Ioannis Wieri, ... Opera omnia. Quorum contenta versa pagina exhibet

발행: 1660년

분량: 497페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

51쪽

sua landentcs vaticinia, suribundos gestus , deformitatum sordissimarum plenos usurpasse commemorantur. Hoc & Plutar-clius non diffitetur in libello, quem inscripsit, Cur Pythia mc- trich respondero desierit , anquiens: σιβυ-a θ -ρ ν' ς OA π,

ta Heraclitum, loquens , incompta, inordinata, irridenda,voce sua stiperavit annorum millia Deo afflante. Et hanc fuisse mith celebrem nobilemque Erythraeam ob vitam tot annis in sola voce r tentam, ex superiori cxplicatione manissestum cst. Accedet & Ciceronis testimonium a. de Divinat . Sibyllae versus observamus , quos illa surcias sudisse dicitur , quorum interpres nuper salsa quaeda hominum fama dicturus tu Senatu putabatur,eum quem revera regem habebamus, appellandum quoque esic regem, si falvi esse vellcmus. Et Virgilius de Cumana loquens, cui mos erat, attestante Varrone, in palmarum soliis oracula conscribere , sic inquit 3. Encid.

Insanum vatem aspicies , qua rupe sub ima Facta canit , folijque notas ct nomina mandat. 's Ay. Num adhaec in genus Remineum habenda sit quaestio in

Sex. Si- hac controversia, ista videndum occasione , quod hic sexus situ simplicior, imbecillior & dicacior, iaccita insidias & astuta consilia cavere possit, & propterea daemonum fraudibus convenie tior obsequentiorque , quemadmodum prolixius libro VI. cap. 6. ostendi. Rusmodi autem organa citius cooptare solet milicarii- sex, cum veris falsa , divinis terrena miscere 1tudet, futurorum eventuum denunciationes addens, ut avidius cuncta indistincth non solum populus novitatum cupidus , sed & doctiores amplectantur. Quorumdam si quidem oraculorum Sibyllarum autoritas inde apud Ethnicos ut queadeo crevit, ut experiri aliquid , vel incipere, nisi illis prius talutatis ac constillis , haberetur nefas: nam tanquam a Deo coelitus emissa ob praedictiones, quibus interim ali plerunque ad stabiliendii rei idololatriae gentilitiae ornatum adhae-xebant , censebantur. Hinc & tantus earum coetus apud diversas celebratur gentes, ut ucrorum Dei prophetarum ab Ecclesia probatorum receptorumque numero non sit inscrior: librorum autem

validicorum 1upellectile , ut scribitur, longe eosdem post se reliquerit. Nec id mirum, cum genuinos scinper numero vicerint ruendaces diaboli vates, quemadmodum liquet in libro HI. Reg. capi- Dissiligod by Corale

52쪽

LIBER APOLOGET L cus. 6I'capite 18. Ubi unico Eliae Dei prophetae res suit cum quadringentis quinquaginta prophetis fallis.

6 46. Praeterea doctrinae existimationem non immerito elevare majisa debent figmcnta de Saturno, Titane, Japeto, Junone, Venere,Dione,Jove, Neptuno,quae certe mihi spiritum divinum sapere non videntur: corum tamen meminit Sibylla lib. III. oraculorum. Huc

facit & Ciceronis testimonium de Arul p.respontis: Ne hoc quidem tibi in mentem veniebat Sibyllino sacerdoti, haec sacra majorcs nostros ex libris vestris expetisse λ Hinc pleraque gentilium sacra ex Sibyllarum scriptis originem traxisse, indubitate constat. Multa item reserunt Sibyllarum libri de Christo, Ioanne Baptista euec aliis, quae potius a Graecis transcripta cX Evangelistis, postquam factas uere, quam Sibyllarum scriptis praedicta, non icinere assirmarit, qui in receptorum vatum prophetiis de eisdem personis & rebus sit

versatus. Tam liquidem singula cum omnibus circumstantiis nude. & explicite ob oculos in Sibyllinis libris sunt posita 8c depicta, ut

tenebras esse nostrorum prophetarum s cripta cum illis collata,quis dixerit. Sic evangelistae Justius dicendae elient, quam vates. Nec parum authoritatis propheticae derogat Sibyllinis oraculis , quod nusquam in univcrso novo Testamento, horum vel nominis Sinyllarum meminerit sive Christus, sive apostoli: cum tamen ab itidem allegentur alii prophetae expressis nominibus: recenseantur & eo

Psal 68. IO'. Act. a. Ioel. 2.Pies. Is . Act 7 Amos s. Esa. 66. & aliis ubique multis locis. 6 . Quod vero Sibyllarum sententias citarunt quidam veteres , id ipsum non modo Christianae religionis homines secere, lod& Ethnici. Ita D. Paulus quoque in testimonium vocat poetam Epimcnidem lib. de oraculis , alii ad Callimachum Cyreneum reserunt: Cretense, semper mendaces, malae bestiae , ventres pigri: ad Titum cap a. & in Ach I . Aratum Poctam in Phoenomenis contra Athenientes allega . Quos praetcrea Lactantius citat versus de

53쪽

6ao JOANNIs N I E R TChristo Sibyllinos, si non salso Sibyllis tribuuntur, cum non I gantur in octo libris Graecis carminum Sibyllinorum, consentaneum est suisse acceptos a patribus, quibus doctrina de filio Dei illuxerat. Quilibet clenim videtur Sibyllis affinxisse illis temporibus apud Ethnicos , quicquid a sanctis patriarchis , patribus, vel

etiam prophetis collectum dc scriptum sorte ac con1ervatum reperiretur. Vatidicas intcrim quasdam ctiam suisse mulieres , Sibyllas nuncupatas , quae vel divino spiritu incitatae script crum quaedam, vcl a piis ma)oribus acceperunt,credibile cst. Hulmodi nonnulla producuntur Sibyllarum carmina, patrum doctrinam resipientia : ut sunt quae cum Decalogo congruunt, de fugiendis idolis , homicidiis, adulteriis, incestis, libidinibus , furtis & mendaciis. Quae a postcriore aetate neglecta, dicuntur a Phocylide aliqua ex parte collecta csse, & qus nomine in populo deinde r

petita.

g 48. Sibyllae siquidem nomen generale usurparunt diversie .

a.. mulieres Vatidicae. Suidas ut Romanam vocem celebrat, Graeci Eolico scrmonis genere dictam volunt, ώ. o. vel Mλά- ,

quasi Jovis aut Dei consilium vel consiliariam,' pro 'posto. Sun dc qui Hebraeam quaerunt originem , Κabala quarunciam literarum mutatione', voce verbo Κibet formata : quemadmodum& Sambethen ex Sem & Iaphet compositam asserunt, & non tam ad personas, quam doctrinam a sanctis patribus acceptam res runt. Anxie autem hac de re disputationcm ingredi longiorem nolo : satis est indieasse, quod noliri cst institui, quar clam subyllarum oracula Dei spiritu non promanasse, nec omnes hoc nomine Glebres e cm coelesti spiritu esse agitatas. - g p. Si earundem miraculis quid hic peculiare asscribendumtis ' csse quis contendat: respondeo, iis saepe aliquid ad idololatriae ethnicae, vel alterius infidelitatis confirmarionem fuisse mixtum. Extat exemplum in Plinio de Viris illustribus: Annibale, inquit, Italiam devastante, ex responso librorum Sibyllinorum, mater Deum ex Pessimonte accerrita, cum advcrso Tyberi veheretur, I ponte in alto stetit. f s o. Si quis vitam & mores spectet cum ad prophetiarum my- ωι m. steria promulganda siclectos sempcr homines sibi dulcgerit Deus ,

inculpatorum morum magistros , vitae innocentia , rerum peritia ,

spiritu, servore & animi constantia illustres & prorsus admirabiles:

54쪽

les: qualem de se aedat consessionem Sibylla in secundo lib. orae lorum , ubi impiorum poenas, & bonorum praemia praedixit, hie ex Latina translatione subjungam. Ita loquitur: Eheu me miseram, quid me isto tempore fiet ps' a demens omnes peccatis exuperaram,

Vescia conjugii, laudanda nescia mentis: a uinetiam, locuples cum vir meus esset, egenod. e dibus exclusi, fecique nefandascienter.

Tu me Semator tortoribus eripe iuris,

auamlibet infamem conspurcatiquepudoris.* s I. Si vaticiniorum multorum fidem contentiosius urgeas, praedictionibus indubitatis me nunquam derogasse dico: 1ed ob res non sanas hinc inde a plerisque Sibyllis admixtas, recipere cunctas in discriminatim, nequeo. Eam etenim esse mentiendi artem non ignoras , ut si quis suis vanitatibus fidem conciliare velit, non semper mentiatur, sed quandoque vera interserat. Ita diabolus, etiamsi pater sit mcndacii, ramen pronunciavit verum, quando

Evae dixit: Deus novit, quod ipso cie, quando comederitis de fructu ligni vetiti, apertcntur oculi vestri, eritisque sicut dii, bonum & malum latentes. Quando Sauli sub sorma defuncti Samuc-lis evocati, praesagiebat iplius & filiorum mortem, & castra Israelitica traditum iri Domino in manum Palaestinorum postero die: quando Christum testabatur filium esse Dei: quando ex Psalmis proserebat: Angelis suis mandavit de te, & in manibus tollent te, ne sorte offendas ad lapidem ycdem tuum. Quando o Pythia puella , de Paulo & Barnaba clamitabat: Isti homines servi Dei excelsissimi sunt, qui annunciant vobis viam salutis. Item illud ipsius responsum : J E s u M novi, & Paulum scio : vos autem qui

estis p Item : Quid rei nobis tecum cst J L s u fili Dei altissimi λ

Venisti huc ad cruciandum nos ante tempus. Non autem mirum est, eundem potuisse laturos praedicere eventus, qui prophetas nOverat , qui patriarchas audierat conesonantes , qui antc lapsum aeternitatis 1ecreta quadan tenus noverat, qui aliquot millium annorum experientiam habcbat, qui promimoncs e patribus intellexerat, qui Adami delictum virginis partu expiari dcbere facilc praesciebat ex omnium promissionum prima in tertio capite Genccsacta, dein ex Esaiae 13. aliisque locis quamplurimis.

ismis 3 I RI G

55쪽

6aa . J o A N N . 1 s NI Em Igi De Sibyllarum vero oraculis si meam adhuc demonstrationcm mordicus recuses, Augustinum Steuchum episcopum ΚΗ mum,abstruitoris doctrinae authorem non obscurum, nec poenitendum , postremo adducam , qui post reliquum contra vetitas praedictiones argumentum , de Sibyllis hoc inseri decretum : Bala ham fuit filiis It rael propheta eo modo , quo Mercurius Trismegistus apud AEgyptios, & Sibyllae apud alias nationcs : qui tametsi vera

eleraque cecinerint , idololatrae tamen & daemonum cultores L . tuere. Huc acccdat quoquc F. Sixti Scnensis sontentia in Bibliothepat 116. ca sancta: Nominantur, inquit, praeter alias celebrcs Sibyllas Mmultae Sibyllae, Sardica , Rhodia , Sicula , 8c al ae plurirnae, quas Ambrosius in Commcnt. primae ad Corinth. Autumat malo & imia Probo spiritu arreptas. Aristoteles vero in 3 o. sectione Problematum , easdem atrae bilis aestu circa metis sedem succenso exagitatas demonstrat. Cornelius Tacitus scribit, Augustum, quum 1bis temporibus multa vana sub nomine Sibyllarum ostenderentur, jussisse, conquisita Samo, Erythra, Ilio, Africa, & per Italicas colonias carmina intra ccrtum diem ad praefectum urbis adserri , & Judicium censuramque quindecim virorum adhiberi, ne haberi privatim liceret, quoa jam a majoribus crat cautum. Haec post quadringentos annos carmina Stilico , Honorii Caesaris socer, concitaturus in generum sub hujusmodi occasione seditionem, prorsus curavit aboleri. Quod facinus Rutilius Claudius non tacuit, dicens : 'Nec tantum Geticis grassatus proditor armis, Ante Sibyllinae fata cremavit opis.

Sed ne ultra clepsidram, hic receptui cano. Num ego jam princeps Scalichi, tuos errores & praestigias reddiderim illustriores , quam tu meas, judicium penes icctorem boticvolum csto. f s3. Equidcm inspecto primum tuae magnificcntiae scripto, nihil ad hoc respondere dccrcvcram, quae veritatem in sui propugnationem satis Protentcm , a meis stare partibus confiderem : verum ne quod fastuosus tituli tui apparatus , praejudicium veritati apud vulgus pareret, atquc confidentiam tibi augeret silentii nostri modostia: quin ut & illi, apud qnos ante editum tuum Epistemonem , triumphum in Vierum exclamasso videbaris, intclligerent, num tantum mystcrii in mcntis tuae aditis sevcas, quam fronte

polliceris, mi ponderc fuit visum consultius. Forte & malam nihil dicendo apuὸ te contradictionis studiosissimum inire potuissem

56쪽

LIBER APOLOGETICus. ει 3gratiam. Jam ex hac collatione magis innotescet: alter alteri: unde& Wierum nunc albo tuorum inscriptum iri spero.

AHersus Leonis Maesi calumnias. Q Uum bellam ante annos aliquod diabolo ejusque clientelae in meis libris de Praestigiis daemonum palam denunciarim, nec temere aut frustra hoc certam eo tentarim cum

mundi hujus Monarcha, nescio quo meo fato sit factum,ut suscepta inde non inscii citer propugnatione cum principe de la Scala , jam Leonem Gallum peregrinum odiose mihi excitarit opposueritque Rex ille super universos filios superbiae, noster adversarius, qui ut leo rugiens obambulat, quem dcvoret inquirens. Enimvero nullo a me irritatus modo, mordicus tamcn in me irruit. At quis cum tali Leone congredi audcrct, qui tanquam Teucer sub clypeo septemplici, se magnifica & terribili inscriptione ostentat usmodi certe laonstrosa specie neutiquam terreor, nec acceptar cum Leone monomachiae leges recuso, quippe qui cum primo omnium virulentissimo saepento luctari, aspides &basiliscos op- Pugnare , atque Leones draconesque conculcare fuerim illaeie

conatus.

6 a. Sed age mi Suavi,undenam in me rugiendi tantopere occasionem investigaveris, mihi prius fateri velim, quam in arenam PIOgrediamur: eritne ea, quod Theophrasti Paracelsi patrocinium susceperis, nec Uicro Mcdico in sua functione cum ipsius paradoxis omnino convenire sentias p Quid igitur dentis Τhconini aculeis quoque mordicas praeter reliquos , eruditum Panacelsi Germani discipulum , & Chymicae artis mire pcritum Gerardum Dorn,quem uatione Germanum in transferendis Paracelsi libris in linguam Latinam, tu Gallus & nostrae linguae prorsus ignazus, pa- .lam calumniarum spinis configere audes p Quod tamen minus videbitur mirum , si id verum est, quod tibi in fauces retorquet Gerardus ille, te nimirum & ipsum criminari Paracelsum , & mendacii insimularc : hocque defendit in Apologia in lucem edita , & libris arti licii Chymici adiuncta cum quicemodi inscriptione : Vcneni quod nescio quis) Leo Suavius sub I. G. P. velamine latens, .

in Theophrasticos evomere conatur, proprium in pectus ejus Per Gerardum Dorn apologetica Ictorsio.. 6 3. In . Dissiligod by Corale

57쪽

ε 3. In hac profecto errorum & vitiorum, quae viro bono quam alicnissima esse decet, non accusaris leviter. Ostendit,cum te discipulum Theophrasti, & ejusdem doctrinae interpretem, hujus supercilii praelumptione de ea compendium conlcripsisse jactites, te nihil minus quam Paracelsi mentem intelligere, & auctoritate Gebri non intellecta salsitatis arguisse Theophrastum praeceptorem : propterea & laudem ex aliorum contemptu venari asserit, nec progermino Paracelsi discipulo te agnoscit: sed Chymicae artis imperitum nuncupat, larvatumque Philosophastrum 8c Ple dophrast istam. Inter calcinationem & sublimationem , quae profecto admodum diversae sinit, non distinguis. Caput mortuum Chymicum interpretaris alembicum , cum masiam lignificet faecum in fundo retortae vel cucurbitae post extractum liquorem relictarum. Tincturas Paracelsi falso nuncupas confectiones, quae res compesitae sunt, cum illae sint materiae limplicissimae a crassioribus corporibus separatae , ut facilime penetrent, quemadmodum spiritus. Quid veri tuis insit scholiis, clucescet, si quae Paracelsusae extractione tincturae auri scribit, legantur. Has aut m literas I. G. P. mihi explicuit illustrissimus priscees Chabaneus Ioannes Vi dammus Carnutensis, philosophiae abstrutioris indagator sole tissimus, & pietatis eximiae vir, nomenque reddidit, nimirum Ioannes Goretius Parisiensis., 4. Scribis ad haec, post aurum antimonii tinctura usum seis. creberrime Paraccisum, ut ipse tinatur, in morbis extremis & de- Ploratis: Usurpasse & Laudanum vel Ladanum, quod secretum suum singulare nuncupat: atquc a te cxplicatur, quasi sit vellit gummi arboreum, sed e rore. Quanquam hoc ex Medicorum libris transcriptum huc transtuleris, Paracelsus tamen ejusdemque asseclae nihil minus per Ladanum,quam Medicis Vulgo cognitum , significant: sed eximium aliud compositum, cuJus 8c mihi praeparatio non est incognita. . .

6 s. In scholiis in cap. 4. de Epilepsia, legitur : Praeterea occiput inunctum balsanao Elentis lego, dc Elcniis, scribis) in vehementissimo paroxusino : helenium nerba est nota, subjungis. Sed helenium vel enulam non hic intellexisse Paraccisum judico, verum potius liquorem ex recenter enascentc animalis alces, Germanis elent dicti, cornu extractum, quem & penes me ha o ex Pru sia allatum , hicque singulariter laudatum : vel alium ex ejuidem. ' ungula Dissiliaco by Gorale

58쪽

LIRER APOLOGETI c. s. 62s ungula in hoc affectu mict commendata , praeparatum, ob nominis assinitatem opinari malo : at nihil in illis nominum tenebris

assirmare velim: quanquam etiam non ignorem , quendam Para-

celsi discipulum Phedroncm suo cuidam libello inscripsisse titulum , Eleenus sive persecta epilepsiae curatio. Haec certe in Leonis gratiam obiter intersero praeter institutum, dum in foliis ipsius Compendii Theophrasticae doctrinae re scholiorum , vertendis cassierunt obvia. Si quidem extra limites nostro certamini, ubi me adorsus es, praescriptos digredi nolo: quanquam ibi rei bene gerendae campus offoratur: At infructuosae pugnas insolcntiam aversatur nostra aetas. Verum ex ungue Leonem ut quis cognoscat, ostendere adnitar. Quae hactenus dixi, eo referenda , ut videatur

saltem , unde tam impudens in me dentes stringendi libido incesserit, quum ne , gravissimo quidem medico Ec lubtilissimo philosopho , ut ipse nuncupat, suo ipsius praeceptore , quem nec intellexit , nec doctissimis ejusdem 1ectatoribus, ut interim alios summos & celeberrimos praetcream viros, abstinuerit: sed in quemvis non ita obvium, at studio quaesitum undiquaque, insilierit. Haec autem insignis Leonis insolenter furcntis protervia magis elucescet, ubi inconditum in me rugitum promulgavero. g 6. Mihi inconstantiae crimen impingis , quod Agrippam aliquando laudem, aliquando non. Hic sane teipsum con stituo judicem , quippe qui in tuo libello lucubrationes nostras laude aliqua

dignas agnoscis, interim & tuas in casdem criminationes non praetermittis : Hippocratem, Galenum & Avicennam alias honore prosequeris, & quidem non immerito , rursus alio loco cavillarum morsibus impetis. Age vero, tune cuncta Agrippae scripta erroris nebulis carere assirmas λ Vix negare audes: quanquam illius testimonium locis multis sit obvium in adytis tuorum mysteriorum

penetrandis, & magnalibus pervestigandis , ex occultae Philosophiae libris. At de hoc suo magiae abditioris scripto, cubus tu fidem tantopere praedicas&lecteris, quid ille ipse sentiat, ex praefatione in eosdem libros ad Lectorem accipe : Quod si quae repereritis , ait, quae vobis non placeant, mittite illa , nec utimini: nam & ego vobis illa non probo, sed narro. Fateor praeterea , magiam ipsam multa supcrvacanea, Ac ad ostentationem curiosa docere prodigia : simul haec ut vana relinquite. Item multa insuper Platonicorum caeterorumque gentilium philosophorum pla-

59쪽

cita secuti sumus, ubi instituto nostro scribendi suggerebant argumentum : ideo si alicubi erratum sit, sive quid liberius dictum , ignoscite adolescentiae nostrae, qui minor quam adolescens hoc Ο- pus composui, ut possim me excusare, & dicere : Dum eram parvulus, loquebar ut parvulus, sapiebam ut parvulus : factus autem Vir, evacuavi ea quae erant parvuli: & in libro nostro de Vanitate ac incertitudine scientiarum hunc librum magna ex parte retractavi. Et in fine : Quapropter iterum nunc quaeso te candide lector, ne de praesenti tempore editionis ista libres : sed veniam des curiosae juventuti, si quid forte siccus quam placeat, in istis deprehendes.

Hactenus Agrippa.6 7. Palinodiae autem verba ex dicto libro de Vanitate seientiarum lcges in priori mca Apologia advorsus Paulum Scalichium.

Qua nunc audacia me probabitur, quod ab ipso retractatum est auctore λ Injuriarum actionem in me Jure instituendam mererer, si secus, quam auctor ipse vult, testirer. Atqui tantum abest, ut ad ullius cavillationis Agrippae occasionem haec ex eodem re tam, quo etiam ad ipsius laudes , quas extra controversiam meretur maximas, hoc subjungendum ratus fuerim , quippe qui curiosae juventutis haud leve exercitium , nec ingenii vulgaris egregium specimen ostenderit: & ipse Tritemii , ut ais , discipulus, conscius de luis studiis in aetate maturiori, ubi judicium accrevit, libere fateatur quod res cst, & quantum ejusmodi narrationibus& mysteriis sit tribuendum fidei, ingenuε explicet, & candide praemoneat. Et certe nota est non obscura philosophi haud praefracti in propugnanda opinione semcl evulgata , velut iri vocabili dccreto , 1ed integerrimi, ac viri sane pii & vere Christiani. Nec dccst cxemplum tum apud alios , tum ipsum Augustinum, qui sibi in suis amplissimis scriptis credi non vult, si quae doctrinae Apostolicae minus consentanea deprehendantur , &quem Propterea etiam Retractationum libros conscripsisse non puduit. 6 8. Verum qua fronte tu fallaciter, me in Agrippa magiam probare, & assentationis meae ratione dixisse , quartum de occulta plylosophia librum salsci ejus lem manibus inlcriptum esse , en fari audes p Ubinam hoc probavi , ubinam assentatus sum Nonne te tui, mendacisquc linguae pudet λ Non autem hic est, quod

60쪽

LIsER APOLOGETI cus. 627 hunc nostram praeceptorem crassh nimis praeter Gallorem morem selsitatis arguas, iis verbis: Una quaeque pars auri aurum est, quamvis spiritum quendam ejus extensinum extraxisse de massa,

false, Cornelius Agrippa glorietur. Adhaec quartum illum de Oc- culta phila,sophia librum Cornelii Agrippae, furtim arreptum esse ex novissimo Razielis asicris in scholiis lib.Iv.de Vita longa Theophrasti Paraccisi. Quom hic animo parum ingcnuo salii redarguis , ejusdem testimoniis passim tuum exornas Compendium, quintali & hoc elogio eum dignaris, suppresso tamen Agrippae nomine ne cujusdam praerogativae merito illi id , quod Tritemio

malis , tribucre videreris 3 ut in tam arduae tuae doctrinae assc tionem , Magi nuncupatione cundem cites iis verbis in Scholiis in Paraceis cap. q. Quidam magus haec : In nobis ipsis est omnium mirabilium offectuum operator: Nos habitat, non tartara, sed nees era caeli :Spiritus in nobis qui viget, ista facit. Is est qui proicitatus cst se libros edere magicos clave tamen operis solis amicis reservata. Haec Agrippae sunt verba in epistola ad Aurelium ab Aqua pendente Augustinianum , adjuncta calci librorum

de Occulta philosophia, in sequenti epistola ad eundem dicit,Clavem esse intellectum, &e., 9. Antea me inconstantiae insimulare,quod Agrippae placitis

haud semper consenserim , non erubuisti: quae autem haec tua insignis impudentia , quod tuae temeritatis privilegium, cum a teipso hoc factum sine ullius modestiae aut reverentiae momento, ostenderim p quid de teipso praesumis p qualem te habebunt viri boni Αnne qui semel verecundiae limites excessit, cum graviter Oportet esse in omnes impudentem Jam te meminisse oportuit, mendacem sui memorem esse debere, quod tu petulanter & falso mihi o icis. Verum quicquid id est , non alio interpretari possum, quam quod ex insolentia juvenilis audaciae te protervum

auguror , maximd etiam ex tuae orationis spurcitie in fine tuorum scholiorum in Paracelsum , ubi magnetis carnei, non ferrei, ad facilitandum partum coxendici alligandi praedicas usum : quamquam tuam aetatem ignorem , quae tamen ubi maturitatis dignitatem suerit consecuta, haud dubie modestius deliberatius - quc ut sperare volo de viris bonis judicabit,nec eam calami steno libertatem permittet. At nullius magis testimonium in me urgcs.

SEARCH

MENU NAVIGATION