Ioannis Wieri, ... Opera omnia. Quorum contenta versa pagina exhibet

발행: 1660년

분량: 497페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

71쪽

censura quorundam doctorum piorumque virorum de hoe Opere 'explicata Eteris ad D. Ioannem VVierum datis: quarum Me primo Theologi cujusdam eximis es, os abbatis doctriηa, virtute atque ex*timatione clarissim.

C Alve vir, ut eruditi ssime, ita multis nominibus mihi com

mendatissime.

S a. Miraberis,sat scio, quid mihi in mentem veniat,quod cum ic ne de facie quidem noverim , aliquid ausus sim ad te literarum dare. Vcrum non te laterat velim, me huc vel invitum , ac manibus pedibusque reluctantem esse adductum, ingenii tui Pulcherrimis monumentis : quae prosccto ejusmodi sunt, ut vel saxa muta , nedum bruta animalia, in amorem pariter ac admirationem tui raperent. Nam liber ille tuus dc Daemonum praestigiis , Deus bonc, quantum habet solidae doctrinae, acris ingenii, ac judicii consummati Quis putaret tam longe lateque patere vestram Physicam Nunquam mihi magis arrint de vobis, quam in praesentia, gravissimum Homeri tollimonium: i

mr medicus multis alus Pra stantior umi. st

, 3. Certe librum illum nescio quo cum fructu, summa cum animi voluptate, non tam legi, quam penitus devoravi. Quem equidem video talem esse, ut haud dubie nomen tuum immortalicum gloria ad posteros transmittat. O se licem Cliviam, quae tantos habet literarum heroas : sceliciorem, quae, veluti eam decet, .cos amplis stipendiis alit, meritissimisque auget sortunis: f icissimam , cui praeest Princeps non modo doctus , pius , ingeniOsus: sed etiam doctrinae , verae pietati, nobilibusque ac sceliciternatis ingeniis mire,& utroque quod flunt) pollice favens. Nam quanquam hic Princeps ob praestantes cum corporis tum animi dotes, ubique terrarum optime audit: tamen inter caeteras clari simas ejus virtutes, clariorem existimo nullam, quam quod ut ipso doctus est, ita ad evehendos , quos singularis aliqua cruditio com-ineudat, fictus , natus & educatus videatur , juxta illud clarissimi

vatis: Francipιs es virtus maxima, nosse suos.

3 4. Gaudeo mehercule, de ex animo gaudeo, te divine vir primum

72쪽

- EPISTOLAE. 63 9ptimum hane glaciem per fregisse, & miseras aniculas ab atroci quadam tyrannide vinateasse. Cardanus quidem nonnihil velitatus fuerat in sycophantas illos: tu autem apertis velis eos ipsos

invasisti:

facte O ingenio, macte virtutibus istis rRite merus eris, nunquam tua fama peribit.

6 s. Crede mi Wiere, non modo hac opera multos sani judicii viros , quasi Herculeo nodo tibi devinxisti , sed optime de religione Christiana meritus es. An non erat in detrimentum nostrae Reipublicae , plus concedere diabolin, nescio quibus malis geniis , quam unigenito filio Dei 3 Paulus , ut vir prudens ac cir- cumspectus, non audet se dicere, cum ad tertium usque coelum a Deo esset sublatus , raptum extra corpus : sed sive in corpore, sive extra corpus, inquit: nescio: Deus scit. Et hoc in spiritu tantummodo accidisse, vel Lucas amplissimus in Gestis Apostolicis est testis. At nostri majores si diis placet credebant ope daemonum mulierculas volitare per aera, ingentia corporaliter spacia regionum transmittere , subinde in seles mutari: atque adeo , sit honos auribus , cum ipsis malit geniis actu venereo congredi, ac quasi'

permisceri. .. . rtim sint,

O caecas hominum mentes, o Pectora caca.

6 6. Quis fascinavit quaelo intensatum hunc mundum , ut tam κεν ta imprudenter sabulis anilibus adhaerentes , a nuda veritate aberra rent λ Sed dicet mihi quispiam: Num tu II. credis, quae ipsae tormentis exagitatae, ingenue confitentur λ Certe tormentis fidem non

esse adhibendam, doctissinat atque gravissimi quique dicunt. Nam in torminibus mentitur qui pati multa potest, mentitur qui nihil pati potest : dum hic non vult falcri quae fecit, alter plura fatetur se perpetrasse quam unquam vel per somnium eogitavit. At quid sentiendum quaeso, de mulierculis illis, quae ea se secisse ηunt,

quae in rerum natura sunt nusquam p* . Accidit hie intra tricnnium, hujus sere rei memorabile exemplum. Omnes monachi ex vino pessimo & pendulo, quo nimium sesse ingurgitaverant, ad unum intra annum fere perierunt. Sacrificulus quidam persuasit praedecessori, ut vocant, meo G. in causa esse pauperculam quandam aniculam , quae certis sub gradibus posuistet praesentissima veneficia, ubi monachis semper esset in choro stanaum. Quid multa λ creditum est impostori, conjectaque

73쪽

6μ Doc TORUM ctaque est misera anicula, Vulcano litanda, in vincula. Statuit veterator ille civibus diem, quando locus csset ab omnibus perlustrandus. Convenerunt statuto die multi mortales : evolutoque lapide, mira manuum celeritate e manicis ejus quaedam emortuaeranae , laccrtae, quas e campis in hunc usum selegerat, ac limaces eccidcrunt in foveam. Fuissentque haee omnibus credita, condemnataque ad ignem fuisset anicula, nisii vir quidam acri judicio sucum ac stropham sagacibus oculis considerassct: qui tandem effecit, ut tota tragico comoedia in sumum evanesceret: parumque abesset, quin praestigiator cun suis quisquiliis putribus ovis a pueris Ec colu a mulierculis impeteretur. Verum de his satis superque Clarissimo vereque generosissimo Principi tuo me commendabis, qtque in unico conservatore nostro perpetuo valebis. Celerrime, E. tertio calendas Julias, Anno Is 63.

ι nominis amantissimus

A. H. H. A. E.

CAROLUS GALLUS, Ece rastes Hammonensis.

S. P. Per Christum. Ut tui codicis doctrinam diligentius perlegerem, singulaque accuratius pro judicii mei tenuitate examinarem , ponderaremque, effecit horribilis ea Satanae rabies , quae superioribus annis in hac ecclesia Hammonensi grassata est , de murutos aliquantisper exercuit. Nosti mi Domine iniere, vir praestantissime, huic malo multiplicia excogitate adhibitaque esse remedia, variaque de eo judicia , tam in nostra Republica. Quam inter moniales virgines vicini monasterii Kenterpen , unde hoc ipsum initio ad nos dimanavit. 6 a. Interposuit suum judicium quidam Simon exorcista caecus inscelicissime, qui mox a propria conjuge daemoniaca miserabiliter intcrfectus , suae impiae audaciae paenas dedit. Ad eundem modum quidam senex monachus F-ciscanus , cui nomen frater Liri- demannus, tentavit confidenter suis exorcismis : sed & ipse mox, dum etiam instructus ad Missam celebrandam iret, repentina morte percussus , interiit. Hos secuti sunt & alii duo ejusdem ordinis in hac civitate fratres, palam in nomine milic daemoniorum cxcitantes diabolicam tragoediam , longe omnium terribilissimam , cujus historiam te accepisse arbitror. Nec defuit quidam suffraga

74쪽

neus episcopi , eum pastore quodam , adjunctis etiam medicis, omnes ab antiqui serpentis solertia delusi. Tandem etiam per

Vulcanum ablatae sunt, quae has daemonum larvas suis incantationibus peperisse credebantur. Sed neque haec severitas medicamentum quod expectabatur , attulit. Quod etiamnum praesens calamitas intcr virgines ejusdem caenobii Kenterpen heu numium testatur.3 3. Porro tuus codex mirum in modum exprimit Satanae naturam, ingenium, tertiam, curam,studium es rabiem, quibus gras-1atur millearii sex, fallax & potens in incredulis: quorum aspectibus, variis artibus illudit, prout merentur eorum peccata. Et ego sane Jam experientia compertum habeo , ejus generis diabolicis praestigiis& dementationibus, non aliter quam juxta sententiam in tuo libro pulchre ex pressam occurrendum. Nam nostri cnergumeni omnes, nempe quindecim numero , jam Christo propitio

liberati sunt, non exorcismis, aut externis ceremoniis clement

rum : sed virtute fidei in Spiritu Sancto, per fidclem verbi Dei

instructionem , per assiduas preces & jejunia , quibus ceu verae ad Deum conversionis optimis mediis usi sumus se aula. 3 4. Huc accessit manifestissima cxperientia de incantationum vanitate , quam etiam in tuo libro urges argumentis gravi silinis , & meo audicio demonstrationibus certissimis , quantumvis illae a communi uctecum sententia dissentire videantur. Ego namque jam aliquoties deprchendi ex ipsis lamiis & sagis, artes, quas prae sertim de carminibus & impossibilibus incantationibus de falcinationibus jactitate solant, meras inc ineptias, delirationes, & Qmnia, quibus se admiscet Satan. 6 s. Et anno superiori cognovi multas ineptias ex privata confessione cujusdam votulae incantatricis , quae cum audisset in mea concione explicari locum ex Actis apost. cap. 19. Quod multi

Ephesiorum, ex eis qui curiosas artes exercuerant, comportarus libros exusserunt coram omnibus,&c. Protinus accessit animo

plane constemato : Et cum lachry mis arcana sui pectoris in sinum meum effundens, institutionem Christianam admisit, & cum diabolicarum imposturarum vanitatem Dei beneficio intellcxisset, &apertis oculis 1 pectasset, facile relictis mendaciorum sumis, ad veritatis lucem conversa est. Haec semel admissa veritate,sibi meridiana luce clarius cam apparere, satanamque suorum mancipiO

75쪽

DOCTORUM rum oculos tantum perstringere , & nihil in veritate geri consessacit constantissime, cum detestatione diabolicae suae artis. Hujus exempli hiltoriam contexere picnius cum suis circumstantiis forte operaeprctium ret, sed non ita tutum, propterea lubens iapersedeo. Uno xcrbo dicam me satis experientia didicisse, bonam partem incantationum mera esse insomnia. Quod cognoscit clarius , quisquis s alicin vel doctrinam de insomniis penitius introspexerit., 6. Probatur ex Aristotele, Hippocrate, Galeno, aliisque pM-losophis, imo& quotidiana experientia constat, insomnium naturaliter ine in homine timui Be brutis, de visa versari plerunque circa phantasiam : Quod maxime prae caeteris experiuntur vel caeci, vel dormientes , vel melancholici, vel phrenetici, Malii qui sunt in sensu communi & mente vitiati. Quod si vero Sacras literas de insomniis tradentes inspexerimus deprehendemus etiam praeter naturam saepissime immissa esse insomnia e Idque vel per bonum spiritum , vel malum, aliquando obscurius, in terdum clarius : Et aliquoties in iis tam manifestas visiones, imagines & spectra objici, ut etiam sancte jurares , omnia si visibiliter, corporaliter, & in veritate agi. Obscurius & extra naturae ordinem a Deo propositas habuerunt rerum futurarum sermas Pharao, & ejus pincerna, & pistor , necnon Nabucadnezar Babyloniorum rex , Josepho & Daniele eorundem interpretibus. Evidentiores autem sermas & species conspexerunt Ieremias , cui olla servens ostenditur ad Aquilonem conversa, & alia quam plurima. Item EZechiel, & impius Baltetaetar, successor Nabu-cadneZar , dum cernit in pariete manus scribentis articulos. Omitto insomnio 8c visiones sanctorum in Novo Τestamento, J

septa viri Mariae Virginis, Petri, Pauli, Joannis, conjugis Pilati ,

dc aliorum.

g I. Porro cacodaemonimitatur Deum ceu simia, in suis mancipiis : Quod praeter quotidiana nostrarum Lamiarum exempla ,

et1am priscorum ethnicorum monumenta abunde testantur. Nun

quid Satan olim sua oracula edidit in illis locis, ubi homines ad impetranda insomnia & visiones pernoctabant 3 Quale fuit -- phiarai, Amphilochi, Trophonii & Asculapii: prosecto iis ira locis dormicntibus malignus spiritus monstrabat pharmaca & ru- media , quibus iuvarentur infirmi, simulque de aliis negotiis re spondς-

76쪽

spondebat. Et ad obtinendum hujusmodi insomnia de visiones mandabantur sciscitantibus nescio qui delectus ciborum , dc secubationes, puri quidam castique dies. Pythagorei fabis abstinebant, eo quod turbulenta somnia gignant. Haec & similia, mi Domine Uiere, quisque exacte conlideraverit, intellexeritque, facillime judicabit lamiarum artium vanitatem , probabitque tuuin judicium. Manet enim satan semper sui similis , dc quas olim inter infideles operatus cst illusiones, Zc dementationes, casdem

etiamnum exercet: Perpetuos nempe sumos, de vanissimas umbras , lamnia recte dixeris, pro veritate vendens. Habes breviter,

mi Domine Uicre, sententiam meam. Probo divinum collyrium tui codicis, quo multorum caliginosos oculos purgasti. Divinitus hoc datum esse , facile judicabunt, obviisque ulnis complectentur , quin dc magicarum artium incantationes minus Grmidabunt, quotquot librum tuum cum sano judicio legerint , dc intellexerint. Vale per Christium. Datum Harnmonae , 26 Decem bris, Anno IF 6 F.

rissimo viro B ARTOLO RICHIO, LL. Doctora, ae uobissimi Principis Henrici Ducis Brunsvicensisae Lunenburgensis consiliario, Domino suo obse vando, Caspar Borcholi S.CUm nuper, clarissime vir , dc Lamiarum vel sagarum fraude , quas veteres Striges vocabant, quae jam a Magistratibus sine discriminc aci flammam rapiuntur, inter nos sermo erat: tua eXcellentia vere graviterque judicavit, magnam in hoc maleficio dijudicando pruuciatiam adhibendam , ne temere ac leviter in poenis infligendis aliquid statuamus : Cum Ac leges civiles proniores ad lenitatem nos cssejubent, ita ut etiam in gravioribus poenis benignitatis respectum habeamus. l. respiciendum. dc l. absentem. de poeniS.j a. Quam vero in hoc maleficii negotio multa nunc confuse, turbulenterque , ex sinistra, sanatica ac pestilenti tum suspicione agantur , ex hoc liquet, quod laubabile illud discrimen inter prophanos vel infames magos , Lamias , dc veneficos , qui veneno vel propinato , vel illito, vel in eo loco ubi terram inficiat posito, bcstias dc homines laedunt, dc proptorca morito lege Cornelia gladio

77쪽

c D o C r u Mferiuntur , sit confusum , de hactenus confuse de his actum de pronunciatum. Ut autem praeclarius haec disserentia, unde pro qualitate delicti poena infertur, magis magisque tuae excellentiae innotesceret: promisi me transimsrurum tibi librum clarissimi hominis , doctoris Joannis Wieri, ante annos aliquot de Ρraestigiis daemonum , incantationibus ac veneficiis, tam ingeniose, acute di docte scriptum, ut ab omnibus doctissimis viris in Burgundia de toto Belgico numinis loco habeatur. is 3. Ego prosecto quoties praestantissimi hujus aevi Jurisco sulti Jacobi Cujacii, olim praeceptoris mei Biturigibus in Gallia,

mihi omnibus modis observandi, rccordor rccordor autem saepe tum cogor cum eo hoc fateri, nullum me librum majori cum v luptate percurrisse : Et naenias fabulasque nostros legum Glossatores, si posito affectu cum hoc scriptore conferantur, nobis reliqui sie, quoties hoc negotium' tractandum susceperunt. Cum autem & tuam excellentiam optimi judicii esse non ignorem, peto, ut quantum temporis publicis negotiis suffurari queas , huic libro praesenti perlcgendo impendas. Et mihi per occasionem tuam de hoc libro scinentiam, quae magni apud me ponderis est, rescribas.

Si vero quid toto hoc libro perlecto ad propositam quaestionem de

sagis vel lamiis non ita sine discrimine crudeliter comburendis , quod nunc tanta contentio ne in Republica agitur, recte justeque dictum inveneris: Tu illud amplectere , ac quantum potes , innoxium sanguinem defende. Ac utinam talem omnes in hoc sanguinolento negotio animum Principes gererent, qualem illustris. limus, experientia ac literis doctissimus Princeps Gu HELMus Juliae & Cliviae Dux : cujus Principe viro digna sententia de Lamiis, in Procemio libri annexa est. Non etiam vereor , cum sis uti Cicero de catone refert librorum helluo maximus,ut taedium aliquod in legendo tibi obveniat. Nam ita historiis, & jucundis narrationibus liber est resertus, ut vix ullum librum hoc; ucundi rem extare, affirmare ausim. Vale: Datum in castro SturWolt.. die Augusti, Anno Is M. MI . Disitired by Cooste l

78쪽

Theodorus urbisnervi Balliensis Medicus S.

HErculi monstrorum domitori summos olim honores a Graecia habitos pro repurgato terrarum orbe, gravissimorum auctorum monumenta testantur. Τibi vero, vir ornatissime, qui de Praestigiis daemonum Commentario edito, ..λωμηχαίου illius veteratoris stratagcmata & insidias eleganter & erudite detegis, respubl. literaria in primis plura quam Vel cogitare unquam pollit, se tibi debere,bonorum omnium incredibili cum consensu, non obscure latctur : deinde etiam universus orbis Christianus nunquam intermorituris laudibus perpetuo praedicabit. Quae cum mihi communis cum multis virtutes tuas suspiciendi atque colendi occasio fuerit, tum vero privata quaedam,hoc est, ordini nostro conveniens, accessit., a. Quandoquidem subinde veterem medicinam contra seriosos impudentissimorum sophistarum conatus ita protegis, ut tuis successibus omnes , qui non penitus mentem dentis sumis denigratam habent, merito gratulari debeant. Et certe tali Opus erat contra tam multicipitem belluam , quae sub artis medicae praetextu, impietatem magicis delirus suffultam, non obscure,subdole tamen, profitetur. I ibi igitur, vir doctis . pro tam honesto certamine, pro tam felici succesiu,an reipubl. literariae potius, pro tanto patrocinio gratulari debeam,reVera ignoro: tuae interim virtuti & eruditioni fausta 3c stelicia omnia ex animo precor. Nam

hortationes nostras, nec aetas, nec animus, nec eruditio tua serunt. Oeterum ut tari non modo τὸ em τε proveniat, etiam atque etiam di te contendo, ut in amicorum tuorum numerum me recipias. Quod si propter Peripateticos, qui omnem ex amicitiis tollere nituntur, facere non licebit, at certe inter dis . tuos locum nos obtinere patiaris. Ego, quantum in me erit, operam dabo, ut nec observantia , nec benevolentia vel tui studiosissimis inserior fuisse vidcar. Libertatem nostram , si hujus quoque caus as exquiris , tua inprimis humanitas cum pari eruditione conjuncta , deinde etiam Oporini avunculi nostri commendatio sulciunt atque fovent: cumque te Oporino amicissimum esse sciam , in me fortassis , etsi nullo merito nostro , atramenJure quodam cognationi , partem amoris tui derivari posse confido.

79쪽

6 6 Doe TORUM 6 3. Id ut sectas,uir cruditissime te etiam atque etiam rogo: Mnisi molestum est , spem nostram non inanem fuisse , ex literis tuis intelligere cupio. ValeWiem clariss. Basileae,Io Kal. Aprilis Is 66.

D. BALDUI NI RONS SEI Medici, doctrina S

artis usu celeberrimi, Iudicium. O Porinus ille noster, homo juvandis studiis natus, proximis

nundinis Francosordianis ad me misit fragmentum operis tui nondum enim , uti suspicor, supremam manum jam imposuerat) de Daemonum praestigiis : Quod certe multo mihi gratissimum erat, tum quod D. Daniel nother Nouchusius Reipub. Gorcomicnsii medicinis, aliquando ejus apud me mentionem secisset, de singularem supra communem horninum conditionem ingenii tui dextoritatem praedicassci: Tum quod sperarem , aliquando detectis hujusmodi mulicrcularum nervis , idolom niam, quae multis abhinc seculis hominum mentes occupavit, penitus eradicatum iri. 6 a. Nam quantumvis annis ab hinc viginti Jacobus Savagius, Andoverpianus medicus, ejusdem argumenti mihi adhuc tum juvem librum communicasset, qucm aliquando, ni mors in opina virum invasissct, typis commendare aecreverat: non videbatur tamen is esse talis , qui insitam jamdudum opinionem evelleres osset. Siquidem , et si phy sicis quibusdam demonstrationibus de-

iramcnta quaedam csse dcclararet: Concessit tamen multa, quae tu argutissimc & maxima cum ratione rcsellis : Neque is tui bona

venia viri alioqui doctissinai dicam usqueadeo Scripturae sacrae

testimonio innitebatur, ut qui sua prose11ione contentus , medicis physicisque argumentis tantum stabat. Tu contra, antiquissimorum Theologorum , Jurit peritorum, atque eorum qui de Magia scripserunt ut interim medicos taceam) argumentis innixus, cum aliquid se jam egisse putant, nihil prorsus jam actum convincis , Mut habet Graecorum diverbium, Dignum mehercule cedro opus, dignum quod omnium manibus 1 celeratissimo hoc temporc circumscratur , dignum quod omnium mentibus imprimatur, &C. Scriberem aliquanto accuratius, ni Brouchusii nostri propera quaedam sestinatio, dicerc simul ac scribere cocgi sci. Vale in eo qui cuncta poteli. Goudae, nonis Maii, Anno Is 63. D. IOAN-

80쪽

D. IOANNIS ENICHII, Medici S eruditissimi

ta excellantis sententia. Q Uanrum voluptatis ceperim ex tuis libris de Praestigiis

vix satis verbis ex plicare possia m. Video enim singularem in iis prudentiam, judicium solidum, copiam rerum necessaria ruin, ordinem mlaificum , t edulitatem incredibilem, denique animi pietatem absit adulationis suscipio) & religionis Christianae puritatem : eamque passim propugnandi advertus omnes impiorum hominum insultus, & daemonum fraudes animositatem infractam. Dcinde non solum , quod ipse saepe mecum cogitavi, sed etiam quod unice & optavi & expectavi, in illis abunde sum consecu- . tus. Illud autem est praecipue, quid de Lamiis quas vocant) n 1hri temporis sentiendum sit, quid vanae illarum incantationes effi-ccre possint: Et tandem , an paena illarum ad mortem usque e tendi debeat. Quae tria tam velim hodie omnibus esse recte cognita , persuasaque , quam plerumque indoctis doctisque temere credita. Pudet autem me propemodum nostri seculi, quod tantovcterno sopitum res tam utilos necessariasque non diligentius investigarit, & maturius in lucem ediderit. 6 a. Omnes cnim sere tam Medici quam Iurisconsulti &- Theologi quorum tamen maxime intererat, haee ad unguem cognoscere in contenti majorum consuetudine, nimis faciles aures praebuerum fabulis : nimisque temerarie, ne dicam inique , de ita morteque multorum pronunciarunt. Sed cum cogito, idem hodie & ante aetatem , nestram in illis observatum esse , qui judi- cpbantur haeretici scilicet quod a Rom. Ecclesia in interpret tione quorundam arriculorum doctrinae, vel usu ceremoniarum , nulla seditione dissentirent) quorum tamen, vel adversariis testibus , mens Deo devota vitaque inculpata fuit: minus mirum vi detur , quod in hac Lamiarum causa , quae plena semper fuit tene-hris & daemonum ludibriis, caecutiant, caecutiendoque insontes saepe seriant. Equidem ab eo tempore, quo aetatis maturitate, accedente qualicunque institutione, usuque, res humanas caepi intueri, valde semper deplorare soleo hominum ignorationem. Nam ea mihi causa videbatur universii mali, quod tam multiplex in vita

nostra grassiatur. Quod etii ipsus maxime adhuc ignorans, Dei

. tamen

SEARCH

MENU NAVIGATION