Ioannis Wieri, ... Opera omnia. Quorum contenta versa pagina exhibet

발행: 1660년

분량: 497페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

371쪽

s a JOANNIs NIER xj xo. Africanis & Barbaris hoc quoque virginalium ornamentum tam innotuit, ut in nuptiarum solennibus, certis de causis celebre habeatur.3 II. Caeterum, Nigrorum viri huic fragili sepimento minus fisi, validioribus certioribusque praesidiis filiarum virginalia muniunt. Hi eterum tauthore Petro demto 6b.vx. historia Veneta,ubi de Lusitanorum naνιgatione loquitur boni homines , or strenui bellaiores, sitiabus suis, uri primum nata sunt,studenda confvunt ,sic tamen,

ut urana meatus non imeiuatur. Illa amem uia adolererant, sic confina

nut- dantur: sederamum ea sponso resin Mur, incumbuque cura, ut ferro consulmina cervicis utera labra secet, iuridatque. Tanto est in

honore apud homines illos barbarissimos, in conjuge ducenda,virginitatis certitudo. Iis si innotuissent illud linimentum Paraecisi, quod oris hiatui illitum, momento id si diis placet) contrahere conglutinarequc posset quemadmodum ex ejus asseclis quidam

non indoctus nuper, lingua nimis petulanti,ne dicam mendaci, e futire, jactareque suo more est avius, ita a suis doctus magistris) acu, filo, & dolorificis puncturis in consilendo hoc ineatu, opu'suisset minime. .

COLLI MATRICIS PHYMA, ejusque Curatio.

IN boc affectuum colli matricis catalogo, recensebitur quoque phyma, sive tuberculum quoddam oblongum in iis angustiis enatum: quo quum nobilis & generosa Domina usque adeo assiceretur , ut ejus impedimento dissicilior redderetur marito initus: malo hoc clam detecto, consilium ob conjugis molestiam cum pudore rogat. Ego auferendum censui. At ad cius inspectionem non admissus, sciscitatus vero num digitis id comprehendi posset λ illa annuit: Ut itaque fili sericei duplicati, ceraque firmati, vinculo ad radiccm id constringeret , indiesque arctius contraheret, donec tandem filo prorsus constricto abscissum decideret, suasi. Haec dicto audiens, taliumque foetici successu sequuta, indicavit postea, se phyma illud eo modo ablatum secuisse, M lincum quiddam emanasse. Potest vinculum hoc scriceum etiam efficacius reddi,si requirat necessitas, ut nimirum antea horas aliquot in aqua sublimata vel serti, ter aut quater maceretur , & exiccetur.

372쪽

GAN GRAEΝ E PUDENDI CURATIO.

GANORAE NAM adbax in uteri ostio gravissimam stetidi Dsimamque,in nobili matrona juvene annorum viginti quinque, superiori anno curavi. aestuante canicula tuberculum quoddam in eo sinu , forte ex vehemcntiori insultu mariti exortum , imperitus reruin chirurgus inidoneo cataplasmate, & nescio quibus aliis admotis vincere conatus cst : unde intra dies non multos tanta saevitia efferbuit, ut e vestigio pars ea universa putresceret, nigricaret, & intermorer etur: pestisque haec celeritate incredibili anum versus saeviret, & sic simul partes anterio res cum posticis letali clade perderet. Accedebat calor, febris, extrema virium debilitas, summa cordis angustia, & reliqua symptomatum malignorum congeries, quae prosecto ex putidissimae cloacae halitu vix ferendo augeri oportuit. Horrcnda erat cladis hujus iacies. Accitus ego in extrema rei desperatione, haud mora uberrimum solani & plantaginis succum primum syringe in utrunque meatum ter vel quater interdiu injicio , deinde horis illis intermediis lini lapsum iis succis admixto aceto imbutum applicui : qui exuccus, eodem rursus permaduit liquore : ae ejusmodi repetita aliquoties applicatione persevcratum est, donec restingueretur servor, & desineret putrefactio. Assumebat interim quoque potionem singulis diebus ter ex decocto acetosae, scabi sae, pimpinellae, prunorum Damascenorunt , summitatum borraginis , buglossae, florum calendulae,cum aqua saccharo & aceto ad 1yrupi acidi longi formam apparata. Victus erat paucus , sed re frigerans & acidus, putredinis occasionem praescindens. Tertio dic reversus, incendii furiam saevitiamque putredinis remisisse

comperi. Quare egrnem nigram mortuamque exiguo forcipe

attrahi, & circunquaque a vino firme , sine doloris sensu separari resecarique jubeo. Inde reliquum ad vivum usque AEgyptiaco

unguento absumebatur : eodemque modo ad cicatricatricis inductionem, uti in aliis ulceribus, progrediebamur. 6 a. Atqui inter curandum crant aliquoties enemata ex hordei& aliorum alvum mollientium decocto infundenda. Nec quae cordi & visceribus reliquis robur conciliarent, negligebantur: cujusmodi sunt, rosarum, florum borraginis, buglosiae , calthae, conser-xae, idque genus reliqua, atque ea ratione convaluit brevi.

373쪽

g 3. Ad Gangraenae hujus curationem si alteram adjunxero, ,

me in Rolmanno Bilandio , viro cor id praeter insgnem ejus nobilitatem optimo, peractam,non videbitur absonum. Huic propemodum septuagcnario, corpulento, cacochymicoque , a tertianae si

x io. is bris afflictionc lubito quasi per crista exoritur crisipelas phlegmonodes in sinistro brachio, quod ab axilla ad carpum usque cum dolore, rubore & dolo rc plurimum intumuit: suppuratumque brevi,& a chirurgo socium, copiam saniel reddidit largam. 6 q. Ubi deinde citra in tormissioncm dic noctuque nihil coctae saniel, sed liquor serosus proflueret,cataplasma ex farina, hordeaca

cum fabaceae momento in aquI dccocta,vitellis ovorum & olei ro-lacet quantitate dcbita admixtis. applicui: unde mox aquei crudi-.que humoris profluvio remittente, pus coctum Pro manavit. Quare

animadversa chirurgus, qui cum mihi antea ob crudi illius 1ucet cmuxum ab eodem laudatum controversia fuit , materia magis exiccantc, dum abessem, consilii mei liiccessum sic sperabat victurum: linteisque madefactis in vino cui incoctum sucrat cuminum, vellit brachium univcrsum. Eo tantum promovit, ut brevi omnia vulnera,quae sit pra viginti erant in uno illo brachio , absque ullius laniet guttula livescerent, & brachium deinde totum nigricare oc-Pum, Ciperet. Revocatus, excandui conspecta gangraena: itaque haud h mora , altioribus vulnusculis brachium scarifico , foveoque spongiis utrinque sibi correspondentibus cx lixivio decoctionis farinae lupinorum: deinde cataplasma ex farina hordeacca, sabucca , lupinorum & oxym clite apparatum admoveo. Atque horum usu continuo sanguis & spiritus revocantur , pus redit coctum , naturalis reviviscit color, ulceribusque melle rolaceo cui plerunque admiscebatur vel pulvis praecipitatus, vel unguentum AEgyptiacum a itersis curatur aeger, & ad solita revertitur munia. l

f s. Idem post annos quinque, quum a prandio servente caniacula ad miliare equitaret, febre denuo tertiana notha corripitur. Duodecimo aute die a morbo inchoato,corpore lic latis pcr alvum sponte exonerato , natura crisim moliebatur , sed imperiectam, ex

caloris naturalis ob corporis impuri molem, iunium & morbum desectui sic humores putridos ad sinistraui tibiam propulit, crisipelas ibidem excitatura; verum prae lui impotentia in ipso opcretii bsistit, neque foras vcrius cutim protrudcre valuit. Proinde evcsti gio poli intcnsum dolorem , pauci tamen te Cris , par,

naec

374쪽

9 3 haec gravata, obstructaque, interiit die decimo tertio, perdito

omni sensu, motu, calore, vividoque colore, reliquis in teri m partibus , corporis velut illaesis: seminarium tamen hoc tam excrevit subitb, ut quum ego vocatus, decimoquarto accederem, haud mora confirmatum esse σφακελ. pronunciarem : quem Aschachillos Arabes, Latini Siderationem, vulgares Ignem sancti Anthonii,

Chirurgi Ignem frigidum Germanica lingua nuncupant Hollandi

6 6. Quare paucis cum eo horis commoratus, ob extinctam ea in parte vitam, totius porrd corporis interitum in sene valetudinario consequuturum praedixi, abiique. Sectionis etenim occasionem praescidit aetas , assiicta valetudo, familiae splendor , & honor artis. Decimo octavo itaque die in Domino obdormiit: cui locum in justorum resurrectione precor. 9 7. Extremum pedem aliquando repente sphacelatum vidit Joannes Fernelius, sine causa externa, sine tumore aut rubore conspicuo: oborto primum dolore immanissimo, mox sensum in eo ac motum periisse, partem totam livore conrubuisse, exulcerationem foedam insequutam, quae accerrima causticaque medicamenta sine sensu admitteret : non multo post arteriam brachii dextri, deinde etiam sinistri pulsare desiisse : ita sensim universis corpore obsesso, miserum extingui, sine febre, sine symptomatibus admodum gravibus. Ad venenatam qualitatem in omnes paristes propagatam, quae eXtremam perniciem hanc inferat, hic cau

Gaufe Glandis mascula ratis

AD clausarum partium tractationem pertinet glandis m

sculae occlusus anterior meatus, quem in nobili adolescente Westphalo conspexi: qui lotium redditurus, acu longa de crassustula meatum aperiebat, coalescentem rursus paulatim exonerata urina. Huic affectui secure medeberis , altiori incisione ab ora loci naturalis & consueti, usque ad apertum virgae ca'nalem: inde tvrundulam rotundam, cavam , tenuem, eX plumbo vel argento concinnatam inseres, prius tamen oleo rosaceo illitam : & postea linimento cicatricem inducente, uti diam pompho-

375쪽

usu perdurabis, donec cuticula munitam esse urinae viam sense ris. Ea verti interim quandoque movebitur, ne in sanatione connaccatur impedimentum. Si pellicula durior postea videbitur, oleo amygdalarum dulcium, vel butyro insulse tepido introrsum illi.

natur aliquoties.

clausi Ani Curatio.

AN v M item concrevisse infanti recenter naso, memini: vestigio tamen exiguae fissurae liquori transmittendo idoneae relicto. Hoc sepimentum aci justam naturalis hiatus divisionem dissecabatur ser ficula: cujus inferiorem cuspidem perdimam foramen immittendam prius abrumpi, obtundique, ne laederet acies, oportuit: deinde interpositis exiccantibus velut pulvisculo rosarum, bedegaris, boli cum aluminis usti momento facile ab lui potuit curatio.

- Deglutitarum laniarum Curatio.

PROBA quaedam foemina infantem curatura Duseldorpii ,, in Martio anni sexagesimiquarti supra sesquimillesimum , aci

culas ore retentas duas, unam magnam, alteram minorem,

arrepto infante quem inopinatb in ignem casurum verebatur, serth degluttit. Haerebant autem prim tim aliquot horis in gula circitur palmam latam sub larynge, cum multo dolore & angustiis. Ad quam tandem accersitus, ut nihil cibi vel potus prius eXhiberetur, quam incurva sorcipe exigua mox adferri iussa, tentassem num illae retrahi possent, vetui. Uix ad teli jactum digre L sus, sorbitiunculum propinatam intelligo i qua in oesephagi partes in seriores, paululum supra ventriculi orificium deprimuntur.' Ubi novo cruciatu pungitivoque dolore excitato, revocatus jussicerevisam cum butyro & pane secatino, nostratibus consueto, crassiusque incise hauriri affatim, atque eam de cubitu erecto 'omnum capere : siquidem nox erat. Hoc modo aciculas ad ventriculum deturbatum iri sperabam : quum eas infixas, vomitu has partes contrahente, firmiusque eo nisu impingente, tu tb per fauces reddi posse non viderem. Sic post noctis medium tertia hora, panis illius pondere depressae, in ventriculum resederunt. Inde

eam Disiligod by Cooste

376쪽

oasERVATIONUM. LIB. I. 9 seam secundo die jusculis pinguibus cerevisaque cum butyro ali, ac in dextra decumbere libero ventre, pulvinaribus suppostis femori & brachio, ut minus impedite ex stomacho per pilorum in intestina descenderent acus, jussi. Α meridie surgentem, hincinde inflectere corpus nolui, ne inaequali motu in intestinis alicubi

infigerentur aciculae: sed ut citra inflexionem erecta moderate inambularet, quo cum excrementis proclivius ad intestina magnas derent acus, consului: atque ut deinde exoneratae primum feces, in vase conservarentur : quibus postero mane depositis, apparuerunt aciculae, qua dixi forma: longior verb erat curvata nonnihil. Hae eo quoque fuere gratiores, quod mulier haec vel metus magnitudine, vel alia de causa, graviter aegrotare videretur. Post dies vero non multos omnino convaluit.

Observationum Donis misi Libri. L' FINIS.

377쪽

MEDICAR U M

IC UT antehac de Scorbulo feci; ita 8c nunc domirabili quodam gravique morbo squi miserandis symptomatibus coniunetiis , hactenus equidem ignotus, ideoque nullam curandi methodum cer tam adipisci potuit quid sentiam, exponere de

crevi.

si x Morbus iste a Germanis, praesertim vero Westphalis sin-m A. ter quos maXimὸ grassatur) voce Teutonica die Varen appellatur, Nos Latinὸ varenos ad differentiam varorum) dicamus ; quos Dilmarsi Danis contermini, eidem malo valdὸ obnoxii vocantiue Radden. Brunswicensibus, die gutte Rinderne Gottingensibus, die gutte Holden nuncupantur. m. N.- s 3. Origo nominis Varen, a quodam verminum genere sic dicto fluxit, s ubinde tamen cum ad)ectivo die lavssende Varen Vocatur : quasi dicas, currentes varenos .f . Prodit se affectus iste, cum late vagantibus,calidisque ali- suando doloribus, per omnes sorporis partes, praecipue autem pinam dorsi &.lumbos; soletque a parte aliqua primum initium capere: Verbi gratia, a manibus, progrediens celeriter per brachia, totumque corpus. Deprehenditur tamen subinde in una aliqua solummodo parte radices egisse : &in illa nonnunquam cum cruciatu moneri, in modum morbi articularis, ex tenuis materiae defluxu nascens. Sicut etiam in illo morbo apparet,remittentibus se pedum cruciatibus, mox sursum in humeros dolores rapi, in

quibus

378쪽

quibus ubi desierint, in manus descendere. Fitque hoc modo miraruaedam ec cita sursum deorsumque per membra factarum discuronum vicissitudo. Proprietas doloris, est edenti aut rodenti similis, instar vermiculi, qui musculos aliasque partes vehementer, imo interdum quasi in nictu oculi, ad loca affli fui, prorepere,& aris

rodere videtur. 6 s. Hujus luis sunt duo genera ', unum cum tumore articulo. Dis. G. rum, quo diu durante, sequuntur aliquando maculae, quales in Scorbulo, quae nonnunquam abscessus aut ulcera pari unt, potissimum circa pedes, quae sanὶ valde dissiculter sanari solent. Ex quibus & vermiculi quidam exiles licet rariuscul E) apparent. Deinde id periculi accedit, quod ulcera talia interdum velut carcinoia mala magis magi sque erodendo augescant. Acciditque subinde, ut universia hujus tenuis pravi, & virulenti humoris moles, in partem aliquam decubitu facto, erumpat, ut reliquo corpore, omnis tormenti experte) abscessus subnascatur, in fistulam tandem transiens. A quo discrimine praeservari possunt, quicunque consilio salubri tempestive obsequuntur. 6 6. Alterum hujus luis genus est, ut quamvis omni tumore

careat) cruciamina tamen priori aequalia, manifestam totius eor- Poris atrophiam secum trahant , in morem phthiseos, cum debilitate & membrorum lassitudine. Retinent nihilominus ambo haec genera tantam communionem, ut per noctem dolores ingraves.

cant, sicut in morbo Gallico, somnique sint inquieti, licet vigiliae

quibusdam non ita magnam molestiam facesiant. Imb evenit aliquando, ut hoc malo affecti nullum appetentiae edendi detrimen tu patiantur: interim tamen quotidi h magis magisque extenuentur. s 7. Quaerat autem quispiam : an nullus antiquorum admirandi hujus morbi meminerit λ Respondeo, Graecis ignotum prorsus fuisse, multo minus descriptum, quamvis quidam dracontios obie- zm Cerit, a Galeno l. v I. loc. assi cap. 3. Ita descriptos, ut quodam Ara- ω biae loco cruribus hominum, torma, crassitie & colore minutis vermibus simili illos innasci tradat, confessus tamen sibi nunquam conspectos. Paulus AEgineta Medicus&ipse Graecus I. IV. C. 9 T. exactius dracontios describit, ex Sorani tamen, Leonidae aliorum- que testimonio magis, quam experientia sua : & quidem his verbis : In India & superiorious AEgypto locis, dracontii generantur, seu animalia quaedam lumbricos imitantia, in partibus musculo-

379쪽

perreptant ,& palam moventur: Dcinde cum diu extremum aliquod dracunculi remanserit, locum suppurat, &cute ipsius ad perta , initium ipsius progreditur et cum trahitur, dolores movet, praecipue abruptus. Quapropter nonnulli dicunt, plumbeam molem ex Dracunculo suspendendam, ne universim, sed particul

tim molis pondere decidat: Alii vero hos damnant: quod nihilo magis pondere molis plumbeae dracunculus abrumpatur, & dolores varios concitet. J ubent partem in aquam dimitti calidam,quo Dracunculus tepefactus foras prorepat, deinde digitis ipsum

membratim extrahere. At Soranus neque animal prorsus, sed nervosi cujusdam substantiam esse putat, quod opinionem motus solum praebeat. Sive autem hoc sit, sive quod prius dictum est, Sorano& Leonidae aliisque visum est, &c. Simili modo Aetius tetra lib. IV. Serm. 2. cap. 8. ex sententia Leonidae. Facit & luis hujus mentionem Plutarchus cap. 9. Symposit octavi. Inter Latinos autem Savonarola in cap. de vermibus sic scribit: Stercus boviulum oleo & melle permistum, inunctumque eliciendis vermibus prodest. Asserunt & quidam, si eodem unguento, dors spina perlinatur, fore, ut multorum vermiculorum capitula per locum delibutum ereptantia spectentur quq si pretcidantur, aegrotantem adjutum iri. Cui tamen rei vix ego fidem adjungere ausim licet rem sibi visam astruentibus. Uideturque inde, morbum Graecis dr contium Latinis dracunculum dictiim,ab Avicenna Arabe Uenam Medent, ab Haliabbare Uenam saniosam, a quibusdam venam Civilem appellari. Ego autem judico, affectum hunc, illum esse, qui superioribus Germanis, Mitesseren vocitatur ἱ Etymo pura hinc sumpto, daset, es mit oder mitten eqse oder nare, quasi simul vel intus

edens aut rodens. Nuren bergae nominatur die Arre madem, id est, vermes sicci . Aliis dicuntur, dehrende istisme, quasi consumentes- vermes; eo quod puerorum corpora, inde male affecta, contabescant. Estque communis apud Germanos in pueris, absque causa

nota tabescentibus de tali morbo suspicio. Ideoque hypocausto inferuntur, in quo ubi modicum sudarint, humeri polline triticeo, melli commisto, perunguntur, & post horae quadrantem, plurimi vermiculi tenues vivi prodeunt,qui novacula praesecantur. Elap-ss inde diebus odio, perlinuntur itidem in hypocausto brachia dc pedes, & ereptantes Vermiculi simili modo decapitantur.

6 8. Neque

380쪽

ΟκsERVATIONUM. L I B. II. Myl 8. Neque est istud fictilia fabella; sed res verissima, attestaniate id multis in locis experientia quotidiana, licet illud nec Galenus viderit, neque Savonarola credere volucrit. Neque mirandum tam paucos, tamquhinconstanter de dracontiis scripsisse: cum res

aded fuerit pauculis cognita : Imb aequhantiquissimis ac hujus seculi scriptoribus ignota, praeterquam quod quidam eorum, vel ex .

aliorum relatu, vel transcriptione ex aliorum monumentis in libros suos redegerint. Commemorat in Samniae historia Albertus Crantet ius, Henricum Quintum Imperatorem morbo illo, quem .dracunculos appellant, ipsique congenitus fuerat, extinctum esse,

3 9. Quod autem affectus nobis praepositus, quemque Varenos dicimus longhali. sit a dracontiis, aut Milesierenis, dignoscent perfacile illi, qui ex veterum testimoniis, varenos hosce nostros cum dracontiis, aut Mitesserenis conferre velint; praesertim cum proprietatem morbi, aut curandi rationem penitius inquirere 1 udebunt.

g ro. Recth quidem Milesie renos Germaniae superioris, celeberrimus chirurgus Albucasis cap. 9 q. lib. II. descripsit,dicitquε appellari quodam in loco bovinum morbum, eo quod boves tali saepὶ insestentur. Deinde capite sequenti, denotat Varenos nostros sub nomine Ne tr. Uerum quamvis morbi descriptio ad sit; est nihilominus apud nos longὲ diversa morbi curandi methodus. Similiter Guillelmus Placentinus praxi Chirurgica clarissimus, amborum affectuum cum discrimine duobus posterioribus chirurgiae suae capitibus meminit. Leonardus quoque Bertapalia Chirurgiae peritissimus, obiter morbum hunc attigit in capitulo de flatibus vagabundis : Sicut & Avicenna quondam novisse eundem videtur, lib. I U. sen. 3. tract. a. cap. I9. Postremo quoque Cardanus in lib. de Meth. medendi sect. 4.. cap. s. in quo agit de discurrentibus errantibusque doloribus. 3 11. V t ut sit. posteaquam omnia tam obscvrh adeoque sine methodo curativa scripta sunt laborem hunc mihi a praedecessorib. relictum video ; ut originem causamque hujus affectus pe

scruter, rectamque curandi viam commonstrem. Interim non

in videbo , si qui id dexterius me praestare poterunt, quibus tamen gratum esse debebit, sibi per me se mitam praeparatam susse.

SEARCH

MENU NAVIGATION