장음표시 사용
381쪽
s Ia. Prius tamen quam rem aggrediar alterius cujusdam ignoti, & partentosi .morbi squi territorio Trevirens, vicinisque locis vulgaris, dernaclarissi, quasi nocturna comprehensio dicitur mentionem facere volui. Symplomata autem notaeque,quibus proditur, sunt acerbissimi cruciatus, unam aliquam partem 1ubito corripientes, quale est dorsum, comprimis tamen coxendices. Quo fit, ut imperitiores Ischiadicum esse suspicentur, qui in superiore femoris junctura gignitur, propter similitudinem dolorum ambarumque partium. Persuasis quoque plebecula est, vestigia quaedam esse cruenta 3. aut Φ. impresiorum digitorum, quod tamen falsum est, neque diu durat. Animadverti verd deber, quod si malum negligatur, subsequi soleat, aut femoris aut cruris atrophia, vel extenuatio, ut robur movendi aBittat. Creditur autem tantundem temporis ad curationem requiri, quantum succrescendo impendit morbus ; verum methodo omni caret ejus curatio.
Quandoquidem in superstitione educata plebs, si quis ita aegrotet, refugium habet ad excantationes&exorcismos, quibus peragendis non tam proper E sacrificos, quam rudes & idiotas quosdam rusticos, hac in re famosos squos etiam antiquis Marsis ea propter comparare possis adhibere consueverunt. I 13. Hoc autem ordine peraguntur. Ante omnia cingulum aegroti, quo cingi quotidie solitus , nudo ejus corpori secundum longitudinem ac latitudinem pro consuetudine , circumdatur ;quod deinde ademptum clavo appenditur his verbis: Ego te precor Domine Deus, per trinas Virgines , Margaretam, Mariam Magdalenam, atque Ursulam; ut in hoc aegroto sgnum exhibere velis, an morbo nach Fret vocato, aut alio defectu sit afflictus, in nomine Patris, Filii & Spiritus Sancti. Post horum prolationem verborum, cingulum clavo detractum metiuntur; quod si breviusquam prius suerat, reperiatur; colligunt inde certo, morbo illonach rist putato,aegrum premi; ac demum ad auxilium serendum
se accingunt. Sin autem aegrotans precari aut nesciat, aut nolit; tunc vetula ad hoc conducitur, cui aliquot precatiunculas dominicas & salutati unculas angelicas certo numero ad murmurare
mandatur per totidem dies, quot morbus durarit. Neque quicquam sub vitae periculo deesse praescripto numero debet. Cum autem naehurist etiam a Comitissis aliisque prudentibus piisque hominibus in illa regione, usu lumbricorum terrestrium, quos prerem
382쪽
ΟBsTRUATIONUM. LIB. II. 93 Idcregenwiarm nuncupant,curari intelligam, inde ego conjecturam facio , nach ristri quandam nostrorum Varenorum speciem esse; prout excuratione deinceps latius certiusque cognoscetur.
De causis Parenorum. CV M jam ex supradictis quilibet cognoscere possit, me in
hujus argumenti tractatione, nullius nec antiqui nec recentioris auctoris opera juvari posse : Decrevi methodo analytica causas hujus luis investigare, partim ex collatione cum proximὸ agnato affectu facta; partim etiam ex proprietate & permutatione signorum ; maxime vero ex curationis consideratione.
6 2. Primb itaque statuendum, materium hujus mali esse tenuem &subtilem Et quidem hoc argumento: Quod quicquid cito fit, & cito perit, ex tenuitate & subtilitate materiei originem ducere debet. Quae propositio adeo est certa, ut ulteriori demonstratione non indigeat': Quamvis Galeno nostro id adversetur,
contendenti contrarium astruere, dum ex concepta semel opinione docere conatur, magnum illum gravemque morbum caducum ex crassa materia generari. Cujus sententiae si locus daretur;multa
absurda necessario sequerentur: Quippe qud crassior est materia ed plus temporis ad sui coacervationem & longiorem moram ad curationem requirit, antequam a natura superari possit; quod jecoris splenisque obstructiones clare docent sicut & febres quartanae , durique tumores frigidi, & similes. E contrario, quo tenuior
ac subtilior materia est; eo minus temporis ad morborum generationem & curationem opus est. Exemplo sunt affectus omnes ex flatu, aut flavabile, aut alio tenui humore, aut a vaporibus exorti. Testanturque speciatim iliaci colicique dolores, spasmi, incubus, Epilepsiae, suffocationes ex utero, Erysipelata, tertiana febris pura, similesque alii morbi qui vel a natura ipsa, vel medicinae adjumento cum materia talium affectuum subtilis omnino existat ) admodum ciro expelluntur. Ex quibus facile colligitur, & irrefragabiliter concluditur, causam materialem hujus mali non crassam; sed tenuem subtilemque humiditatem csse; quae facile in flatum resolvatur, qui deinde irrepit in musculos, distendit, contrahitque eosdem, perinde ac si eo loco Ulcerosi essent; unoque momento per multa membra huc illuc vagantur, & sicut
383쪽
invasio inexspectata prorsus, ac vehemens existit: ita quoque celeriter cedit : alioquin materia non tam expedite sudando expur
f 3. Interim tamen & hoc simul scire oportet, non omnes t nues humores aeque comparatos: ut tam dolorificos affectus suscitent sed occulta quaedam virulentia concurrere debet, quod anxietas magna cum respirationis dissicultate, membrorum subita
debilitate ,& vitalis facultatis lapsu haud aliter, quam si aeger Uenenati quid hausisset) statim in primo assultu manifestant.
6 4. Praeterea observavi, omnibus remediis huic morbo desti natis, antidota admisceri qualia ad versus Uenena luemque pestilentem propinari solent. Item Uenenum istud sudando magna ex parte dissipari; imb morbum hunc vehementer purgantia, sine detrimento corporis evidenti ferre non posse; sed clementia solum idque hanc ob caussam, quia noxius humor facillime commovetur , & ad irrequietam rabiem rursus irritatur. 6 s. Postremo judico hujus mali sedem esse in nervis, qui musculis aliisque cognati generis partibus, tendonibus & ligamentis communes sunt; in quos tenues illi, subtiles, vaporosi &venenati humores se insinuant, idque ex natura affectus patet; qui pungendo, rodendo, eum in modum adoritur , ut imperitus aliquis Medicus, multo certius aegrotantem insania, aut melancholia loborare; quam tam intolerabilibus cruciatibus assi igi existimaret; Deinde ex eo : quod dolores maxima ex parte in dorso, lumbisque, sub quibus medulla spinalis se producit, excitantur nec non , quod vis motiva laeditur; Et postrem b, quod tales aegri juventur pharmacis, quae nervos corroborant.
SIGNA hujus morbi, partim ex antedicti , partim eX mox dicendis desumi possim t. Et primo quidem ex curationis modo;
potione ncmpe ex vermibus parata,quam post describemus. Si enim tali potione curatur affectus, pro certo habeto esse Uarenos. Vermes namque isti, pro peculiari hujus morbi theriaca, aut antidoto aestimantur: Sin contra ex vermium potu nihil levaminissentit aeger; judicio est, Varenos non esse. Secundo ex Uermium
applicatione : Si enim Vermis loco assecto impositus, vel etiam
384쪽
ΟBsERVΛTIONUM. LIB. II. 9 3 plantis pedum subligatus, statim vel emoritur, vel consumitur, vel exarescit; opinantur etiam inde quidam Varenos esse. Sin contra eveniati non esse talem assectum. Tametsi hujus rei periculum ego nondum fecerim.
SI cu et supra descor buto dixi ; ita & modo de Varenis dico,
haereditarios esse,& a parentibus in filios transire &innasci;videntur quoque esse contagiosi. Attamen ego opinor, id potius communi victui cibi & potus attribuendum, quod interdum universa familia uno similique morbo correpta&infecta existat ; Quinetiam, nisi malo huic ordinariis remediis tempori occurratur; in
longum certe tempus, imo in multos menses atque annos miscerandos cruciatus eXtendere poterit.
Vetus ratio. G o D in aliis omnibus morbis usitatum,& ab antiquis bene
traditum ; ut circa curationis initium victus ratio instituatur, id ipsum& hic faciendum est. Illa autem est duplex: Una ab omnibus hoc malo correptis in genere observari debet. Altera pro symptomatum discrimine in specie accommodanda venit. Quantum ad priorem : vitanda in universum omnia crassi succi,& coctu dissicilia cibaria: Item omnia pinguia, & quae ex lacte paratur, & pultes avenacae & sinapi, nec non ova. Licet ova me judice minime sint prohibenda. - . si a. Potus esto bona, suavis, benὲ cocta & probe de foecata ce- revisia, & quae non sit potens, ut in caput vaporet, neque sit acida.
Aqua hordeacea non est inutilis; cui sub finem coctionIs, pauxillum exquisiti cinamomi injectum fuerit ; praesertim si quid cal ris praeter naturam adst : Alioquin vini albi oligophori haustus subinde uti litor sumi posset, quod tamen maturum limpidumque- sit, neque caput petat. ε 3. Praeterea pro symptomatum discrimine, ut modo dictum, regimen mutari oportet: Quippe si quis tumor simul appareret ; tunc assis cibariis, & quicquid est siccum actu, aut siccandi vim habet, uti decet; modo tamen boni succi existat; idque putre-Εeeeee 2 dinis
385쪽
dinis cauca, quae in humoribus membra subeuntibus, tumoresque generantibus delitescit. Si vero fortassis aegrotus gracilis, aut ex tenuatus esset, tunc sane humidiore, boni .succi alimento, & probe nutriente utendum quo uberius refici queat. Uerum in diaeta praescribenda diutius immorari nolo, puta quam artis peritus Medicus per se procircumstantiis, & discrimine locorum accomm dare sciet.
P RaecipuUM &praestantissimum Bezoar aut antidotus venenatae hujus & permolestae luis, latet abdita in legitimo horum Uermium usu, quos Belgae piercii & daiupierem alii & regenis
diorn quod sonat vermes roscidos aut pluviales, item aerbnnorm id est, Uermes terrestres, & Ossicinae lumbricos terrestres vocant, ex quibus oleum lumbricorum parant, de quibus Dioscor .l. II .cap. 6 I. Et ἔν me Diae γῆe, hoc est, terrae intestina nominat. Inter quos praecipui sunt illi,qui anulis rubicundis collum insignitum gerunt; comprimis verb , qui in coemiteriis, & circa sepulchra reperiuntur. Multi autem super tali facultate lumbricorum eo magis mirabuntur , quod veteres horum Vermium virtutes tam paucis perstrinxerint: quod tamen majori pro parte per negligentiam ulterioris considerationis accidit in illis , qui quarumdam rerum abditas proprietates quarum causas inquirere deberent) eruere impos.sibile esse sibi persuaserunt. Quamobrem ego tanto libentius Uermium horum terrestrium vires vitae humanae utiles, ex multiplici eorum operatione, quum diuturna experientia observavi, in lucem proferre & describere conabor.3 2. Primum enim excellentem urinas movendi virtutem habent, teste Dioscor. Ipso,loco paulo anth citato; quod inde patet, si cum pullo aut carnibus coquantur,&jusculum bibatur, supra fidem urinam pellit, praesertim asparagi aut foeniculi radiculis simul in coectis. Quo remedio pueros aliquot aliosque ab hydrope liberatos novi. Neque hoc ignoravit Dioscor, & Galenus lib. XI. simpl. c. 39. Scribunt enim, intestina terrae seu lumbrici terrestres, si contundantur ,& in multa bibantur urinam diu suppressam propellere. 3 3. Secundo non ignaviter sudores cient; si modo recte prae parati ulurpentur , quod in hoc morbo evidens sit. Memini enim liquo
386쪽
liquorum ex his lumbricis destillatum, hydropicis quibusdam sudorem ad eb provocasse,ut hoc modo a tumore liberati, tandemque sanati fuerint. Et quanquam liquor iste gravem odorem spiret ; est nihilominus sapor non ingratus, potestque interim odoris inamoenitas pauxillo aquae cinamomi astuso mitigari, aut herba foeniculis mul destillari. I 4. Tertio singulare donum habent aperiendi, & hepatis ob- ρον 1. f. structiones tollendi, testante id experientia quotidiana, in decolo- α ratis & arquatis, in quibus essi caces valde existunt, si quando pur- Mum,gati, probeque loti, in mortario lapideo contusi, cum liquore ex
floribus genistae, aut marrubii, aut ex corticibus fraxini, aut ex urticis minoribus stillato, vel cum vino albo, aliove utili humore percolati fuerint, cumque modico saccharo, cinamomo & croco, potu calefacto assumantur. Aut rursus ut nequaquam aegri abhorreant , pbtest ex illis pulvis fieri, cum simili prioribus liquore bibendus.s s. Praeterea similem potentiam eorundem deprehendimus, tu externis nervorum, aut nervosarum partium obstructionibus. Quippe si quae corporis pars, ut brachium aut crus, nervorum illas partes transeuntium culpa tabescit, aut extenuatur : reperimus
singulare auxilium , si quando debilitatam illam partem liquor ex Vermibus hisce extracto frequenter perunxerimus, qui liquor ex lumbricis purgatis, lotis, rutis in gutturnium,aut bombilium,angusti puta oris vitrum ein GuttorfGermanis appellatum circum f.,... lutatum, furndque impositum, injectis, facile parari potest. Quo ι --π- unguento perliti, percipiunt sensibiliter, sanguinem potenter in 'partem infirmam attrahi. 6. Quarto habent admirandam vim sedandi dolores in omnibus corporis membris, comprimis vero in nervosis, quae acerrime dolere solent. Potestque id oleo lumbricorum facile ostenti, olriis quod non in aeneis, sed vitreis vasis absque alterius olei additione, προ per balneum Mariae conficitur, donec lumbrici qui prius repurgari vinoque lavari debuerunt) vitreis accurate obturatis inclusi, in pinguem liquorem oleo similem dissolvantur , quo dolentia membra inungantur ; sed contra graveolentiam momentum olei Lavendulacet addendo. Aut si malis pulverem eorundem partibus unctis illinendo, aut eundem illum linimentis vel Emplastris per missum, superponendo. Pari modo iidem, cruciatus arthritiὸis, E e e e e e 3 poda-
387쪽
podagrae , paralys .s, nec non morbi Gallici leniunt. Quapropteri idem commiscentur etiam Emplastris, quae ex ranis ad morbum Gallicum adornantur. Et veluti nervosis commodare diximus: ita quoque prosunt aliis defectibus, qui ex laesone illorum orsinem ducunt, qualis apoplexia, convulsio,& s miles; quin etiam nervos
recens contusos, aut punctos, aut scissos, aut quoquo modo vulneratos mitigant non solum; verum insuper eosdem persanant. Ideoque Emplastris contra rupturam inseri solent, sicut& Emplastro depelle arietina Arnoldi deVillaNova adjectos videmus.Similiter quoque juvant & curant, debilita & exulcerata intestina, si quando, liquor, in quo lumbrisi elixi fuerunt, Clysteris tubulo infun. datur. Si quis etiam ex alto lapsus, intus ἐaesus sit; eidem quoque omninb ut1les sunt poti ; sicut& aqua inde destillata, unciae pondere hausta, prodest iis, quibus intestina punctim sauesata sunt Sic quoque pota, grumos sanguinis dissolvit. Aut si cui inflictum vul
nus cruorem extra non emiserit, eidem commodat, cruorem dis.
pellendo. Eadem aqua calefacta & gossipio excepta, calensique vulneribus immersa, quotidie, renovata, sistit eorundem ichores, Germani dus Glie asper dicunt, glutinatque dissectos nervos in vulneribus.' s 7. Quin id auxiliantur egregi E adversus morsus venenatos, proinde contra rabiosi canis mortum, usui esse potest consectio quaedam ex vivo lumbrico melli immerso, ne succum suum excernat , cui pulvisculum ex taxi ligno, & argento puro, lima abrasum admiscent. 6 8. Sextb cum manifesta utilitate exhibentur vermes isti mulieribus ad lactis generationem, & copiam ejus augendam teste Aetio tetrabibl. primo serm. q. cap. 6. γαι - .s 9. Postremo utiliter datur horum Uermium pulvis contra 2 ' lumbricos puerorum, ad illos expellendo, cujus praeparationem ego in gratiam lectoris docebo ; nemph conjiciuntur vermes terreni recentes in ollam, ibique per biduum hyberno tempore, per
Ῥ-να - unicam autem diem aestivo detinentur; ut a terrena sorde emunia
, ---οῦ dentur ; deinde vino abluri, novo fictili induntur, quod obtura---φ, tum & ben E lutatum, calenti furno imponitur, donec lint ares Io. Cum itaque iam in aperto sit, tam praeclaris virtutibus viles hos contemtissimosque terrae vermes a Deo Ornatos esse ἱ mi-
388쪽
OBsERVATIONUM. L 1 B. II. 93 nus est mirandum, in curatione VareRorum , remedio & viribus vermium eorum, per Urinas exturbari, praecedentem illam humoris tenuis pravitatem, quae in venis eXistit, sicut etiam venenosam illam materiam partim per eosdem meatus, partim per sudores,praesertim cum materia in eXterioribus corporis partibus con-sstit: Simul etiam quod mitigatoria virtute, cruciatus mitescunt,
nervorumque obstructiones sin quibus vareni sunt irretiti) reclu
6 11. Ad ordinarium ver b horum lumbricorum usum quod attinet, illi prosecto valde differenter apud imperitos medicos, sciolasque ila curiosulas mulieres in Westphalia, Saxonia dc Balthici maris littoribus usurpantur, & quidem interdum cum certa vermium in numero observatione. Reperi tamen subsequentem Pisis. mox formulam, apud quosdam maximi usus esse; nempe ut primo - die capiant novem lumbricos, accurate ablutos, lusosque, & cum vino aut cerevisia per cribrum cilicium transmissos, propinant unico haustu lummo mane ebibendos, obtectoque diligenter corpore sudorem provocant, qui in hoc affectu inprimis requiritur, quo probe prolecto, de seliciore curatione spes est; Si placet aliquid macis aut cinamomi, aut his simile aroma aliud, ad stomachirobur & gratiam potioni conciliandam, admisceri, permittetur. Postridie paratur iterum, bibiturque idem pharmacum, eo tamen
discrimine, ut lumbricorum numerus duplicetur, &xum. existant. Tertio die xv II. vermes sumuntur. Quod si hoc modo malum superetur, ut sere fit, tunc acquiescunt. Sin verb dolores re- crudescunt. Repetendus modus prior, sicut modo di num, cum novenarii vermium numeri adjectione in dies singulos. Qubd si vero morbus radices adeo alte egerit, ut dicta curandi ratio non satis faciat; contunduntur quidem rursus vermes; sed, cum liquore ex salvia, betonica, abrotono & angelica in aqua decoctis, per cribrum, ut ante, trajic Iuntur, & potui exhibentur. g Ia. Matrona quaedam celebris in territorio Monasteriens, sequentem potionem pro arcano my sterio habebat; Capiebat autem salviae,betonicae, sutae singulorum folia quinque, Vermes terrenos cum anulis circa collum rubentibus etiam quinq; labinae parum, di succisae, seu morsu a diabolici, radices duas, quae omnia simul contundi oportebat in pila marmorea; contusa cum quinq; cochleari
bus aquae ex sambuci floribus destillatae humectari,& per cribrum
389쪽
expressa primo die exhiberi mandabat. Postridie numerum ex quinario ad septenarium augendum esse. Tertio verδ, pro septenario singulorum novenarium substituendum. Uerum hisce tribus do sibus simul radicum aristolochiae tritarum 5. ij. admiscondas, puta singulis potiunculis B. ij., tandem mellis virginci cochlear uniacum plenum infundi praecipiebat. s 13. Alii hanc formulam servant : Accipiendo lumbricos quindecim, totidemque folia betonicae, simul in pila contundunt,& cum dimidia cere visiae mensura, cui pauxillum stabinae incoxerit, trajiciunt de quo haustulum cum modico theriacae mane e hibent per triduum continuum , crescente Luna, & totidem dies
3 i . Alia potio; ad quam sumitur cerevisae mensura dimi dia quae communis est in praedictis regionibus potus, atque urinas movet) cui incoquatur dimidius sabinae manipulus cum cochlearibus quinque ejusdem potus, contere, &per cribrum pelle septem lumbricos ante contusos , addendo theriacae optimae 3. f. & saccharis quantum libebit ; hanc potiunculam aeger primo die ebibit. Postridili verb parem ; sed cum lumbricis undecim concinnatam. Tertio autem die aequalem dosin ; verum cum lumbricis tredecim confectam. Hanc curationem continuare opus est per menses duos aut tres. Apparebitque tandem infundo urinae quiddam chondro avenaceo Germ. Haberngurte
simile, quod pro signo salubri habetur.
s is. Alii accipiunt lumbricos novem, latos & lusos, cum manipulo pervincae herbae, Germ. Ingrim, affusaque cerevisia percolant , exhibentes ante mutationem Lunae, & post quoque .g r6. Non desunt, qui potum parent ex talvia angustioris folii, ruta & betonica, & cum lumbricis simul tundunt, additaque cerevisi ad ulci, per cribrum trajiciunt, deinde per novem dies praebent quotidie vI., crescente Luna, & tantundem totidemque dies eadem decrescente;
g I7. In praenominatis terris sunt etiam quidam, qui poti nes hujusmodi absque lumbricis ad tales affectus in frequenti usu habent, sequenti forma: Ree. Aristolochiae longae 9 j. Aristolochiae rotundae 5 .f. Rurae, sabinae, levistici ana 5. f
390쪽
Ons ERVATIONUM. L I B. II. 93 9 Betonicae, salviae tenuis folii, pulmonariae, singulorum folia undecim, baceas lauri quinrue, ossis sturionis combu-Quae omnia prius arefacta, deinde singula seorsum trita , postea commiscentur. Pulvis iste in tres aequales partes divivitur, cujus
una tertia quotidie exhibenda venit, in cere visa aut vino, crescente Luna, & totidem dies, tantundem decreicente sidere.
3 18. Alii inter Westphalos feliciter eundem morbum sanant, potu ex herba glycypicri, Germ. se lingeris Ileber vocata, totam misti. cum radice sumendo) confecto, quotidie usurpando, qui mane sudorem placidum provocat, nec absque ratione: Laxat enim ista herba clauios meatus Viscerum, morbosq; inde CXortos curat,ac urinas
pellit: Quapropter eadem illa adversus hydropi sin utiliter bibitur.
s I p. Nonnulli accipiunt radices oxylapathi aut rumicis majoris Germ. Grin urtz,bonam quantitatem contusam,& vino percolant, tribusque matutinis porrigunt. s xo. Quidam hoc remedio utuntur, puta pavonis ovo, croci, drachmae semissem, acetique, quantum ovi testa capit, commuscent, potui que exhibent.1 2I. Neque desiunt, qui vivam Salamandram, Germ. ein MOLIeisum aereo vasi inditam urunt, ejusque pulverem cum mica panis mistum offerum.
ι eta. In Dilmarsa juxta littora Balthica, Daniam versus, vicinisque locis, vermem quendam volatilem habent, quem e uo '-inum & Euer ipsi, alii Radden appellant. Hunc vermem filo circumligato ad collum, suspendunt ex alto, praesertim mense M o, exstillatque pendentis ab ore flavus liquor, quem venenatum judicant. Hunc vermem unum, vel sesqui, si ve ad summum duos cum dimidio, sic arefactum & pulveratum , propinant aegroto eX cere-visia, quem pharmaco epoto exerceri ad sudorem usque jubent, quis non sequatur, in furnum adhuc calentem, cui panis extractus recens est, irrepere cogitur, ut facilius sudet; qui deinde symptomata gravia patitur , cardiogmum nempe miserabilem cum toties
corporis debilitate, viriumque omnium defectu, durantque illa serε dimidium diem : postea si necessitas postulet, datur illi rursus
post dies tres aut quatuor idem pulvis, adeoque interdum usque ad novem dies, si necesse videatur. Di tmarsi hunc potum ex vermibus talibus factum, sua lingua appellant Raddentranc . remis.
