장음표시 사용
101쪽
do rationem quam attulimus; sed ob eam maxime suod pronus in ventrem caput extra aquam proferat , quo a suo pondere obest: nam ab aequali aquae mole non sustinetur, ut in homine supino. Sic pingues homines facilius natant, suam macilenti: quod adeps & caro volumen seu molem augeant pro ratione ponderis': plus enim ossa dc pellis gravitant quam adeps A
In plerisque piscibus vesiculae insunt aere
plenae, quae ut comprimuntur, aut dilatantur,
pisces cum aqua librantur. Testudines quae in aqua & terra degunt, pulmones habenr , non solum respirationis causa, sed etiam ut in iis aerem asservent, qui aequilibrium cum aqua tueatur. Unde cum aquam subeunt, plerumque partem aeris expirant , qui ampullarum spectrix aqua attollitur.
Cum itaque pisces in medio aquae suspensi
dormiunt, probabile est eos ita corpus comprimere ut ejusdem sit cum aqua ponderis: verum ad subitum flexum, & undulationem corporis, caudae, pinnarum motum adhibent: cum citato motu ascendunt, aut descendunt , non aliter fere ac serpentes corporis sui plicis Scflexu terrae innixi concitatius moventur. Sic pisces cauda inflexa aquam repellunt, de incur-Vato corpore , juvantibus pinnis aut sursumseruntur, aut deorsum descendunt.
Sunt quidam pisces qui in aqua degunt, nec
natant tamen, ut hippopotamus, vi cancer: quemadmodum sunt quaedam aves, quae volare non possunt, ut Struthio, & avis Indica, V. easuel, dicta. Hippopotamus ita gravis est corpore & brevis pedibus , ut aquae innatare non possit : sic cancer in imo aquae manet, cum pedibus minus idoneis ad natandum sit praedituS.
102쪽
Aves quae in aqua vivunt, plumas habent squamatim dispositas, his subjeetae sunt molliores plumulae. In illis fibrae sunt duriores , ac pennae hamis suis, aut uncis sese mutuo strin-Mnt , in subjectis plui aulis non sunt e usmodi fila adunca , sed a s e mutuo divuls e manent.
Motus naturales in ipsis organis terminantur , eosque essiciunt partes membrais nota: harum fibrae motrices texturam ha bcndmultiplicem, ut diversis serviunt motibuς. Neque spiritus in iis tanta vi eliduntur, quanta in musculorum fibris: sed placidius effusi motus emetunt vermiculares, quales in ipsis intestinis,& vasis majoribus cernimus. Hinc fibrae intellinorum & ventriculi in spirae modumsunt conmtortae, ut motus successive fiat, & paulatim,non fimul & subito . ut in musculis. Fibrae quippe
sensim contra far intestina cava velut manicam colatoriam , quam Hipocratis Vocant, intorquendo constringunt ; sicque eorum contenta ab una parte in aliam lente promovent: motus ille naturalis in oesophago , ventriculo , &m testinis perisiasticus dici Iolet, quod instar motus lumbricorum partium contractione fiat: adeo ut in seipsas adductae, mox dilatentur. De hoc motu elegantem tractatum nuper edidit D. Perrauit in primo voIumine pitysicorum
Ac primum quidem id principii loco constituit, coctionem & distributionem humorum& spirituum in animantibus motu loca i perfici , sive manifesto, cum humores & spiritus Eloco in locum transferuntur , sive obscuro, de
103쪽
minus sensibili, qualis est motus alterationis , quo scilicet partes insensibiles moventur. Sic aqua cum incalescere incipit,partes illius obstu ro quodam motu cientur, non manifesto , qui in ebulli: ione cernitur : motus ille obscurior fit in humoribus , cum partes incidi, & inutiles separari incipiunt: tum enim ita permiscentur, ut in novum mixtum, seu sit chylus , seu
linguis , seu pars ipsa quae alitur, leu denique spiritus, elaborentur. ιMotus ille tum ab iis organis , quae coctioni serviunt , tum a compressione & agitatione vicinarum partium proficiscitur. Organa ipsa particulas secantes & dissolventes suggerunt, quae dum mixtionisvincula resol vunt,materiantipam praeparant, & idoneam efficiunt, quae a liam velut formam induat : sed jugis agitatio& pressio coctionem humorum & in omnes partes distributionem multum promovent. Cum enim corporis partes ita sint compactae, ut vix ullus vacuo locus relinquatur, aliae alias continenter premunt : unde & cordis , & dia-phragmatis , & musculornm tum pectoris, tum ventriculi agitatio , uti & membrorum varii
sexus humores aut tubis, aut aliis cavitatibus Contentos indesinenter urgent , & in recessus 'omnes vel angustiores pellunt.
Haec pressio & jugis impulsio naturalis in
corde maxime & in arteriis conspicua est, ut suo loco dicemus : haec forte cerebro ipsi non deest : nam ubi per carotidem vel cervicalem arteriam insumatur , statim cerebrum attollitur , ut deprimitur , ubi cessat inflatio: quod sorte arteriolae per cerebrum dispersae, & propria tunica exutae multum inflentur, cum peteas aut humor, aut flatus immittitur , ac sors est ut cerebrum continenter attollatur & deprimatur.
104쪽
Motus itaque ille naturalis & quasi peristat-ticus, qui proprie intestinis tribuitur , omnibus corporis partibus quae pressione ipsa vicinarum partium humores alterando praeparant, coquunt & distribuunt, omnino communis est: hic tamen in oetaphago, ventriculo, & intestinis magis suit observatus. Cum enim equus capite depresso aut herbana , aut aquam in ventriculum per oesophagum immittit, tum cibus non alia ratione ascendit, quam quod circulares fibrae successiva constrictione cibum aut p'- tum antrorsum propellant. Sic alimenta inventriculo concocta sursum per pylorum , seu dextrum illius orificium in ipsa intestina propelluntur: quod utique fibraru continuata contractione perficitur: eadem contractio in int stinis adeo est manifesta ut in dissectione vivorum animalium oculis ipsis subjiciatur, ac motus ille non dissimilis est lumbrici reptationi , qua alternis contrahitur, & producitur.
Cum itaque contrahuntur fibrae , contentum
intestino chylum prorsum impellunt. Quae viciniores sunt intestinorum exordio , priores contrahuntur. Tum quae proxime consequuntur , eodem motu constrictae conclusiim humo
rem paulatim propellunt, uti suo loco fusius
Neque hic excutiendum puto , quo librae modo contrahantur : id enim superiore capito fuit explicatum : cum eadem fere sit ratio mo ius naturalis qui in corde, arteriis, oesophago,& intestinis perficitur , quae musculorum et nisi quod in membranis, aut in fibris intestinorum deest caro musculosa quae spiritus praeparet : cum motus sit placidior , & spiritus per copioses in iis partibus nervulos , aut quia cerebello perseruntur huic motui susticiant.
Neque id excutio qua ratione jugis illa coim
105쪽
tractio &pressio fiat. Seu fibrae intestinorum V. gr. ex innumeris aliis constent fibrillis una
contortis fere ut suniculus cannabeus : adeo ut
subtilis&spiritusta substantiae ingressu hae fibrillae a se invicem distractae, totius fibrae contractionem essiciant : non enim eae simplices sunt fibrae ut filum serreum, sed ex aliis contextae,&contortae. Seu fibra quaelibet quae sub oculos cadit, ex aliis q uidem fibrillis ita sit contexta, ut eae non contorqueantur , sed spatia tamen inter se vacua relinquant : tum enim spatio liscillis conclusa materia potest rarescere & ea augere spatia ι aut nova subinde potest acce dere substantia quae distentis vacuis spatiolis
totam fibram membranosam contrahat. Cum
enim innumerabiles sitans dilatatiunculae in angustis spatiolis , si bra integra, imo &mus cuius multum contrahitur. Seu denique in ea quam supra ea posuimus hypothesi peimaneamus, fibras nimirum membranarum , .ut mustaculorum idcirco agere , 'xiod naturaliter sint tensis, pene ut restudinis fides , nec aliud quidam spiritu sessicere, quam quod oppositi mus
.culi fibras relaxem , neque adeo motum iasi ex Occasione producant : ut cum laxis habenis equus ad cursum incitatur: adeo ut sola vi clastica, aut naturali fibrarum tensione motus ille& arteriis , eo quo Atque ejusmodi complures motus ea ratione seri in animantibus palam et t. Nota enim cartilagines , ut nasi & auriculatum adductae alia vi quam elastica statim reducuntur. Cum per la-ringem in oesophagum traducto cibo , & epi-glotiis deprimitur , ea statim vi sua elastica erigitur; cum leones &feles progrediuntur, ungues attollinit , ne sint impedimento, id utique
ligamenti ope perficitur, quod vi sua elaitica in oelbphago , intestinis
106쪽
& musculi extensoris vi ungues inter digitos attollit. Cum diaphragma depressum erigitur, id forte mediastini beneficio esticitur, quod elaterio suo deprestum diaphragma erigit. verum de his proximo tractatu fusius dicendum est.
Desensibus externis, eorum organis. SEnsitum exteriorum organa & functiones primum leviter perstringemus, tum eorum objecta diligentius explicare conabimur, quod organorum accurata contemplatio magis ad Medicos quam ad Philosophos pertinere videatur : sed nostrum est in qualitates ipsas quae sensus feriunt, paulo accuratius quam fieri solet, inquirere.
De tacta, iEius organo, OUireque vulgo numerantur sensus exteriores omnibus notissimi: neque ulla est ratio quae nos a receptissima opinione cogat recedere. Horum primus est tactus, qui ad tutelam animalis maxime est necessariuS,&per colPuS universum diffunditur: quanquam in extima cuteis viget maxime ut corporum quae circumjeia a sunt impressiones excipiat. Modificationes corporum,ut calorem,frigus,& duritiem,
fluiditatem, & alias affectiones, de quibus in Physica generali diximus, tactu judice habemus exploratas ι ac certius ex eo fit judicium, quam ex aliis sensibus , de quorum si de cum dubitamus, tactum ut fidissimum exploratorem solemus adhibere. Cum autem praecipuum tactus
107쪽
Mrganum sit. cutis extima , de illius structura perpauca dicamus , & ea maxime quae recentiorum industria sunt explorata. Tactus organu vel in cute ipsa positu est,cum ea sit tota fere nervosa , vel incertis corporibus cutem inter Sc cuticulam interjectis,quas papillas nervosas Malpighius appellat, potissimum
collocatur. Verum ut res ipsa fiat apertior. 1'. Illud est observandum , cutem ex nervorum, arteriarum & venarum ramulis magna ex parte esse contextam; in eam vasa excretoria ,
seu lymphatica ex infinitis pene glandulis oriunda desinere , per quae sudor & halitus erumpunt. Nam illud vero proximum videtur, sudorem & crassiores halitus , qui continenter ecule exhalant, per arterias in eas cutis glandu-Jas deferri: quae cum sint granis milii similes, a Stenone miliares dicuntur ι atque inde per vasa quaedam his glandulis propria expelluntur. Sic in pistibus , ut in Anguilla , cavitas quaedam in cute prope initium spinalis medullae cernitur , quae utrimque in meatus usque ad caudam porrectos variis tubulis & papillis distinctos desinit. Nec dubium est humorem per eos tubulos exprimi, qui pistium motum faciliorem essicit : ut selent naves axungia aut pice obduci , ut reluctantis aquae vim facilius frangant Sic in I aia innumerabiles maculae subnigrae apparent, quaevaserum ex quibus humor limpidus & unctuosus exprimitur, sunt ostiola. Haec vasa quae oleosum humorem fundunt, inplexitque pistibus a duplici glandula in summa
cujusque Orbitae parte collocata originem ducunt, eaque in varios abeunt ramulos , qui sese in partes extimas exonerant. A capite usque ad caudam vas porrigitur , quod utrimclue ramulos spargit, atque illius vestigium plerumque ipsis oculis subjicitur,
108쪽
Cutis animalium ex multis quoquemus culoth a & tendinum fibris contexitur, quae in Raia: eute c ore cernuntur. Sic in Hystrice vulgo Porc-0ic, culaneus musculus cuti continuus est, & unaquaeque spinarum theca suac habet fibras motrice . Quin & in homine ipso musculorum abdominis tendines in cutim manifeste desinunt , in ea i scilicet parietineae albae quae est super umbilicum. Hinc cutis ut tendines , in substantiam glutinosiun coctione tota secessit. ζ30. Ex cutis involucro instar retis formato, quodque mucoso humore perfunditur, nerveas fibrillas in fasciculos collectas prodire existimat Malpighius. Sic in vota manus aut digitorum apicibus rugae extant in certum ordinem dio festae, quae detracta cuticula nihil esse depre-enduntur praeter earum papillarum capita, quae in cute ipsa altas habent radices, & supra corpus quoddam reticulare assurgunt. Atque ut
ipsi quidem videtur , hoc est praecipuum tactus organum , ut linguae papillae, de quibus postea,
sunt praecipua gustus instrumenta. Ac nescio an tenues illae fibrillae cuticulam ipsam magna ex parte non essiciant. Ea quippe est crassior quo papillae sunt majores & crebriores : ut invola manus, & in pedibus avium eernere est: Quo etiam reticulare corpus , unde papillarum pedunculi assurgunt, crassius est', hoc papillae longius proseruntur : ut in rostris& unguibus avium : ubi sunt tenuiores, in cuticulam abeunt , qua sublata cutis subjecta exquisitioris est: sensus. Hinc crassior hi pedibus animalium est cuticula, ne corporum,speritate laedantur. Nec dubium est quin eae papillae sint nervorum ut tendinum quaedam propagines : cum sensus omnis ut & motus a nervis & fibris ten-ἐinum oriatur; ac ner is cDtusis alit obstruetis Tom. VI. ' ε
109쪽
sensus omnis in subjectis partibus tollatur. Nec mirum si nervi in fibrillas pene innum rabiles
abeant : cum idem fere in plantis comitigat. Nam fibrae e trunco in ramos, & folia, & fructus xam numeros e sparguntur, ut pene incredibile videatur tantam fibrarum copiam a trunco ipsbprodire potuisse. Id etiam ex eo utcumque conjicere possumus, Quod cutis vel corii diuturnitate temporis consumpti pars extima non modo glutinosa , sed etiam in fibras innumeras dinlecta & saepe reticularis appareat ; fere ut arborum folia, ubi pars carnosa fuit ab animalculis exesa, ac nihil praeter fibras sibi mutuo intextas relinquitur. q. Sub cute infinitar, ut diximus , apparent
glandulae miliares , quarum unaquaeque sua venula , arteriola, nervulo, & vase excretorio instruitur. Horum vasbrum ostiola inter pilos certo ordine digesta cernuntur. Sudorem pereas glandulas, & vasa secretoria excerni jam diuximus: imo perspiratio insensibilis per ea se a- minuta omnino perficitur. Unde si manum calciatem vitro cristallino admoveris , statim id nebula quadam inficiet : nec vapores illi qui continenter e corpore ex spirant, aliundo quam e glandulis subjectis oriuntur, dum serosus humor quem arteriolae una cum sanguine advehunt, per vasa excretoria ut inutilis amand
in palato : atque ex eo forsitan humore nigredo AEthiopum ducenda est: nam in iis nec ci licula, nec cutis ipsa, atro colore inficitur , sed
a mucose humore dc plexu reticulari nigredo
110쪽
illa videtur repetenda. Ex iis quae diximus de tactus organo , facilius intelligentur praecipui tactus ipsius assectus : inter quos dolor & vo. luptas primas tenent : dolor oritur vel ex pres sione fibrillarum quae ex iis papillis miliaribus
hinc inde diffusae cutis texturam efficiunt: cum eae premuntur sortius , ex earum divisione
sit dolor i qui definiri selet , sensio molenta arcontinui solutione profecta. Non quod in omni dolore necesse sit fibras ipsas divelli,ut in vulneribus fieri solet: nam frigus, calor, flatus ipsi, aut alieni corporis partes quasi cuneatim adactae dolorem creant fibris illa sis, nisi quod eae plus
satis aut premuntur, aut tenduntur , aut a se invicem distrahuntur. Tum vero voluptate quadam tactus perfunditur , cum spiritus placide & aequaliter distusi
nullo obice retardantur ue aut si forte paulo vehementius agitentur , ut in titillatione accidit, tamen in statum naturalem mox restituuntur . aut certe cum molestiae causa tollitur; nam voluptas maxima molestiae detractione continetur , ut in morali cum de affectibus animi ageremus, uberius explicatum a nobis fuit. Sunt
alii affectus, qui ad tactus organum spectant, quorum tractationem medici sibi vindicant, physici vero qui rerum causas persequuntur, summatim eos delibant. Ii magna ex parte ad glandulas miliares referuntur. Nam cutis pars interior tota pene glandulosa est, ut exterior nervosa & crebris foraminibus pertusa. His ut diximus , continentur ductus sudoriseri , de iuxta Clariis. Malpighium papillae pyramidales sibi mutuo parallelae ex quibus innumerabiles fibrillae dimanant. Fateor quidem has papillas a peritissimis anatomicis nondum este conspectas, uti nec valvulas, quas in vasis sudoriseris ut laticem serosum vel liberius effundant, vel re-