Philosophia vetus et nova ad usum scholae accomodata, in regia Burgundia olim pertractata. Tomus primus sextus Tomus sextus, quo physicae pars tertia de corpore animato continetur

발행: 1681년

분량: 417페이지

출처: archive.org

분류: 철학

82쪽

roia

83쪽

mutuo se se. adjuvant, & vim suam maiori corinatu edunt, quam si inaequales essent fibrae: tum enim una ad trium, altera ad unius lineae quantitatem contracta, magna oriretur in musculi motu inaequalitas &confusio , ac debiliores fibrae non modo inutiles serent, seiu vegetiores quoque impedirent. Unde si fibra carnea altius in tendinem descendat, minus in alterum tendinem ascendit: adeo ut omnes fibrae sibi m

tuo aequentur.

. Quo magis fibrae in rectas lineas producuntur hoc vim majorem habent: hinc natura eam rectitudinem quam saepissime potest, a sectat : At si omnes fibrae ita essenc. dispositae, mustulus ipse crassior seret,instar arboris trunci: hinc pars tendinea majorem ossis cui inseritur, partem occuparet. Sic in figura secunda si fibrae desinerent in E E, musculus in nimiam molem excresteret. Quo igitur & venustati, dc utilitati partium consuleret natura, sic musculos aptavit, ut plures quain minimum spatium occuparent , & figuram iis dedit, qualis in figura tertia & quarta cernitur : adeo ut fibras Omnes tendineas intra angustum funiculum colligat: neque in rectam lineam protenduntur, sed aliae aliis leniter incumbunt. Sic in tertia figura mustulus est simplex cujus tendines AB& C D, eo quo diximus modo, disponuntur s. Sunt quidam mustuli oblongiores, quorum fibrae carneae sunt breviores , sed numero admodum , abi contra sunt musculi .'uorum pauciores sitiat fibrae,sed oblongae, atque illi sunt validiores, licet brevem essiciant motum: cum longiores sunt mustuli & paucas imbeat carnes, imbecilles suntlorum motus, sed magni. Ita

quae multae carnes praebent vires, ut earum longitudo magnos efficit motus: atque haec duo,

longitudo nimirumEbrarum ,& motus magni-

84쪽

tudo ad naturam musculi maxime pertinent ;reliqua ei accidunt ex loci ipsius dispositione, dc partium situ. Fig. . musculus est compositus. Quo autem modo musculi contrahantur, jam supra innuimus : motus omnis instinctus vel initium a cerebro proficisti tur: sed illud incredibile videtur satis uberem spirituum copiam indesinenter a cerebro in musculos profluere. Itaque non dubium cst quin tendines sint quasi spirituum promptuaria, quos novi cerebro

advenientes spiritus excitant , iique una cum succo quem arteriae fibris carnosis suppeditant, . fibras carnosas inflant: ut fides testudinis vel humido aere intumescunt: adeo ut nihil forte opus sit fermentatione ut musculi contrahantur: sed fatis fuerit si fibrae utroque liquore imbutae intumescant. Solvuntur objectiones. Multa opponi possunt adversus eam motus spontanei explicandi rationem, quae leviter attingimus. Plinio illud videri intellectu arduum, qui fieri possit, ut constans & aequabilis mus- Culorum motus a causa tam violenta, qualis est elisio, aut spirituum sermentatio, dimanet. Id quidem satis probabile videri, motus convulsi- vos a spirituum elisione , & velut quadam excandescentia oriri : sed non tantum est spirituum inter se, aut eorum cum sanguine dissidium, ut citra explosionem una conjungi non

possint. Illud probari nunquam polle, animam in corpore velut stlopeia perpetuo explodere ised verisimilias videri eam musculo ut ense uti ;eam quocumque voluerit vibi hoc, adigere, retrahere. Deinde si primus impetus ab anima profluit, quod antem reliquum est , & quasi praecipuum, ignis cujusdam velut incendio permittitur,

85쪽

mittitur, Vix poterit anima quos excitavit tu-- multu S compescere. Postremo,quomodo feriari

possunt musculi, aut animae jussis parere: cum languis in eos indesinenter illabatur , nec spiritus desint in nervis ZR6y. Ex his plane confici non violentam, sed lenem omnino x placidam in musculis fieri fermentationem : si tamen ulla fiat in his motibus fermentatio, j quaecumque illius sit causa, aut dilatatio spirituum, aut vis quaedam aeriselastica , seu ex mechanicis principiis, uti jam exposuimus ; seu per ex cavatas fibrillas spiritus illapsi vim musculi impense augeant: ut si tubulo per foramen solliculi aerem immittas, tum solliculus ingens pondus attollet. Rem vero ita esse ut exposuimus, & spiritus

animales, aut succum nerveum in tendinibus ,

ut in promptuariis quibusdam recondi , hinc

licet conjicere , quod irritato tendine statim dolor & quandoque tumor, & contractio 'in ventre musculi exoriatur. Unde quo majores sunt motus, hoc in musculo plures sum tendines , & altius intra musculum demers, ac fibrae carneae sunt breviores. Sic in ultima figura quae musculum A B compositum exhibet, plures sunt tendines, &unus est intermedius. Arteriae vero sanguinem fibris carneis affundunt, non tendinosis. Nam si ligata vena spiritum vini atramento infectum per arteriam musculi injeceris, statim fibras carneas , imo de membranosas atro colore tinctas conspicies : Sed liquor ille ad tendines usque non perveniet. Sed, inquiunt, omnis sermentatio cum humoris alicujus secretione conjuncta est: ut in

vino post sermentationem feces subsidunt. Sed nulla est in musculis ejusmodi secretio, nccverisimile est infinitas prope effervescentias tam subito essici.

86쪽

PHYSICAE

.Resp . : Fermentationem illam, si quaesit, admodum lenem & placidam existere ; neque id .verum est in omni fermentatione seces subli- dere : cum enim oleo vitrioli aqua affunditur , calor emergit citra ullam partium secretionem :quar etiam si aliqua eslset, per transpirationem insensibilem aut vasa simpliatica , de quibus postea , aut venas ipsis fieri poster. p. Σ' Non solum mucronem cordis abscissum , sed etiam musculos aut fibras eorum resectas plerumque contrahi; quamvis nec san- suis per arteriam, nec novi spiritus per nervos

assiuant.' Resp. In musculis particulas motrices& ela Tticas contineri, quae perturbata animali S oeconomia motus suos continuant : tametsi cum res bene se habet, actiones suas aut motus non cxcrunt, nisi ac cepto a cerebro per nervos impello Nec deest in fibris carneis, auis anguis, aut flaccus ex eo secrepus qui hos motus promoveat. Itaque spiritus insiti sib aro cum influis commercio , per aliquod tempus solitos .motus exerunt. Verum id rarius accidit in musculis quiappetitui parent.

CAPUT IV

ratio explicandi motus muscularum proponitur.

' On possumus hoc loco novam hujus

motus explicandi rationem quam D. Per rauit in tractatu idemtidem a nobis citato, in dissertatione de motu peristallico diserte dilucide explicat, silentio praetermittere. I Id praesupponit, quod ab omnibus sere eonceditur,nria sculoruni actionem fibrarum contractio, ne contineri. Vcrum has fibras quae musculuin

87쪽

contrahunt negat esse carnosas, sed eas potius, quae cum a tendinibus dimanent , musculum involvunt , & interiora illius pervadunt, quaeique sit amenta sua cum fibris carnosis conjungunt. au em potissimum ratione ductus

contractionem musculi tendinosis fibris po-' tius quam carnosis tribuit , quod hae fibrae inplerisque musculis sint oblique & transversim

locarae , non in longum porrectar: cum fibraetendinosae in longum productae utrique tendini, qui musculum cum osse connectit , aretissime cohaereant. Quare ubi contrahuntur hae fibrae,

simul ossa tendinibus illigata facile adducunt:

fibrae vero carneae contraci a musculi membrana fiunt firmiores , neque adeo contractionis csteistum impediunt. Nam si laxiores essent, compressionem ipsam eluderent : deinde in parte carirosa spiritus praeparantur ex subtilioris sanguinis mixtione cum spiritu , a cere-ibro per nervos influente. Utrique huic muneri fibrarum obliqua, aut transversa dispositio est aptissima, ut ex iis spiritus in membranam quae musculum involvit, facilius commeent. 2. Fibras tendineas & membranam ipsam quae musculi est involucrum, non ut vulgo creditur , sed alia & contraria ratione contrahi arbitratur vir doctissimus. Vim enim illam sui contractricem in ipso elaterio membrana: A fibrarum positam este contendit. QEoa utique motus principium tam naturale eic plerisque corporibus, quam gravitas ipsis. Idque in musculorum membranis & funiculis conspicuum est, cum tensa & plus aequo dilacata se se in statum naturalem vel in cadaveribus ipsis restituant. Idque in plerisque motibus partium cernimus, ut infra dicturi sumus. Fibrae musculi plerumque relaxantur,quod musculus oppositus & antagonista contrahatur:

88쪽

pHYSICAE

nam hi musculi os cui illigantur , in contrarias paries trahunt , dum unus fieAit brachium V. gr. alter id distendere nititur: cumque aequaliter tenduntur utrimque musiculi tum brachium . medium quemdam inter extentionem & flexionem statum consequitur , neque id flecti- rur ab inter iore musculo , nisi cum is contrahitur, & in statu suo naturali constituitur, dum alter & oppositus multum distenditur , εc relaxatur ; tum enim interior musculus naturali sua contractione brachium adducit; non aliter atque in navi cernimus': nam funium tensione malum erectum stat, at si unus ex his funibus laxetur, statim alter contractione sua malum ad se pertrahet. . Fibrae laxantur spirituum e cerebro per nervos affluxu, & spirituin fibris carneis praeparato. Hic enim fibras tendineas per musculum dispersas , & musculi membranam irrigat; simul interjecias partes implet , unde & vim earum elasticam resolvit, sere ut ignis Chalybis temperati elaterium corrumpit. Sic dum curvati baculi partes cavae ; quarum fibrae sinit breviores, igni admoventur, essi uvia ignis, aut potius partes ligni fluidiores ligni agitatae fibratum meatus implent, & baculus ipse dirigitur. Sic arcus tensi funis igni admotus laxatur , dum ignis essiuvia particulas stinis sibi mutuo connexas dive Iunt. Iam ut ea corpora pristinam suam firmitatem recuperant, cum abigne removentur : sic ubi aetherea illa & subtilis substantia in musculos non influit , statim velut sponte sua fibrae contrahuntur Quinetiam fibrae carneae cum silis tendinosis varie permista: & confusae spirituum accessu laxantur, ut eorum dii cessu contrahuntur, &duriores fiunt.

s Itaque spiritus animales musculoruni mo-

89쪽

tus esciunt, cum laxiores fibras implent :Contractio vero ex naturali musculi constitutione pendet: fibrarum tantummodo relaxatio est spontanea , aut Voluntaria. 6. Fibrae autem quae contrahi possunt , aut

distendi partibus duris & inflexibilibus , nimirum ossibus adhaerescunt: unde & membra dum flectuntur, angulos essiciunt. In nonnullis tamen animantibus ut in cancro & aliis crustaceis musculi partes interiores occupant :Crusta vero interior tum cutis , tum ossium vices

gerit. In iis caro per fibras tendineas squamosis re duris partibus illigatur , quae his fiuniculis tractae adducuntur. Verum diversa quoque in his testaceis musculi structura est ab ea quae in reliquis animantibus occurrit: nam in testaceis fibrae tendinota mediam musculi partem , &interiorem implent, dum pars exterior ex granulis composita eum motum nihil videtur adjuvare , nisi sorte vel eo solo , quod spiritus motus opifices in parte illa molliori praeparcit . tur: unde interior caro in partibus motu de titutis non fibrosa est: ut in aliis, sed ubique ex innumeris granulis contexitur et verum de motu horum animalium postea. Irra autem sententia sit probabilior, Anatomicis qui haec ad vivum resecant, judicandum relinquimus. Id enim magna ex parte ex diligenti musculorum inspectione , ex analogia quoque , & comparatione motuum, non in diversis solum animantibus, sed etiam in variis ejusdem animalis partibus dijudicarii debet. Intuendum est an fibrae carneae transeversim sint dispositae, an in longum porrectae: id enim magni est momenti ad controversiam dirimenda. od si ab origine musculi ad illius insertionem fibrae carneae dirigantur , id sane magno est indicio earum contractione muscuis

90쪽

lum contrahi: contra si pleraeque omnes sint transversim positae, aut obliquae admodum , id probabilius videtur , eas non cile fibras motrices, nisi ea ratione quam attulimus , quod cum fibrillis tendinosis confundantur ; quod contractionem sita firmitate adjuveni ; quod spiritus motus opifices praeparetu. Neque id negari potest plerasque corporis. partes vi elastica conprimi & moveri. Q d utique clarius fiet, cum varios partium motus singillatim persequemur. Interim illud observandum videtur, pleroiaque motus musculorum duci ex vestementi illatensione quae in fibris tendinosis, ut in testudinis

fidibus jugis & vehemens conspicitur. Sic musculi qui sphineteres vocantur , fibras habent semper tensas, quod musculos antagonistas, &oppositos Aon haueant, qui obstare ibient quominus tensio ipsa observetur. Sic ubi nulla in- sexto apparet, nulla extensio, tum nulla quoque videtur musculorum tensio : quanquam ea non deest. Sic in luxatione adeo vehemens:

est musculorum tensio , ut vix restitui possinz: quod quisque musculus vi sua elastica in suas

partes membrum trahat,

Contia in paralysi cum pars aliqua resolvitur, aut cum in vulnere sectus est tendo, tumimustuli oppositi nobis invitis contrahuntur. Mortuo animali quandoque musculi adeo vehementer tenduntur , ut eorum vis elastica vix

superari queat. Quod in cauda testudinis mortuae accidit : cum enim cauda esserinflexa relaxatis musculis antagonistis, vix duo homines va-diores potuerunt eam extendere.

Nec verisimile est eam tensionem a spiritu. subtili& aethereo proficisci: subtilis enim illa

substantia quam facillime difflatur, nec tensiouem l m diuturnam in musculis, potest essicere.

SEARCH

MENU NAVIGATION