nurus dicta est r ut scilicet olim
Magnus Iuleos Caesar haberet avos. Nec Veneri tempus , quam Ver , erat aptius ullum. III Vere nitent terrae e vere remissus ager. Nunc herbae , rupta tellure , cacumina tollunt ;Nunc tumido gemmas cortice palmes agit.
Et sermosa Venus formoso tempore digna est ;Utque solet, Marti continuata suo. I 3o
97쪽
Vere monet curvas materna per aequora puppes
Ire , nec hibernas jam timuisse minas. Rite Deam Latiae colitis matresque nuruSque ;Et vos , quis vittae longaque vestis abest. I 3 3 Aurea marmoreo redimicula solvite collo ;Demite divitias : tota lavanda Dea est. Aurea siccato redimicula reddite collo ;Nunc alii siores , nunc nova danda rosa est.
Vos quoque sub viridi myrto iubet illa lavari ;igo Causaque , cur jubeat, discite , certa subest.
Litore siccabat rorantes nuda capillos.
Viderunt Satyri , turba proterva , Deam. Sensit, & apposita texit sua corpora myrto. Tuta fuit facto : vosque referre jubet. 34F Discite nunc , quare Fortunae tura Virili Detis eo , calida qui locus humet aqua. Accipit ille locus , posito velamine , cumstas ἔEt vitium nudi corporis omne videt. Ut tegat hoc , celetque viros , Fortuna Virilis 1 9 Praestat: & hoc, parvo ture rogata, facit. Nec pigeat niveo tritum eum lacte papaver Sumere , & expressis mella liquata favis. Cum primum cupido Venus est deducta marito , Hoc hibit et Ox illo tempore nupta fuit. ISI Supplicibus verbis illam placate : sub illa Et sorma , & mores , & bona fama manent. Roma pudicitia proavorum tempore lapsa est e
Cumaeam , veteres , consuluistis anum.
Templa jubet Veneri fieri: quibo ordine lactis ,
I 6o Inde Venus verso nomina corde tenet. Semper ad aeneadas placido , pulcherrima , Vultu Respice e totque tuas , Diva , tuere nurus. Dum loquor, elatae metuendus acumine caudae , Scorpios in virides praecipitatur aquas.
16s NOX ubi transierit, coelumque rubescere Primo Coeperit, & tactae rore querentur aVes I
98쪽
Semustamque facem , vigilata nocte , Viator Ponet, & ad solitum rusticus ibit opus ;Pliades incipiunt humeros relevare paternos sQuae septem dici , sex tamen esse , solent. Seu quod in amplexum sex hinc Venere Deorum ;Nam Steropen Marti concubuisse ferunt ;Neptuno Halcyonen , & te , formosa Celaeno ;Majan , & Electran , Taygetenque Iovi ;Septima mortali Merope tibi , Sisyphe , nupsit. Poenitet, & facti sola pudore latet. Sive quod Electra Trojae spectare ruinas
Non tulit et ante oculos opposuitque manum.
TER sine perpetuo coelum versetur in E e , Ter jungat Titan , terque 'resolvat , equos ;protinus inflexo Berecynthia tibia cornu Flabit, ae Idaeae festa Parentis erunt. Ibunt semimares, & inania tympana tundent; Rraque tinnitus aere repulsa dabunt. Ipsa sedens molli comitum cervice seretur , Urbis per medias exululata vias. Scena sonat , Ludique vocant e spectate , Quirites Et Fora Marte suo litigiosa vacent. Quaerere multa libet e sed me sonus aeris acuti Terret, & horrendo lotos adunca sono. Da , Dea , quas sester , doctas , Cybeleia , neptes, Audit; & has curae iussit adesse meae. Pandite mandati memores , Heliconis alumnae , Gaudeat assiduo cur De a Magna sono. Sic ego , sic Erato e mensis Cythereius illi Cessit, quod teneri nomen Amoris habet. Reddita Saturno sors haec erat. Optime regum , A nato sceptris excutiere tuis. vle suam metuens , ut quaeque erat edita , prolem Devorat ; immersam visceribusque tenet. Saepe Rhea questa est toties fecunda , nec umqriam
Mater ; di indoluit fertilitate sua.
99쪽
Iuppiter ortus erat: pro magna teste vetustas Creditur: acceptam parce movere fidem.
χo 3 Veste latens saxum coelesti viscere sedit. Sic genitor satis decipiendus erat. Ardua jam dudum resonat tinnitibus Ide , Tutus ut infanti vagiat ore puer. Pars clypeos sudibus , galeas pars tundit inanes: aio Hoc Curetes habent, hoc Corybantes opus. Res latuit patrem e priscique imitamina facti,
aera Deae comites raucaque terga movent.
Cymbala pro galeis, pro scutis tympana pulsant: Tibia dat Phrygios , ut dedit ante, modOS. ai I Desierat ἰ coepi: Cur huic , genus acre , leones Praebent insolitas ad juga curva jubas Desieram : coepit; Feritas mollita per illam Creditur : id curru testificata suo est.
At cur turrita caput est ornata corona ,
Σχo An Phrygiis turres urbibus illa dedit λ. Annuit. Unde venit, dixi, saa membra secandi Impetus 3 ut tacui, Pieris orsa loqui.
Phryx puer in silvis, lacte spectabilis, Attis
Turrigeram casto vinxit amore Deam.
21 3 Hunc sibi servari voluit, sua templa tueri ;Et dixit, Semper fac puer esse velis. Ille fidem jussis dedit , &, Si mentiar , inquit, Ultima , quam fallam , sit Venus illa mihi. Fallit : & in Nympha Sagaride desinit esse , a 3o Quod fuit : huic poenas exigit ira Deae.
Naida vulneribus succidit in arbore factis. Illa perit : fatum Naidos arbor erat. Hic surit: & , credens thalami procumbere tectum , Effugit, & cursu Dindyma summa petit. 23 s Et modo, Tolle faces; Remove,modis, verbera, clamat. Saepe Palaestinas jurat adesse Deas. Ille etiam saxo corpus laniavit acuto, Longaque in immundo pulvere tracta coma est.
100쪽
Voxque fuit, Merui : Meritas dem sanguine poenas. Ah l pereant partes , quae nocuere mihi l a 4o Ah pereanti dicebat adhuc ; onus inguinis aufert; Nullaque sunt subito signa relicta viri. Venit in exemplum furor hinc , mollesque ministri Caedunt jactatis vilia membra comis. Talibus Aoniae facunda voce Camenae 24 Reddita quaesiti causa furoris erat. Hoc quoque , dux Operis , moneas, precor; unde petita Venerit : an nostra semper in Urbe fuit Dindymon , 8c Cybelen, Sc amoenam fontibus Iden
Semper , dc Iliacas Mater amavit opes. a IoCum Trojam AEneas Italos portaret in agros, Est Dea saeriseras paene secuta rates.
Sed nondum fatis Latio sua numina posci Senserat ; assuetis substiteratque locis. Post, ut Roma potens opibus jam secula quinque asyVidit, ic edomito sustulit orbe caput; Carminis Euboici fatalia verba sacerdos Inspicit: inspectum tale fuisse ferunt. Mater abest; Matrem jubeo , Romane , requiras.
Cum veniet, easta est accipienda manu. 26o obscurae sortis Patres ambagibus errant: Quaeve parens absit, quove petenda loco. Consulitur Paean e Divamque arcessite Matrem , Inquit. In Idaeo est invenienda jugo. Mittuntur proceres. Phrygiae tum sceptra tenebat 263 Attalus : Ausoniis rem negat ille viris. Mira canam et longo tremuit cum murmure tellus ἔΕt sic ex adytis Diva locuta suis. Ipsa peti volui: ne sit mora e mitte volentem. Dignus Roma Ioeus , quo Deus omnis eat. 27
Ille soni terrore pavens , Proficiscere , dixit ;Nostra eris r in Phrygios Roma refertur avos. Protinus innumerae caedunt pineta secures