장음표시 사용
91쪽
Qu'd autein opponi potest' illam musculo
ruin tensionem tam subitam & validam explicatu esse dissicilem. Respondetur id non esse intellectu dissicilius quomodo spirituunt
affluxu fibrae relaxentur , & naturali elaterici contrahantiar, quam substantior aetherea: i res sit musculum adeo intumescere de tam subito dilatari. Nam fluida cor puscula licet non adeo copiosa, facile inter partes complanatas corporis elastici sese insinuant, tensas fibras remittunt.& laxiores essiciunt. Sed inquiunt, contractio mustuloriam eo sortior est, quo corpus ipsum est validius , &melius se habet: unde major est aut minor, ut bene aut male nos habemus, neque est cssectus constitutionis Mementaris , quae etiam manet in cadavere , nec jejuniis, aut labore , aud inedia , aut evacuatione debilitatur.
Respondet vir claris . languorem & debilitatem ex variis oriri causis : cum musculi oppositi spiritibus dissolventibus destituuntur , tum hi duo mustuli aequo ni se in diversas trahunt partes, & nihil agunt,uti nec duo pondera aequalia bilanci imposita: cum igitur spiritus nulli sunt aut pauci, qui unius musculi fibras resolvant ut
alter vim uiam exerat, tum millus sequitur motus. Sic debili & infirmo ventriculo non
fit digestio; quod desint spiritus qui cibos penetrent ,&dissolvant.
Quid reseri, inquies , an motus musculi eo fiat modo, quἱ vulgo concipitur, assiuxu nimirum spirituum , qui fibras dilatent, dum ea - Isi longitudinem contrahunt, ut in funiculo cernimus,qui aqua malidus contrahitur,&' fit cratasior, quos humor fibrarum intervalli impleat ;aut contra relaxatis fibris mustulus oppositus vi sio naturali & elastica contrahatur; uti H testinuta , & sides musici instrumenti humoris
92쪽
accessu laxantur : utrumque enim eodem x cidit. Respondetur ex variis phaenomenis colligi tensionem in musculis validam ineste : unde una tantum actione opus est, qua fibrae inviaculi antagonistae remissiores fiant: cum in con muni opinione duplex actio exigatur,una qua
vires antagonistae infringat s secus enim vi sui elaterii semper obsistet j altera quae spirituum copia musculi ventrem distendat simul de illius extrema adducat . aut saltem fibrillarum, ex quibus contexitur, interstitia impleat, fere ut in funiculis cannabeis cernimus , qui hu-,nore contrahuntur. Q iod si ita sit, duplici spirituum directione opus erit , nam . alii in musculum contrahendum influent, alii an tagonistae vires &elaterium, squod adeo manifestum est, ut negari non pollit,) omnino infringent. Verum utcumque ea res sit, illud videtur
extra omnem controversiam positum motuum organa fibrarum contractione vim suam exerere, sive ea ab elaterio pendeat, sive ab ingresstumateriae subtilis , quam spirituum nomine do-Mamus , qui fibrarum interstitia dilatent.
. De incessu animauium. CIrca motum progressivum id recte observat
Aristoteles, eum non fieri citra flexionem aliquam. In omni autem flexione est punctum quoddam immotum circa quod ut centrum pars quae flectitur , transit a recto situ in curvum. Sic femur cum trunco in coxendice , &crus Cum semore in poplite , cum crure talus , qui
cum calce , haec cum taris , tarsus cum digitis
93쪽
ita committuntur , ut singulae partes inter progrediendum arcus suos describant. Hinc femur circa coxendicem vertitur, & ita de caeteris. Hinc tot musculorum qui flectunt & extendunt apparatus, tot ossium articulationes, in quibus rotundum unius caput superioris sinum plerumque subit. Iam illae commissurae ligamentis
aut vinculis firmantur. Ossium capita laevi &lubrica obducta cartilagine a mutuo attritu sunt tutiora , & facilius moventur. α'. Hinc liquet gressum hominis ut omnium animalium esse motum compositum ex variis circulorum portionibus super diversa centra. Quod si nulla esset in genu articulatio, majore velut circino arcus circuli describeretur , &grallatorio more, vulgo avec des ectasses, in
Illud quoque manifestum est corporis
truncum terrae semper ad perpendiculturi insistere : cum stamus, inter duos pedes cadit perpendiculum. ,. Grestus ita sit alternis pedibus , ut uno
stante alter transseratur, ac neuter to usquies cat. Uterque ab extremo calcaneo ad extremos
digitos successive movetur Cumque posterior terram summis digitis attingit, & acutum cum
ea angulum,ut semur obtusum cum trunco corporis esticit , tum pes anterior calce terram D-rit : interim quaedam essicitur compulsio, dum pes terram non modo deorsum, sed magis retrorsum urget. Quidquid enim antrorsum, audgradiendo , aut natando , aut volando promovetur , id corpus cui innititur, retrorsum pretam it , atque ab eo velut repulsu uodam amrorsum rejicitur. Unde inter currendum fallentes
vestigio sacile cadimus, quod tanta celeritate fiat illa terrae compulsio, ut si vel leve impedimentum offendamus , pes anterior non possiet
94쪽
tam cito terram attingere quam requiritur ut pondus corporis excipiat, Continua est, & minime interrupta tran
latio, quique terrae pes innititur, solus sustinet,& desert corpus: qui vero transfertur, potius movetur a corporis trunco quam vicissim.
Hinc trunci ipsius motus undulosus quodammodo est, dextrorsum scilicet & sinistrorsum ,
dum pes elatus in pedem alterum terrae innitentem eum reclinat. Nusquam alias naturae artificium , & exquisitae mecnanicae ratio est il-Justrior quam in organorum Piae ad incessum animalium sunt aptata, consermatione. Hanc
utique artem naturae velut machinatricem copiose & eleganter exprellit Vir Clariss in tractatu siepius a nobis laudato: ex quo utique pleraque scitu jucunda excerpemus In quadrupedum genere quae ferendis oneri-hus, aut trahendis in usus hominum Auctor naturae destinavit, eadem pede itido & ungula munito instruxit. Cameli, qui Sravia portant onera, sed non trahunt, lato & solido pede, non ita duro, ut equi aut boves donantur, nam pelle duntaxat firma muniuntur. Quod in arenosis locis degant , ubi altius pedem infigerent , contra in capris agrestibus, & capraris, vulgo chamose, quae inter rupes & saxa vitam agunt, solido & duro pede instruuntur. Cameli& alia animalia quae in arenosis Africae locis oceurrunt, molli callo genua & pectus plerumque dbducta habent, ut his quas pulvillis innixa facilius recumbant , Struthio hoc callo, uti & alia avis indica, vulgo te casuet, munitur in pectore.
Homo talo breviori, & pedum digitis vicino donatur , ut talo simul & digitis inniti possit.
Q adrupedes vero talum a reliquo pedetemoliorem λrtiuntur. Quibus animantibus talus
95쪽
non adeo a reliquo pede removetur, ut leones, canes, feles, simiae, haec quodammodo sedent, tal stare soli homini concestima est, ac ire simiae quidem caetera homini adeo simili. ille quippe
ut reliqua animalia anteriores femoris musculos adeo breves nactus est ut femur alaguliam cum trunco semper c sticiat.
In simia digiti pedum sunt admodum ob longi, & pollex in primis, contra in manu pollex brevis est. Aves binis. quidem pedibus incedunt, sed talo non innituntur. Posteriore quidem digito plerumque muniuntur: verum hic non tam incessui datus videtur, quam ut arborum ramos stringant. Unde quae aut nunquam, aut raro in arbores se recipiunt, aut volare non possunt. ut Struthio , hoc velut digito destituuntur. Iliadem ungues sunt breviores , aliis sunt oblongi, adunci,&acuti ut arctius ramos complectantur. Struthionis pes duobus tantum digitis instruitur, & uni tantummodo innixus incedit, qui pedem hominis calceatum refert. Sunt aves quaedam ut onocrotalus, vulgo pelican, quae pisces in fundo aquae venant r. in 'his pes quatuor digitis pelle quadam connexis ita distinctus est, ut contra atque in caeteris animantibus digiti introrsum vertantur. Idque 'magna naturae tertia provisum est, quo uno tantum pede natare possint, cum altero praedam suam reserunt. Oblongiores enim digiti latiore membrana colligati instar majoris remi intror- . versi id praestant, ut natando ad medium corporis tendant, motus adeo in rectum dirigatur. Quod utique secus eveniret si pes extrorsum ut in anseribus & anatibus vergeret: uti
scapha uno tantum remo acta recta promoVeriistia potest. Gammari & cancri peculiari quodam modo gradiuntur. In iis namque , tu se
96쪽
tium quae ad progrediendum sunt concessae
structuram: crura enim e crustosis partibus, excavatis, non dissimili articulationum compage constant. Intus sunt ligamenta & fibrae quae contractae angularem flexionem essiciunt. Major enim his partibus adeo ex uis, ut inviaculorum actionem ferre non postat, firmitas ex cavitate squamosae & durae partis accedit.
Sic in animalibus ossa longiora ut brachii, Atibiae, quaeque idcirco frangi facile possunt, Meava & solida finxit natura, quo essent a fractionis periculo tutiora: nam quae solida sunt, eade sunt fragiliora.Deinde si fibrae & ligamenta in his animalculis aeri exponerentur , citius exarescerent. Quare natura in tubulis durioribus ea condidit, ut tutiora essent ab aeris injuriis ; δc simul ut spiritu vegeto per eos tubulos commeante partes illae foverentur, & diutius in naturali suo statu permanerent. Lumbricorum motus contractione corporis ,
tum illius productione perficitur; parte corporis terrae innixa , altera producitur, & secumvehir potieriorem, idque alternis evicitur, fere ut nos pede innixi alterum promovemus, cui vicissim innitimur. Non dissimili modo lima ces & pleraque insecta promoventur. Nec dissimilis est serpentum reptatus: tametsi ex ossibus articulatis & mulculis compinguntur. Corpus quidem in seipsum non adducitur, ut in lumbricis, sed complicatur, & pars illius terrae asperae innititur , ut quodammodo partem alteram ejaculetur, & citius priorem
Erucae sere ut lumbrici reptant, dum partes corporis contrahuntur, & in seipsas adducuntur ι pedibus suis terrae infixis aliquam sui Partem, non corpus alio transferunt Q 'Faan tamen instar serpentum arcua tae partem Polla-
97쪽
riorem versus caput adducunt, tum reducto corpore partem anteriorem promovent. Quidam serpentes idem squamis suis quod eru- .cae pedibus essiciunt : nam his utuntur, ut teriae firmius adhaereant, & in eam fortius impingentes seipsos promovent. Polypus piscis est octo velut brachiis iisque flexibilibus instructus , brachia duplici se- irie velut globulorum muniuntur,qui: paululum sunt complanati & dentibus asperi obviis cooporibus , insiguntur , eaeque appendices sunt quasi totidem unguiculi. Cumque brachia nectuntur, hae ad se mutuo aecedunt, & obvia quaeque sortius stringunt, dummodo ea sint aspera ut rupes, non tersa. Itaque brachiis antrorsum productis seipsos promovent : sere in navis averso flumine injectis senibus & ai Aoris interdum promovetur. Eadem est sepiae ratio nisi quod e mari in terram ut Polypus .
Α Ves percussione aeris , & resultu quo-- dam, ut complanati lapilli, dum aquam oblique perstringunt, in aere sustinentur: atque ut in remigiis cernimus quae scapham promovent , dum aquam retro pellunt , sic alae
avium parte sui anteriore devexae, retrorsunt acrem repellunt , ut antrorsum promoVean
De volatu quidem & natatu pauca in prima editione diximus , quod id argumentum , nec dum satis explicatum nobis videretur. Multa autem hanc in rem eaque speculati ne
digna D. Perrauit iublici juris secit, quae Prae-
98쪽
termitti a nobis non debent ι nusquam enim naturae providentia magis elucescit, quam in organorum, quae ad volatum facta iunt, struetura. In quibus tria potissimum spectavit, primo ut ea organa firma essent & levia ; secundo ut vi satis efficaci ad celeritatem hujus moitus donarentur tertio ut eorum organorum
beneficio aves sursim efferri possent, & in acre suspendi. Ac primum quidem alas pennis instruxit, quae firmitatem habent cum levitate conjun m. Ex materia enim compacta & firma constant , quodque durum est 3c solidum, in ipsa superficie locatur : cum tubus aut vacuu&sit, aut spongiosa materia compleatur. Hinc magna illius firmitas : cum cava corpora difficilius inflectantur, quam solida, quando aequalis est in utrisque materia. Quae ad latera plumulae collocantur, & pennae latitudinem e ficiunt , tenues sunt admodum, firmae tamen:
nam ex eadem constant materia, &cum cau-d ice acutos angulos efficiunt,adeo ut stiri in aut deorsum inflecti vix queant. Ac ne mole sua,aut pondere obsint, quidquid supcrfluum este potest, omnino resectum est. Latae fiunt ea tantum parte qua caudici adhaerescunt, & sensim versis extrema minuuntur. Nam partes quae velut trunco sunt prox indae, robusti bres esse oportuit, quo remotiores sulcire possint; sicque omnes ita cum trunco cohaerent ut aeri quidem resistant, ne stir sum tollantur, sed facile ad se mutuo inficet litur , ut divisae colligantur, & ad se invicem magis accedant. Ac ne facile divellantur, atque ut divulsae statim cohaereant, singulae pluamiae utrimque filis contortis & seriatim dispositis muniuntur.
Ea quidem filamenta, velut hami quidam in altera serie deorsum paululum intorsiti tur,
99쪽
& cum serie vicinioris plumulae, cuius fila fur-ssim crispantur, ultro cohaerent. Quod quidemaraturae M tificium fusius describit, & figuris exprimit Vir Clarissimus. 2. Ut alae magna vi aerem percutiant, plumae velut brachiis avium insident: quae brachia Validissimis totius corporis musculis agitantur. Hinc in pectore avium plus carnis inest quam in caeteris animantibus , eaeque osse amplo donantur, quod in medio instar cristae assiirgit, ut musculi carnei huic ossi assigi possint. Pennae ita sunt in ala dispositae, ut cum ea deprimitur, multum in latitudinem pateat, &magnam aeris molem verberet;veru ubi ala eri-
itur,pennae non amplius ad libellam , & quasi
orizontaliter jaceant , sed pene verticales aerem secare videantur: unde & aer his minus resistit. Sic remi dum reducuntur, quasi caesim aquam seriunt, neque iis adeo aqua obsistit, ac cum tota scalmi superficie repellitur. Accedit illud quoque, majores pennas, quae in extremis ala vitae sunt, tum evolvi & dilatari cum aerem verberant, ut in arctius spatium colliguntur , cum ala attollitur. In muscis, papilionibus, & aliis insectis alae constringuntur, ubi sursum se tollunt, ut se se eaplicant, cum deprimuntur. In Vespertilione alae nihil sunt praeter membranas quae digitorum implent intervalla: ac praelongi illi digiti, ut a se mutuo discedunt, aut accedunt, alam eiungunt aut latiorem, aut strictiorem. In muscis & insectis alae itidem sunt membranae, quae durioribus fibris muniuntur. In plerisque utrimque alae sunt duplices , ut sublatae non magis resistentem offendant aerem suam si unicae essent,& simplices; nam aliae aliis incumbunt: sed depressae & explicatae for-rius aerem verberant, & vicissim ab eo *alidius
100쪽
De natatu alio loco diximus. Qis natanuanimalia, caput erigunt, quo aer pectus impleat , & sua levitate corporis pondus emendet. Pedes sere deorsum, quasi per acclive scanderent, crebro motu aquam repellunt: cauda in
piscibus non gubernaculi selum, ut in avibus, ted vectis quodammodo habet rationem, dum
aquae innixa corpus antrorsum pellit. Haec fere de natatu observat D. Perrauit, χο Piscium. natatum quiddam habere volatui non dissimile : nam pinnae, vulgo us na-geoires , sunt alarum loco, uti & cauda; constant membranis quas longiores fibrae devinciunt, quaeque ut distendi, quo plus aquae verberent, sic contrahi possunt,& in omnem partem flecti. Nec tamen pisces in aqua suis pinnis ut alis aves in aere suspenduntur : nam prisscium corpora sunt aqua leviora. ino autem ad imum aquae facilius descendere valeant, ea quidem vi a natura donati sunt, qua corpus contrahere, molem imminuere, pondus adeo pro ratione mctiis, aut voluminis, ut loquuntur, augere possunt, aut minuere, non aliter
fere ac globuli vitrei , aut figurae in tubo aqua pleno pensiles, ad libitum deprimuntur, aut sursum feruntur: cum scilicet digito summam aquae partem premimus , haec globulum vitreum per angustum, sed patens foramen subit,& pondus globuli auget; qui cum ante esset in aequilibrio cum aqua, jam fit gravior & deorsum tendit : cum autem aqua est: a pressione libera, aer globulo vitreo conclusus vi sua elastica dilatat se, & aquam ejicit, hinc levior sursum tollitur, uti in Physica generali ostendimus. Nam corpora aquae immersa & in aequilibrio posita, minimo momento hoc amittunt aequilibrium. Sic homo facilius natat supinus, quam pronus, non ob eam tantummo-