Ioannis Wieri, ... Opera omnia. Quorum contenta versa pagina exhibet

발행: 1660년

분량: 497페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

81쪽

Doc To RuM EPIs et D LIE. tamen gratia cognoverim & defleverim: nihilominus communi caecitate impeditus in praesenti materia, oculos altius adhuc attol-lcre, & veritatem iptam intueri nondum potui. Quare quando ingenii mei exiguitatem probe scirem, nec negare nec asseverare statueram. At nunc judicio tuo confirmatus , lucem mihi videre videor, & qua eundum & ubi sistendum sit, satis intelligo: Agoque immortali Deo gratias , quod tua opera eas res nobis paleiscerit , quae non cruditis modo & titulo doctoribus, sed etiam omnibus hominibus multo, vcro maxime Christianis eognitu ne cessariae sunt. Proinde nequicquam credam posthac illis , qui ita praesenti cuicunque usui inhaeresccndum putant oportere, ut nullo modo aliorum quamvis piorum eruditorumque virorum modeste propositam sententiam audiendam, cognoscendam , recipiendamque esse velint: longe a principis illius consilio dissentientes, qui

mali origo & sons ab ignorantia oriatur, & haec primum a peccato , pcccatum porro a diabolo qui est vere pater tenebrarum, falsitatis & confusionis) principium suum ducat, merito omnis boni causa videri debet sapientia & cognitio e quippe quae lucem, veritatem , & ordinem in tota vita & omnibus actionibus nostris pariat , conscrucique. Facessat ergo omnis pertinacia & morositas esitquc libera ut audiendi, ita & diccndi scribendique lacultas : Ea- . tenus tamcn, ut is labor utriusque Rcipub. insigncm utilitatem spectet, & ad Christi Servatoris nostri regnum propagandum, di boli vero & Antichristi tyrannidem labefactandam praeclare faciat. Vale clarissime Nicre, monstrosarum opinionum nostri aevi non minime Hcrcules. Vale inquam: & perge porro esse, quod foe- liciter glorioseque coepisti ,-- ω -- po, σαώ

Anno Is 63. ipsis Calend. Iunii. FINIS, PSEU-

82쪽

- Ο curas hominum, d quantum est in rebus inane PLECΤΟRI S.

; E Sathanieae factionis moηopolium usqueadeo porroi delitestat, hanc Daemoη-TI eudomonarchiam,mi charontuorum Vasellorum archiso subtractam, in --jur veris de Damonum praestigiis calce annectere Dolia, ut essestinatorum utenus hominum, qui se magos DG-tare non erubescini, curiositas , praestinae, Ponitas, dolus, impo- surae, deliria, mens elusa, s manifesa mendacia, quisimo non ferenda blasphemia , omnium mortalium, qui in mediae latas splendore hastucinari nolint, oculas clarissimὸ appareant, hoc

potissimum seculo sceles fimo, quo cinisti regnam tam enormi inpunitaque tyrannide impetitur ab iis qui Belialipalam sacramentum praes tere, stipendium etiam justum hauαribis recepturi: quibus se perditas has horas libenter dedico, si forte exim-

mens Dei miger cordia convertantur se vivant: qtiod ex animo iis precor sue felix austum. Ne autem curiosulus aliquis, fascino nimis detentus, hoc sultitia argumentum temere imitari audeat, voces hinc indemiermi udis, ut universa delinquendi occaseo praecideretur. Inscribitur vero a maleferiato hoc ho-misum genere officium spirituum, vel, Liber inciorum s isse

tutim seu, Liber dictus Empto. Salomonis, de principibus es regibus damoniorum,qui cogi possunt disina virtute eg humana. At mihi nuncupabitur Pseudomonarchia Daemonum. Nnnn PSEU-

83쪽

Rimus Rex, qui est de potestate Orientis, dicitur Bael, apparens tribus capitibus , quorum unum assimilatur busioni, alterum homini, tertium soli. Rauca loquitur Voce, formator morum & insignis certator, reddit hominem invisibilem & sapientem. Huic obediunt sexagintasex

3 2. Agares Dux primus sub potestate Orientis, apparet benevolus in senioris hominis forma, equitans in crocodilo, & la manu accipitrem portans. Cuncta linguarum genera docet optime : fmgitantes reverti facit, & permanentes fugere : praelaturas & dignitates dimittit, & tripudi re iacit spiritus terrae: & est de ordine Virtutum, sub sua potestate habens triginta & unam legiones. 3 3. Marbas, alias Barbas, Praeses magnus, se manifestans in sortissimi leonis specie, sed ab exorcista accitus humana induitur forma, Ec de occultis plene respondet, morbos invehit & tollit,

promovet sapientiam artiumque mechanicarum cognitionem, homines adhaee in aliam mutat forma. Praeest trigintalex legionibus.s q. Pruflas , alibi invenitur Busas , magnus Princeps & Dux est , cujus mansio circa turrim Babylonis, Ac videtur in eo flamma soris , caput autem assimilatur magno nycticoraci. Autor est &promotor discordiarum , bellorum, rixarum & mendaciorum. Omnibus in locis non intromittatur. Ad quaesita respondet abunde. Sub sunt huic legiones vinginti sex, partim ex ordine Throni, partim Angelorum. 6 s. Amon vel Aamon Marchio magnus & potens , prodit in lupi serma caudam habens serpentinam , & flammam evomens. Hominis autem indutus speclcm, caninos. ostcntat dentes , & c put magno nycticoraci simile. Princeps omnium sortissimus est,intelligens praeterita & sutura , hinc & gratiam concilians omnium amicorum & inimicorum. Quadraginta imperat legionibus. 9 6. Barbatos magnus Comes & Dux , apparet in signo Sagittarii silvestris cum quatuor regibus tubas serentibus. Intelligit cantus avium, canum latratus, mugitus boum & cunctorum animalium :Di iii od by Cooslu

84쪽

Pshu Do MONARCHIA DAEMON a M. ες rmalium : thesauros item 4 magis Ec incantatoribus reconditos , detegit: Et est ex ordine Virtutum, partim Dominationum. Tri ginta praesidet legionibus. Novit praeterita & futura : tam amicorum quam inimicorum animos conciliat.

, . Buer Praeses magnus conspicitur in signo '. Absolute docet philosophiam , practicam, ethica item & logica , & herbarum

vires : Dat optimos familiares: aegros sanitati restituere novit, maxime & homines. Quinquaginta legionum habet imperium. 9 8. Gu D Dux magnus & forti, , apparet in forma Zenophali. Explicate respondet re vere depraesentibus, praeteritis, futuris & occultis. Amicorum & inimicorum gratiam reddit: Dignitates conseri & honores consermat. Praeeit quadragintaquinque legionibus. 6 9. Botis, alibi Otis, magnus Praeses& Comes , Prodit in viperae specie deterrima: Et siquando sormam induit humanam dentes ostendit magnos & cornua duo , manu gladium acutum por- tans. Dat persecte responsa vera de praesentibus, praeteritis, futuris & abstrusis. Tam amicos quam hostes conciIiat. Sexaginta imperat legionibus. 6 ro. Bathym , alibi Marthim Dux magnus & fortis: Visitur constitutione viri fortissimi cum cauda serpentina , equo pallido insidens. Virtutes herbarum & lapidum pretiosorum intelligit. Cursu velocissimo homincm de regione in regionem transfert. Huic triginta subsunt legiones. 3 II. Pursan, alias Curson, magnus Rcx, prodit ut homo facie leonina , viperam portans serocissimam , ursoque inlidens , quem semper praecedunt tubae. Callet praesentia, praeterita & futura: Aperit occulta, thesauros detegit: corpus humanum suscipit Ar aereum. Vere respondet de rebus terrenis & occultis, de divinitate & mundi creatione: Familiares parit optimos : Cui parent vigintiduo legioncs, partim de ordine Virtutum, partim ex Ordine

Throni.

3 1a. Eligor, alias Abigor, Dux magnus,apparct ut miles pulcherrimus , lanceam, vexillum & sccptruin portans. Plene de occultis respondct atquc bcllis, & quomodo milites occurrere debeant : Futura scit, & gratiam apud omnes dominos & mi Lics conciliat. Praesidet sexagit ita legionibus. 6 13. Lora V, alias Oray , magnus Marchio , se ostendens in

85쪽

6s a Ps Euno MONARCHIA forma sagittarii pulcherrimi, pharetram & arcum gestantis : author existit omnium praeliorum , & vulnera putrefacit quae a sagittariis infliguntur , quos objicit optimos tribus diebus. Triginta dominatur legionibus. 6 1 . Valefar, alias Malaphar , Dux est sortis , sorma leonis prodiens de capite latronis. Familiaritatem parit luis, donec laqueo suspendantur. Decem praesidet legionibus. 6 Is. Morax, alias Forati, magnus Comes δe Praeses : Similis

tauro visitur : Et si quando humanam faciem assumit, admirabilem in Astronomia & in omnibus artibus liberalibus reddit hominem et parit etiam samulos non malos & sapientes : novit 8c herbarum Se pretiosorum lapidum potentiam. Imperat triginta lex legionibus. 6 I s. clpes, alias Ayperos , est magnus Comes Sc Princeps, apparens quidem specie angelica , interim leone obscurior & turpis , capite leonis , pedibus anserinis, cauda leporina. Praeberita 8c s tura novit: Redditque hominem ingeniolum & audacem. Legiones huic obediunt trigintasex. 6 I . Nabcrus, alias Cerberus, Marchio est sortis, forma corvi se ostentans : Si quando loquitur, raucam edit vocem. Reddit 8e hominem amabilem & artium intelligentem , cum primis in Rhetoricis eximium. Praelaturarum Ec dignitatum jamiram parit. Novendecim legiones hunc audiunt. 6 18. Glasya labolas , alias Caacrinolaas vel Caassimolar magnus Praeses: Qui progreditur ut canis habens alas gryphi. Αrtium cognitionem dat, interim dux omnium homicidarum. Praesentia de futura intelligit. Τam amicorum quam inimicorum animos demeretur: Et hominem reddit invisibilem. Imperium habet uiginta sex legionum. g I9. Tepar Dux magnus, apparens uti milas, inflammansque virorum amore mulieres , & quando ipsi jussum fuerit, earum sormam in aliam transmutat, donec dilectis suis fruantur. Steriles quoque eas facit. Viginti sex huic parcnt legiones.s ao. Byleth Rex magnus & tcrribilis, in equo pallido equitans , quem praecedunt tubae, symphoniae , & cuncta Musicae genera. Quum autem coram exorcista se ostentat, turgidus ira deiurore videtur, ut decipiat. Exorcista vero tum sibi prudenter caveat: Atque ut fastum ei adimat, in manu suscipiat baculum corali, cum quo orientem & meridiem versus, foris juxta circulum ma

86쪽

num extendet, facietque triangulum. Caeterum si manum non extendit, & intrare jubet, atque spirituum Vinculum ille renuerit, ad lectionem progrediatur exorcista : mox ingredietur item submissus , ibi stando & faciendo quodcunque jusserit exorcista ipsi Byleth regi, eritque securus. Si vero contumacior fuerit, nec primo julsu circulum ingredi voluerit, reddetur sorte timidior exorcista: Vel si Vinculum spirituum minus habuerit, sciet haud dubie exorcista , malignos spiritus postea eum non verituros, at semper viliorem habituros. Item si ineptior sit locus triangulo deducendo juxta circulum, tunc vas vino plenum ponatur :Et intelliget exorcistinertissime , quum E domo sua egressus suerit cum sociis siti, praedictum Byleth sibi fautorem tore, benevolum , & coram ipso submisium quando progredietur. venientem vero exorcilia benigne suscipiat, &de ipsius fastu glorietur : Propterea quoque cundem adorabit , quemadmodum, alii reges, quia nihil dicit absque aliis principibus. Item si hic Byleth accitus fuerit ab aliquo exorcista , scmper tenendus ad exorcistae faciem annulus argenteus medii digiti manus sinistrae, quemadmodum pro Amaymone. Nec est praetermittenda dominatio & potestas tanti principis, quoniam nullus est sub ρο- testate & dominatione exorcistae alius , qui viros & mulieres in delirio detinet, donec exorcistae voluntatem explerint : Et fuit ex ordine Potestatum, sperans se ad septimum Thronum rediturum , quod minus credibile. Imperat octogintaquinque legionibus. D

g a1. Sytry, alias Bitru,magnus Princeps, leopardi facie apparens , habensque alas velut gryphi. Quando autem humanam assumit formam , mire pulcher videtur. Incendit virum mulieris amore , muliercm vicissim alterius desiderio incitat. Jussus secreta libenter detegit seminarum, eas ridens ludificansque, ut se luxuriose nudent. Huic sexaginta legiones obsequuntur. 6 22. Paymon obedit magis Lucifero quam alii reges. Luciser hic intelligendus , qui in profunditate scientiae suae demersus, Deci assimilari voluit, & ob hanc arrogantiam in exitium projectus est. De quo dictum est: Omnis lapis pretiosus operimentum tuum. Pe.6.1 Paymon autem cogitur virtute divina, ut se sistat coram exorcista: ubi hominis induit simulachrum, insidens dromedario, coronaque

insignitus lucidissima, & vultu scemineo. Hunc praecedit exercitus N n n n 3 cum

87쪽

eum tubis & cimbalis bene sonantibus, atque omnibus instrumentis Musicis, primo cum ingenti clamore fc rugitu apparens, sictu in Empto. Salomonis, re arte declaratur. Et si Paymon hic quandoque loquitur , ut minus ab exorcista intelligatur, propterea is non tepescat: scd ubi porrexerit illi primam chartam ut voto sura obsequatur, iubebit quo e ut distincte & aperte respondeat ad quaesita , es de universa philosophia & prudentia vel scientia , Mde caeteris arcanis. Et si voles cognoscere dispositionem mundi, Mqualis sit terra, aut quid eam simineat in aqua, aut aliquid aliud ,& quid sit aussus, & ubi est ventus & unde veniat, abunde te docebit. Accedant & consecrationes tam de mationibus quam aliis. Confert hic dignitates & confirmationes. Resistentes sibi suo viri. culo deprimit, & exorcistae subjicit. Bonos comparat famulos, Martium omnium intellactum. Notandum,quod in advocando hunc Ρaymonem, Aquilonem versus exorcistam conspicere oporteat ,

quae ibi hujus sit hospitium. Accitum vero intrepide constante quc suscipiat, interroget, & ab eo potat quidquid voluerit, nec dubio impetrabit. At ne creatorem oblivioni tradat, cavendum exorcistae, propterea quae praemissa fuerunt de Paymone. Sunt qui dicunt, eum ex ordine Dominationum fuisse: sed aliis placet, ex ordine Cherubin . Hunc sequuntur legiones ducentae, partim ex ordine Angelorum, partim Potestatum. Notandum adhaec, si Paymon solus sucrit citatus per aliquam libationem aut sacrificium,duo reges magni comitantur,scilicet Bebai & Abalam,& alii potentcs. In hujus exercitu sunt vigintiquinque legiones: Quia spiritus lus subjecti, non s emper ipsis adsunt, nisi ut appareant,

divina virtute compellantur. . P

j a 3. Regem Belial aliqui dicunt statim post Luci serum fuisse

creatum, ideoque sentiunt ipsum esse patrem & seductorem eorum qui ex ordine cccitarunt. Cecidit enim prius intcr alios digni rcs & sapientiores , qui praecedebant Michaelem ει alios coelestes angelos, qui deerant. Quamvis autem Belial ipsos qui in terram

de)ccti fuerint, praeccsicrit: alios tamen qui ire coelo mansere, non anteccisit. Cogitur hic divina virtute, cum accipit facrificia, munera & holocauita, ut vicissim dctimmolantibus responsa verae At per horam in veritate non perdurat, nisi potcntia divina compellatur , ut dictum cst. Angelicam assumit imaginem impensepulchram, in igneo curru sedens. Blande loquitur. Tribuit digni

88쪽

D AB M o N u M. 61ytates & praelaturas senatorias, gratiam item amicorum , & optimos famulos. Imperium habet Cctoginta digionum , cx ordine partim Virtutum, partim Angelorum. Forma exorcistae invenitur in Vinculo Spirituum. Observandum exorcistae, hunc Belial in omnibus succurrere suis subditis: Si autem se submittere noluerit , Vinculum Spirituum legatur, quo sapientissimus Salomon eos cum suis legionibus in vase vitreo relegavit: Et relegati cum omnibus legionibus fuere septuaginta duo rcges., quorum Primus erat

Bileth , secundus Belial, deinde Asipoday , & circirer mille millia legionum. Illud proculdubio a imagistro Salomone didicis e me

fateor: Sed caulam relegationis me non docuit, crediderim tamen mantici propter arrogantiam iptius Belial. Sunt quidam necromantici, qui asserunt, ipsum Salomonem quodam dic astutia cujusdam mulieris seductum, orando te inclinasse versus simulacrum Belial nomine. Quod tamen fidem non meretur : Sed potius sentiendum , ut dictum eli, propter superbiam & arrogantiam aelegatos esse in magno vase , projectos in Babylone in puteum grandem valde. Enimvero prudentissimus Salomon divina potentia luas

CXequebatur operationes, quae etiam nunquam eum destituit: propterea simulachrum non adorasse ipsum lentiendum est, alioqui divina virtute spiritus cogere nequivisset. Hic autem Belial cum tribus regibus in puteo fuit. At Babylonienses ad haec exhorrescentes , rati se thesaurum amplum in puteo inventuros, unanimi consilio in puteum descenderunt , detegeruntque & confregere vas, unde mox egressi captivi, in proprium locum porro sunt re-jeisti. Belial vero ingressus quoddam si inulachrum, dabat responsa sibi immolantibus de sacrificantibiis, ut testatur TocZ in dietis . suis : Et Babylonienses adorantes sacrificaverunt eidem. g M. Bune Dux magnus & sortis, apparet ut draco, tribu Scapitibus, tertium vero assimilatur homini. Muta loquitur voce :Mortuos locum mutare facit, & daemones supra defunctorum se- Pulchra congregari: omnimodo hominem locupletat, redditque loquacem & sapientem: ad quae lita vere rei pondet. Huic legiones

parent triginta. 6 2s. Forneus magnus Marchio, smilis monstro marino , reddit hominem in Rhetoricis admirabilem , optima fama & lingua Tum peritia ornat,tam amicis quam inimicis gratum facit. Subsunt huic vigintinovem legiones,ex ordine partim Thronorum,partim Angelorum. Α 26. Roneve

89쪽

616 Ps Euno MONARCHIAg a 6. Roneve Marchio & Comes, assimilatur monstro. Si gularem in Rhetoricis intelligentiam conseri, famulos item fidos,

linguarum cognitionem, amicorum S inimicorum favorem. Huic obediunt legiones novendecim. 6 a . Berith Dux magnus & terribilis: tribus nuncupatur nominibus, a quibusdam Beat, a Judaeis Berith, a necromanticis Bol-fri. Prodit ut miles ruber cum vestitu rubro,& equo ejusdem coloris coronaque dimatus. Vere de praesentibus, praeteritis & iuturis respondet. Virtute divina per annulum magicae artis ad horam scilicet cogitur. Mendax etiam est. In aurum cuncta metallorum genera mutat. Dignitatibus ornat easdemque confirmat: Claram

subtilemquc cdit vocem. Viginti sex legiones huic subsunt.* Σ3. Astaroth Dux magnus & fortis, prodiens angelica specie turpissima , insidensque in dracone infernali, & viperam portans manu dextra. Vero rcspondet de praeteritis, praesentibus, futuris & occultis. Libenter de spirituum creatore, & eorundem

lapsu loquitur, quomodo peccaverint & ceciderint. Se sponte non prolapsum esse dicit. Reddit hominem mire eruditum in artibus

liberalibus. Quadraginta legionibus imperat. Ab hoc quilibet

exorcista caveat, ne prope nimis eum admittat, ob foetorem intolerabilem quem expirat. Itaque annulum argenteum magicum in

manu sua juxta faciom teneat, quo se ab injuria facile tuebitur. 6 29. Forras vel Forcas magnus Praelas est : visitur sorma viri sertissimi, de in humana specie vires hcrbarum & lapidum preciOsorum intelligit. Plene docet Logica, Ethica δέ eorundem partes. Reddit hominem invisibilem , ingeniosum , loquacem & vivacem : Amissa recuperat, thesauros detegit. Dominium viginti

novem legionum habet. 6 3 o. Furiar Comes est magnus, apparens ut cervus cauda flammea. In omnibus mentitur, nisi in triangulum intro ducatur. Justus angelicam afluant imaginem. Rauca loquitur voce : am rem inter virum & mulierem libenter conciliat: novit & concitare

fulgura, coruscationes & tonitrua in iis partibus ubi Jussum suc-rit. De occultis & divinis rebus bene respondet. Imperat legionibus viginti sex. 9 3I. Marchocias magnus Marchio est. Se ostentat specie lupae scrocissimae cum alis gryphi, cauda serpentina, & ex ore nescio quid evomens. Quum hominis imaginem induit, pugnator est

. Optimus.

90쪽

optimus. Ad quaesita vere respondet: fidelis in cunctis exorcitae mandatis. Fuit ordinis Dominationum. Huic subjacent legiones triginta. Sperat se post mille ducentos annos ad septimum Thr num reversurum: sed ea spe falsus ep., 3 a. Mesphas magnus Ρtaeses. conspicitur corvo similis : sed

hominis idolum indutus rauca satur voce. Domos & turres ingentes mire extruit, & obvios cito facit artifices maximos: Hostium vero aedes re turres .iqicit. Famulos suppeditat non nisios. Sacrificia libenter suscipit, at sacrificatores omnes fallit. Quadraginta huic parcnt lcgiones.s 33. Vepar, alias Separ, Dux magnus & sortis: Similis syreni: Ductor est aquarum Sc navium armis onustarum. Ut mare jussu magistri turgidum navibusque plenum appareat, cincit: contra inimicos exorcistae per dies tres vulneribus putrescentibus ver mosque producentibus homines inficit, is quibus tamen negotio ab1oluto sanantur omnes. Iinperat legionibus viginti novem. 9 34. Sabnac, alias Salmac, Marchio magnus & sortis : prodit ut miles armatus , capite leonis, in pallido equo insidens. Hominis sormam transmutat mire: Turre, magnas armis plenas aedificat, item castra & civitates. Triginta dies ex mandato exorcistae homini vulnera putrida & verminantia infligit. Familiares conciliat bonos : dominium exercens quinquaginta legionum.

tens : Visitur tribus capitibus , quorum primuin assimilatur capiti tauri, alterum hominis, tertium arietis. Cauda fus serpentina , ex ore flammam eructat, pcdcs anserint. Super dracone insernali

sedet, in manu lanceam & vexillum portans. Praecedit alios qui sub potestate Amaymonis sunt. Cum hujus ossicia exercet exorcista, fit sortis , cautus & in pedibus stans: si vero coopertus fuerit , ut in omnibus detegatur , essiciet: Quod si non secerit exorcista, ab Amay mone in cunctis decipietur: Sed mox cum ipsum in praedicta forma conspicit, appellabit illum nomino suo, inquiens: Tu vero os Asmoday. Ipse non negabit: Et mox ad terram. Dat annulum virtutum: Docet absolutu Geometriam, Arithmeticam , Astronomiam , Mcchanicam : Ad interrogata picnc &vcro respondet: Hominem reddit invisibilcm : Loca thesaurorum

ostendit & custodit, si fuerit de legionibus Amaymonis. In sua potestate legiones septuaginta duas habet. Ooo O f 36. Gaap,

SEARCH

MENU NAVIGATION