Philosophia vetus et nova ad usum scholae accomodata, in regia Burgundia olim pertractata. Tomus primus sextus Tomus sextus, quo physicae pars tertia de corpore animato continetur

발행: 1681년

분량: 417페이지

출처: archive.org

분류: 철학

71쪽

Sed Thomas V villis AngIus, qui anatomiam cerebri diligentius est persequutus, decem ni

merat , eorumque origines cerebro inverso facile deprehenduntur. Primi sunt olfactorii, qui ex medullae oblongatae radicibus ad eas partes cerebri anteriores manamillarum papillis non ab similes delati, in plures abeunt fibrillas,quae narium cavitates,ut jam vulgo creditur, obducunt quamquam valdi incertum est an ii nervi dicendi sint, qui forte nihil sunt praeter utrumque cerebri ventriculum eo usque continuatum, ac nihil videntur habere de nervorum natura. Hi nervi in p ima tabella sunt I, I. - 1'. Olfactorios, si tamen illi sint nervi, excipiunt optici, qui ex utroque latere medullae ob longatae, ex iis nempe tuberculis quae nervorum opticorum Thalami a Galeno vocitantur, suam ducunt originem : in progressu prope infundibulum conjunguntur , mox a se invicem discedunt.Jn ortu ipso nihil sunt nisi silamenta quaedam sibi paralella, quae producta in striata corpora desinimi : in eadem figura duo nervi optici sunt et, & 1, qui prope infundibulum O,conjunguntur.3'. Occurrunt nervi oculorum motores h basi oblongatae medullae prope infundibulum oriuri .di, quique in oculorum musculos sparguntur: adeo ut motus spontaneus ab iis nervis proficisci Videatur.Qui autem acere bello aut ejus vicinia prodeuntes in oculi mustulos sparguntur, hi motus efficiunt patheticos , atque ut sunt a secta praecordia, ita oculos varie inflectunt. Nervi motores oculorum sunt 3, &3, ut pathetici sunt ,

'. Hi quippe nervuli qui prope orbiculares processus oriuntur, in ipsius cerebri vestibulin, oculos juxta instinctuum , aut passionum impetus varie contorquent. Unde par illud quartum

72쪽

nervos patheticos complectitur, idque recens

fuit observatum.

Quintum sequitur , quod vulgo tertium nominatur : quod E citeriore cerebelli parte , ex utroque videlicet latere illius pertuberantiar, quae medullam oblongatam cingit, profectum , in varias fibras jam in ipsa origine dividitur. Ex iis aliae sunt duriores quae motui serviunt, aliae molliores, quae ad senuriri, gustatum imprimis,& olfactum pertinent: omnes pene ii rami naturales exerunt functiones, aut quas' passionum impetus exigunt. Tametsi satis est probabile

quosdam ramulos ex caudice medullari ortos motui spontaneo etiam famulari. Hujus nervi interventu tanta est consensic in ter oculos , nares, linguam, faciei musculos, &praecordia, ut in conumiles actiones una conbirent. Hinc praecordiorum assectus statim in iacie se produnt : nam hujus nervi ramus una cum ramo

sexti paris, quod ex ima parte qusdem protuberantia: annularis oritur, radices sunt nervi in signis, qui intercostalis dicitur, quique in cor &viscera pene omnia diffunditur. Ex quibus palam

fit cur inter oculos, nares & gustatus organum latita sit cognatio ι cur cibus aut ollae tu , aut visit perceptus salivam moveat , cur in summo languore vini libamen tam cito praecordia recreet ι cur inter manducandum tot musculi nobis insciis, & citra defatigationem moveantur. Retiones enim illas solus naturae instinetus exigit : atque ii spi litus qui a cerebello continenter manant, eas exerunt. Hinc etiam in omni perturbatione animi,ut in risu, fletu, gaudio, moerore oculi , facies, 's ipsum cordis motibus tam apte respondent, ut eodem.velut plectro agitari videantur. Atque hi Servi suis numeris s, &s

. designati in margine annularis processus sunt eonspicui.

73쪽

PARS TERTIA. M

Sextum Put diximus, par ramum pro radice nervi.intercostalis suppeditat, dum alter, α major in quosdam oculi musculos absumitur, ubi non alios motus quam patheticos, ac in tum imprimis efficit. Hinc subito timore percussi , statim oculos ad latera deducimus': par

sextum, 6, 6.

Septimum ex imo margine annularis pro tuberantiae oritur, atque illius duo suut utrimque trunci , quoium alter est mollior, & praecipuum auditus organum , alter est durior, qui ad fauces, laryngem, lingiue musculos, labia, & alias oris partes mittit surculos. Hinc vox tam apte auditui tespondet. Hinc etiam nonnulli aures musicas hab at, alii non item, ud forte eorum cerebellunt molle est, aut durum,& senorum ideas facile, aut aegre excipit. Nam ut in cerebro manent impressionss ab aliis sensibus saetae, ita forte in cerebello, aut in processu annulari qui medullam oblongatam cingit, sonorum asservantur vestigia. Tot enim notiones, aut spestes quae .insunt cerebro, s*norum numeros facile colliunderent.SSed in cerebelli cellulis rite dispositis tutius collocantur, unde sponte quadam & citra attentionem continuata serie , non perturbata profluunt. Hinc musica perturbationes animi sedat, tristitiam lenit, immodicos sanguinis aestus, aut fluctuationes temperat, dum spiritus a cerebello in praecordia jugi fluxu manantes quasi adnumeros movet. Verum ista ut conjecturae sunt.

accipienda: quod minus sit verisimile sonorum

impress1ones in cerebro, aut in sensus communis organo infigi.

Par octavum, seu vagum inserius oritur, idque magna fibrarum varietate in ipsa origine est conspicii una. Hoc utique cum pari interc

stati in praecordia delabitur, sed altra vent iuu-

74쪽

lum non excurrit: cum nervus intercostalis . cujus primam originem supra diximus ex quinti & sexti paris surculis repeti oportere, in Partes infimi ventris longe lateque spargatur. Uterque nervus,vagus scilicet.& intercoitalis inplexus quosdam quasi in nodos, aut tumoresidentidem dilatatur : cum scilicet ramos aut admittit, aut emittit. In his velut castellis spiritus collecti in suas quique provincias amandantur. Vagus in suo lante insignem E spinali medulla nervum accipit, cum quo conjungitur,& ambo eodem involucro tecti , e cranio prodeunt, tum spinalis nervus statim discedit.

Nonum, & decimum par, ut vertebrarum nervi in varios musculos abeunt: sunt enim motus

spontanei instrumenta : de quo quidem motu dicendum est.

De motu animalium spont eo in universum S Ensum omnem cum appetitu quodam, &vi motrice conjunctum esse jam in Philosophia Morali diximus. Ac frustra sensus nobis essEt a natura concessus, nisi vim motricem sibi haberet adjunctam , qua ponet quae sibi

apta sunt, adipisci,& noxia refugere. Motus autem animalium duplex est , spontaneus nimirum , & mere naturalis : de utroque dicen

dum.

Praecipuum & proximum motus IpontaneIorganum est musculus , qui sumina celeritate contractus, partem cui inseritur, adducit, aut flectit, aut torquet, Quo autem id modo fiat,

ea licatu, si quid aliud, arduum est. Sed prius quam id ingrediamur, musculi fabrica ante est

75쪽

PARS TERTIA.'

Musculum ex tribus partibus ese compositum vulgo docent Anatomici; ex capite nimirum, cauda, & ventre. Caput principium est& velut centrum motus : nam musculus ad

originis suae locum adducitur; caudam vocant tendinem qui in os, aut iii partem movendam inseritur ; librae autem multiplices a capite musculi prodeuntes in tendinem desinunt: vel ter mediam & latiorem musculi partem occupat; robur & firmitas musculi a fibris tendi no- sis potissimum repetitur: sunt tamen flexibiles, non rigida . Verum artificiosa & mechanica musculorum compositio diligentius a Stenone nuper fuit exposita. Ac primum cum alii sint simplices, alii compositi, simplices non uno tantum, sed

duplici tendine muniuntur. Fibrae autem carneae in medio laxiores, sibi mutuo parallelae, . & cum utroque tondine pares angulos efficiunt , sive eae spectentur fibrae, quae juxta se positae musculi latitudinem efficiunt; seu illas intueamur quae musculi crassitiem & profunditatem componunt. Citra sectionem musculi, fibras quae illius latitudinemessiciunt, & earum situm intueri licet. Quod si autem tendinem alterum secueris medium, & totum pene musculum diviseris, tum fibras carneas una serie dispositas, & parallelas ab uno tendine in alterum productas cogaspicies; quae ut placet Stenoni, utrimque

acutos, dc pares angulos cum oppositis tendianibus efficiunt. Quare ubi musculus contrahitur, & intumescit, tum iidem manent tendines, neque ii fiunt contractiores; fibrae autem carneae a se invicem magis diductae fiunt apertiores, aut laxiores , ac minus acutos angulos cum utroque

tendine efficiunt, Hinc brevior sit musculus:

76쪽

liana fibrae earneae parallelograminum, sein qu drangulum exhibent, cujus oppositi anguli non ita sunt acuti, sed rectis angulis sunt propiores.

Ac forte id fieri potest citra novae materiae accessionem : adeo ut contrahatur musiculus ex sola angulorum mutatione. Is fibrarum parallelisnaus, & cum utroque tendine connexio intelligi utcumque potest exemplo illius instrumenti jam vulgaris quo solent Geometrae lineas parallelas ducere, aut scalae portatilis. In iis quippe latera semper eadem manent, licet

anguli modo sint apertiores, modo acutiores. Musculus tamen ex selis fibris carneis nori constat: stuat enim aliae pene dianumerabiles, α membranoce, quae carneas trans ei sim secant, sibi itidem mutuo parallelae, quaeque pares angulos cum utroque tendine essiciunt. Sed tifibrae omnes membrana quadam ut communi involucro teguntur. Arteria quoque, Vena, Mnervus medio mustuli ventri ita inseruntur, ut arteriarum propagines per carnium interstitia ubique spargantur, nervus autem minutiores tantum surculos circa medium musculi ventrena

emittat.

Musculus compositus ad validiores motus unatura comparatus, multiplici ventre instruitur : tendines quoque habet tum externos, tum intermedios. Sic uterque tendo similis est sunt

crassiori qui ponderi attollendo illigatus , in

plures funes mox divisus a multis hominibus trahitur. Tum enim funis cum appense pondere

tendinem cum parte movenda exprimit. Sed cariteae fibrae dum a se invicem recedunt, & angulos mutant, uti homines funem divisum trahentes, fiunt breviores, & pondus attollunt: adeo ut fibrarum contra io musculi motum enfiεiat.

Sed gravis adhuc, Mnestio an aliquando

77쪽

dijudicanda manet quaestio , an fibrae carneae quae breviores evadunt, cujusdam substantia,

accessu fiant crassiores : ita ut contractus musculus turgeat,& plenior sit quam ubi relax tur. An potius fibrae carneae sela angulorum ampliatione a se invicem recedentes crassiorem musculum, & breviorem ericiant. Hac de re nihil audemus decernere. Doch. Vvillis priorem tuetur sententiam quam variis experimentis confirmat.1q Id constat ex disiectione vivorum animalium, fibras carneas cujusque musculi, aut ab aliis separatas, aut con)unctas, tum contrahi, α duriores essici, cum musculus ipse contralii-tur. Sic in fibris diaphragmatis quod scilicet

Corporis truncum bifariam secat in cum ab aliis essent divisae, & in medio ligatae, contractio facta est more solito. Sed ubi ligatura uni extremo propior facta est, ultra ligaturam versus medium nulla est facta contractio. Quod motus, aut conti actionis principium ab utroque tendine versus medium musculi ducatur, & inventrem propagari λleat, per spiritus Lilicet ab utroque tendine diffiisos. Hinc fibris resectis versus alterum tendinem , ex ea parte statim flaccescunt, dum contracito in parte altera, ubi tendini adhaeret, diu continuatur. Atque hinc liquet contractionem musculi non sieri, cum finis illius ad caput adducitur, ut vulgaris opinio haetenus obtinuit: sed cum fibrae carneae Circa ventrem intumescunt, tendinibus quoad longitudinem & crassitiem nihil immutatis. Quod quidem in diaphragmate clarius patet.

Nam eo contracto, fibrae carneae fiunt breviores & crassiores. α' Fibrae carneae cum sole fiant crassiores, non aliunde possunt intumescere quam ex no-vsrum spirituum accessione : spiritus vero si i

78쪽

ΡHYSICAE

E cerebro aut cerebello profluunt , videntur esse pauciores quam ut tot motus, & tam diu procreent. Hinc illud satis est probabile spiritus quosdam insitos in utroque musculi tendine coacervari, qui ubi expanduntur, & in fibras

Carneas commeant, eas contrahunt, & duriores essiciunt. Siquidem eos vi elastica donari, ut aerem ipsum,ndia abhorret a verisimili.Nam vis muscKlorum non solum ex cerebro, Mnervis rite dispositis , aur ex mechanica musculorum dispositione squod librae carneae sint velut totidem vectes tenuinibus assi xi , qui pondus appensum attollunt, aut adducunt j sed forte

etiam ex vi elastica spirituum oritur quae in iis non minor est quam in ipso aere : & tamen novimus quantum pondus vesica, dum inflatur in machina pneumatica, attollat. Et quidem nervi tantis motibus obeundis sunt impares, nec citra disruptionis periculum cum impetum sustinere possunt. In ipso igitur musculo tam valida vis quaerenda est, quam tot fibrae simul contractae ut totidem funiculi habere possunt. Rem vero ita esse ex ipsis ligaturisti cet colligere: cum vim omnem motricem a tendinibus

ad fibras carneas, seu ad ventrem musculi pro . fluere experiamur. In cordis, diaphragmatis, thoracis, & aliis qui certa lege fiunt, motibus,

juxta instinctum a cerebello per nervos transmissum alternis extenduntur, & relaxantur.

Sic cordis mucro resectus, & digito impositus identidem se contrahit, & durior percipitur:

quod utique omni musculo commune est.Nam si longioris musculi longiores fibras carneas, ter quaterve transversim secueris, partes sectae contractionem suam adhuc continuabunt, &dutiores fient in ipsa eontractione. Instinctus vero ille ad motum naturalem a cerebello per

nervos transmittitur. Nam spiritus, ut dicteta

79쪽

est, alternis expanduntur, & contrahuntur. Inniusculis vero qui motus exerunt spontaneos, instinctus ille & imperium a cerebro dimanat.

autem id modo fiat, explicatu, si quid aliud, est dissicillimum.

Ea tamen ut probabilia statui possitiat. 1' Spiritus in suos a cerebro per nervum transmitti,atque hinc spiritus qui in tendinibus,ut in promptuariis insident, vellit ad motum impelli i hi vero fibras tendineas nec dilatant, nec contrahunt. Sed ubi ad carneas pervenere, eas statim contrahunt: sere ut caloris atomi intra metalli meatus conclusiae placidius fluunt: sed molliori excepti corpore, illius partes huc illuc agitant, & exasperant, ut in corio cernere est. Id certum quoque videtur, sanguinem admotum animalem esse necessarium : cum spiritus magnis exhaulli laboribus aliunde resarciri non possint: nec qui per nervulos assivunt, tot motibus sussiciant. Unde membra sangliine destituta statim aut debilia fiunt, aut paralytica. Idque a Stenone fuit observatum, quod cumaortam descendentem in cane vivo ligasset, adstricto vinculo statim partes omnes motu Pri- Varentur, qui laxato vinculo reddebatur. 4od non spiritus tantum animales, vel insiti, & in cellulis tendinum reconditi ; vel influi, & ner vorum interventu transmissi , sed arteriosus quoque sanguis , vel succus ex eo secretus ad - motum conspiret: quocumque id modo fiat, sive succus sanguineus cum succo nervo B aut spiritibus nonnihil tumultuetur , & fermentescat , sive citra effervescentiam, aut elisibnem

hic motus perficiatur: id enim omnino nos fugit. Illud quidem eertum videtur, i 'nervos quia cerebro manant, quique in millς abeunt fibrillas , instinctum taluummodo ves impetum

80쪽

afferre. 1' Musculos uberiore sanguine persen. di, quod in motus spontaneos plurimi spiritus absumantur , qui e latice sanguineo iubinde

reparantur. 3'Longe majores, & magis continuas suturas musculorum contractiones, nisi sese mutuo impedirent. Unde cum alter muscu-

Ius paralysi resolvitur, illius oppositus, seu ut loquuntur, Antagonista plerumque jugi contractione aut convulsione assicitur. Atque ista de musculorum motu ex Stenone,

I Vvillisio magna ex parte desumpta jam dictata & explicata fuerant, cum Doctisi . Vernaeus quidem fibras cujusque musculi motrices exhibuit, quarum unaquaeque triplici parte necessario constat, duplici nimirum tendinosa, ut in appositae tabellae prima figura B B , & media quae carmisa est, & crassior A. haecque ex multis constat fibrillis, quas filamenta membranosa connectunt : pars tendinea dura est, firma,

compacta, cum carnea cohaerens : pars autem

carnosa est mollior & minus firma. 1. Fibra carnosa est instar elaterii, cujus motus est manifestus; tendinea est velut funiculus quidam omnino inam bilis. 3. Rusdem musculi fibrae carneae sibi mutuo sunt aequales: sunt enim fibrae singulae quasi totidem elateria, quae ad certam usque longitudinem extenduntur; id'ue eo magis, quo sunt longiores: adeo ut si fibra uno digito longa ad unius lineae, seu partis duodecimae longitudinem contrahi possit, fibra tres pollices aut digitos longa usque ad tres lineas contrahatur. Cum itaque aequales sint omnes ejusdem mustaculi fibrae, ut in figura secunda videre est, ubi contrahui Iur & vim suam exerunt, ad eandem

omnes quantitatem simul corripiuntur, sicquerrgis Academiae Anatomicus musculorum structuram & usum ita fere exposuit. Ac prim

SEARCH

MENU NAVIGATION