Philosophia vetus et nova ad usum scholae accomodata, in regia Burgundia olim pertractata. Tomus primus sextus Tomus sextus, quo physicae pars tertia de corpore animato continetur

발행: 1681년

분량: 417페이지

출처: archive.org

분류: 철학

231쪽

exiguitatem tamen , aut figuram , seu quaedam

specula lucem regerunt, nec refractione , nec umbrarum permistione dilutam. Accedit illud etiam quod lux pene tota, quae in corpus album incidit , reflectatur , nulla iniqs subeat. Hinc alba corpora confusam velut lucis imaginem & candorem exhibent. Hinc candor visum disgregise dicitur, quod ejus aciem radiorum multitudine defatiget , ac nivis eandorem vix oculi ferre possunt. Contra nigra corpora lucis radios pene existinguunt , vim eorum & motum pene integrum recipiunt. Hinc sortius incalescunt, sed pauciores radios regerunt : cum corpus album vixi luce commoveatur : unde& pene integram eam rc mittit. ln nigris vero corporibus aut partes insensibiles facilius concutiuntur, aut intra caecos meatus diutius volvitur tenuis illa substantia quae calorem procreat. Illud certunt est tegulam ex una parte nigram , ex altera

candidam diutius ea parte 'uae nigra est calorem tueri, quam ea ea quae es t candida. Iam ad alios colores pergamus. Sit itaque. Tertia Conclusio. Reliqui colores primitivi ex quibus caeteri prodeunt , sunt flavus , rubes , & caeruleus , quos verisimile est non ex sola luminis reflexione , sed etiam ex refractione quadam pro

cisti. 1

, Probatur & explicatur conclusio: ac primum quidem non vacat diutius inquirere an ruber color suam ex flavo ducat originem : adeo ut duo tantum hi colores primigenii flavus de caeruleus, qui cum lumine & Uabra, aut cum albo & nigro omnes colores procreent. Unde& ii praecipue a pictoribus in concha teruntur colores.An potius ruber sit color primitivus,qui

232쪽

ex eavo non prodit. Hinc cinnabaris quae ex sulphure fit, & Mercurio sublimatis, impense . rubet, quantumvis temperetur cerusia, seu calce plumbi alba nunquam flavescit ; neque ochra nigro temperata minit holorem rubrum un- 'uam assequitur. Sic pigmentum illud quod cocheniliurii vocant , ita rubrum est ut in fla

vum colorem abeat nunquam.

Utcumque ea res se habeat, seu color ruber

nihil sit aliud quam flavus, qui ad caeruleum magis deflectit, seu is primarius sit & simplex,

id caue constat ex his tribus, flavo, rubro de caerulco infinitos pene colores nasci, idque luculenter cernitur in vitris coloratis. Nam si vitrum flavum cum caeruleo conjungas , lux Per utrumque transmissa viridem colorem in charta opposita depinget , rubrum cum flavo croceum , vel aurantii colorem dabit ι viride

cum caeruleo pavonaceum, rubrum cum carru

leo purpuream lucem trajiciet. Cum lux solis duo ejusmodi vitra penetrare nequit, hoc speculo ustorio colligi potest , ut diserte explicat D. Boyle in eleganti de coloribus libro. Eadem colorum compositio in prismate, seu in trigono vitreo manifeste cernitura cum enim prisma radios luminis sic infringit, ut in sp- positum parietem , vel in pavimentum velut irim quandam projiciat , si pania .rubro campartem iridis quae est caerulea excipias , ex utroque colore & panni & iridis, quorum ille realis, hic si parens in Scholis Vocitatur , purpureus emerget. Si pannus caeruleus fuerit , circulum iridis flavum in viridem convertet.

inin & duo prismata duas irides projihient, quarum colores permisti in compositos colores deunt. Sic in iride viridis color ex flavi αcaerulei vicinia nascitur.

. Parsal;era c'nclusionis, hos nimirum colo-

233쪽

res non ex sola radiorum reflexione, sed etiali ex eorum res actione & perturbata motione

procreari, ut quiddam probabilius suaderi potest. 1' Album & nigrum ex varia luminis reflexione oriuntur : sed flavum, rubrum & caeruleum varia lucis & umbrae temperatio, aut sandidi & atri mistura non essicit. 1' Lumen dum refringitur , in varios abit colores , ut videre est in guttis aquas, quas subeuntes luminis radii variis tingunt coloribus. Sed & viscosi liquores ad magnam tenuitatem perducti eandem praebent colorum varietatem: ut in ampullis quas pueri ex aqua , quae fatone fuit impraegnata , ad solis lumenestingunt, & in glutinoso limacis liquore cernimus. Sic avium plumae si inter oculum dc solem horizonti proximum certo sitia Sc distantia constituantur , varias irides vivis coloribus distinctas exhilient: tametsi eae sunt expertes

eorum colorum quos cernimus.

3'Tersia chalybis superficies varios subinde

colores exhibet, quod tenui lamella metalli in vitrum conversi superficies chalybis obducatur. Nam metalii cujusque partes praeter aurum Sargentum , facile in scorias,aut .vitrum abeunt, & ex flexibilibus durat ac rigidae fiunt. Hoc cernere est in plumbo fuso, quod igne per gradus

aucto variis coloribus tinctum videtur. Quod si eam partem coloratam extraxeris, haec nihil

exit quam lythargyrus , seu wars plumbi calci

nata dc in vitrum conversa. . Ut nux in varios colores degeneret, ne

ceste ess ut altius sit beat: adeo ut corpus his coloribus imbutum , & aqua extinctum , aut in rimas fissum , fiat opacius, & de colore suo multum deperdat. Ac pleraque corpora quae quandam prae se opacitatem terunt, per mi croscopiurn

234쪽

croscopium visa non nihil pellucent.1' Id ipsum ex subita colorum mutatione colligi potest. Nam syriapus ex violis paratus, imo succi E floribus caeruleis expressi , purpureum aut caeruleum colorem in rubrum statim mutant, cum spiritus acidi aliquot guttu-lar i s affunduntur: sed sales alcati virlai, aut alio colore eos imbuunt. βicros e rubrae &siccatae, acidi liquoris , ut spiritus vitrioli additione intentius rubent spiritus urinae affusione in caeruleum colorem migrant. Nam acidi liquores particulas tingentes , in quibus forte lux infringitur, minutius concidunt, aut Serte magis disjiciunt. Hinc color dilutior apparet, ut accidit in syrupo violarum, aut in succo heliotropii. Nam In his caeruleus , aut purpureus color acidi liquoris astusione in rubrum convertitur. Contra sulphurei sales particulas tingentes, aut praecipitant aut colligunt. Hinc colorem pleniorem praebent:& quidem sales in purpureum colorina sortius; gunt: hic enim ex rubro & caeruleo componitur, & in medio scre loco constitutus facile de sup statu dimovetur. Unde sales acidi dum

caeruleum colorem diluunt, rubrum exaltant. Contra sulphurei dum rubrum destruunt, caeruleum uno gradu promoVent.

Id vero permagni est usus dignoscendis sa lium generibus. Sic ubi aquae minerales syrupum violarum colore rubro tingui I, indicio est eas acido sale esse praeditas , sulphureo , si viradem colorcio induxerint. Imo sal volatilis a fixo hac ratione sicile discernitur : nam mercurii sublimati solutionem c 'aram& limpidam sal fixus , ut tartari subflavo colore tingit ; sal urinae, aut volatilis colorem lacteum inducit. Cum eam solutionem turbat sal tartari, si aliquot olei vitrioli giittae astu n-

235쪽

dantur , tum liquor fit perspicuus : quod li-.quor acidus particulas falium quibus abundarea solutio , sic concidat ut liberum lumini transitum praebeat : sed si liquorem tartari iterum adjicias, color favus redibit. Non dissimile quiddam in atramento observatur : solutiones enim gallae & vitrioli seorsum sumptae sum limpidae ; ubi miscentur , atro colore inficiuntur. Quod si huic mistioni spiritum vitrioli affuderis , liquor ex atro fiet perspicuus, quod spiritus acidus paἔ-tes tingentes & crassa S aut separet, aut exagitet. Si salem tartari adjicias , color ater redibit , quod spiritus vitrioli cum sal e tartari

coniunctus vim suam exuat. Quare colosum mutationes salinis liquori-.bus magna ex parte sunt tribuendae , dum partium texturam & ordinem perturbant, &luminis refractionem mutant. Sic cupri limatura spititu urinae soluta, & caeruleo co- llore tincta olei vitrioli affusione omnem c lorem exuit. Contra liquores salini 3c sulphu- liet dum partes ante disjectas in unum co- lgunt , novos colores praebent: quod & praecipitationes omnes & mille experimenta de .

monstrant . i

s' Id ipsum manifeste ostendi potest ex li. isni nephritici in aqua pura solutione. Nana Iphiala oculum inter & senestram constituta , fiaqua aureo colore tincta apparet ι caerulea vero, ubi oculus inter fenestram & phialam . extiterit: cum enim radii luminis liquorem bsubeunt , flavo colore tinguntur; caeruleum ivero colorem induunt , cum radii 4 phialae liresiliunt. Quod si liquorem acidum insuderis, tum caeruleus color evanescet, & liquor au- . dreus ex omni parte videbitur. Iam si oleum tartari . aut volatilis salis solutionem assu -

236쪽

ineris , statim color caruleus restituetur, aureo colore penitus extincto. Quod si per obscuri. cubiculi ramen radios χJares admittas , S phialam ligni nephritici infiisione

.Plenam , partim intra conum luminosum, Pas rim extra constituas, di modo totam luci uomersam , modo obscuriori loco positam aspicias , m nam colorum varietatem penes varios refracti luminis gradus licebit inaueri. Haec utique fusius explicat D.Boyle.

Solvuntur objessiones. Contra primam conclusionem tum Chyanici, tum i eripatetici multa opponunt ut persuadeant colores vel ad primas qualitates, vel ad Chymico rum principia , non ad - dam partium texturam , aut variam luminis reflexionem referri oporteres: idque liqueta' in colorum mutationibus , quas fruinis

subeunt cum maturescunt. 20 in temperato

chalybe, qui ut durior est , aut mollior , rubrum, vel caeruleum colorem exhibet, antequam aquae immergatur, 3o Ex certis principiis quidam colores nascuntur. Sic sulphvrea quaeque, & oleo sta in rubrum colori ni facile abeunt. Quidquid late longa digestione Pr aratur , ac tincturae pene omnes spiritu vini extractae , omnia quoque olea chymica rubent. Nec ali Nde bilis flavae flammeus color quam ex illius sulphure ducitur. Sic lactescit omnis liquor aut sulphure , aut sale 'olarili praegnans, cum huic acc tosuς liquor infunditur. Sic spiritus seliginis liquori acido offusus lacteum inducit colorem. in ae Cmnia persuadent colores non tam c x luminis recterio aut partium asperitate , quam ex K aj.

237쪽

21o PHYSICAE

elementis ipsis, quae suum habent ingenitum

colorem , aut ex principiis Chymicorum, aut certe ex rei natura & temperie duci. h: inc Chymici ex colorum mutatione maxima quaeque sua opera regunt, dc moderantur

Ex iis non aliud essici quam id ipsum

quod ultro concedimus , primas qualitates aut elementa , aut Chymicorum principia non omnino excludi oportere, cum origo &disterentia colorum inquiruntur : quod elementa aut miscibilia varie inter se permi ita certam partium Muram , superficienim asia peritatem quibus iana coloribus accommo datam procreent. Nam insensibilium partium figura . temperatio , ordo, laevitas, vel asperitas , sunt velut prima colorum rudimenta, atque, ut loquuntur,. actus primi. Lumen vero foris adveniens , atque ex iis partibus varie reflexum , aut refractum est

ultima coloris pecfectio, quasi actus se

cundus. .

Quare nimium sibi indulgent Chymici ,

cum colores omnes sulphuri resciunt acccptos, ac nigrum colorem ex adusto sulphure oriri ita tuunt. Navi licet in animalibus Scvegetalibus quae adusta sunt , ut carbones Ecfuligo nigro colore maxima ex parte inficiantur : quod sorte in iis crebriores sint lori , quos per microscopium in carbonibus cernimus : adeo ut majo ars luminis his foraminulis interclusa non resiliat.:. nescio tamen an eadem ratio in fossilibus valere possit. Quantum viis enim gypsum , aut alaba strum aduras , has candorem suum non amittunt calcinatum pluimbum in cerus amabit ,& minium ι vitriolum calcinatum fit ru.

brum. Anti mortium in calcem albam Convertitur , eaque in vitrum rubrum funditur.

238쪽

' Cum cultrlacies citri , aut limonis quem secuit, nigreicit succo , nullum ibi occurrit sulphur adulium. Sic vitrioli selutio cum plerisque succis adliringentibus permista nigrum colorem inducit , & tamen nullus est fulphuri adusto locus. Ne ipsum quidem sul- Phur vulgare , aut fusum , aut in flores sublimatum nigrescit Cum nigrum & politum

Cornu in minutiora ramenta conciditur , &Cum vitro contuso permiscetur , quiddam ex

utriusque missura candidum exurgit , quod non ad principia hymicorum , sed ad partium ordinem, figuram & multiplices superficies reserendum arbitror. Quo enim lux uberior ob varias & forsitan politas supersicies reflectitur, hoc major & acrius perstringens oculos candor emergit: unde albedo alios colores extinguit. Sic pars una stanni cuni

duabus partibus cupri futi album corpus cssicit.

Sed inquies, negare id non possumus quin aer ipse plurimum possit in procreandis coloribus. Sic in spuma album colorem esticit, dum radios luminis regerit , idem dicendum de nive quae infinitis constat globulis. Unde

arena & charta ubi oleo, vel aqua perfundun-rur, nonnihil pellucent: quod hi liquores magis radios admittant, quam aer ipse interclusus qui partes illas arenae' vel chartae pollucidas dividit. Sic sorte marmor candidum excorpusculis diaphanis constat, quae innumerabiles velut rimulae; aut fisturae separant. Hinc marmoris fruitulum igni admotum & oleo there- bynthinae immersum perspicuitatem quandani adipiscitur, & ais oleo altius penetratur. Hinc lapis ille candidus 'quem oculum mundi vo . itant, aquA a laqfiandiu.immersus pellucet, quod

ex corpusculis pellucidis constet,& aqua sub-

239쪽

esste aer poris ita terceptus expellatur. Imo putrescentia &pistes qui in tene ris radiant, in machina pneumatica extracto aere non lucent ; quod forte aer non soluit, vi sua elasticae motum luminis celerem, & vibrationi similem plurimum adiuvet: d etiam candore suo hanc velut flammulam intendat. Sic adamantis Mnemmarum vegeta reflexio ex aeris subjecta Iuperficie magna ex parte pendet: nea Ie enim,

radii luminis , qui a prima & extima luperficie resiliunt, tam vivi sunt & series, quam qui intus subeunr, & refractione licet debilitati, occursu subjecti aeris regeruntur. Unde si gemmae aquam tetigerint,languidiorem lucem vibrant : quod plures radii rubjectam aquam trajiciant. Verum si hydrargyrum gemma subjeceris, tum acrius scintillabit , quod opaci illius corporis occvisu radii fortius resiliant.

I'. Sic lumen ab aere transmitti, urmagna ex parte ab eo regeratur. Unde & aer albedinem plerumque corporibus imperiit, dum eorum continuitatem interpellat: ut cum albumen ovi crebra commotione ex perspicuo,

sit album , aut vitrum pellucidum igni admotum,& aqua restinctum tot fisturis solvitur, ut candidum appareat. Imo aer ipse dum vel subita refractione continuitatem amittit, in-rerdum candorem prae se sert. Sic aliquando evenit ut aere E machina pneumatica aliqua ex parte exhausto , quod reliquum est , ex subita partium interruptione instar fulgetricandore suo oculorum aciem perstringat. Resipia α'. Aerem solidiusculiis corpusculis. confertum esse , ut ex fluitantibus in trice atori sis , & ex illuminato de nocte aere colligimus. Saepe etiam cum ignes in urbe accenduntur , circumfusus aer , vel extra urbis po- .

moeria, quo ignis flamma non pervenit, a

240쪽

census videtur.ὶEx hac aeris reflexione oriuntur crepuscula. imo ne id quidem. dubitari est quin aer atinis abundet corpusculis , quae

amitum , ut diximus ad colorum mutatio-Mem momenti afferunt. Id v ere est in plumbo suis : nam si in aliud vas id transferas, despumam innatanaem statim extrahas , tum

seperficiem plumbi variis micantem coloribu conspicies : dummodo intensiori igne fusum fuerit : quod aer , ut ignis salinis abundet corpusculis, quae in plumbi superficiem vini

suam exerunt. Ita Cl. Boylius loco citato.

Et quidem jam ostensum a nobis fuit, colorum mutationes plerumque ex salinis liquoribus oriri : nam sales in se invicem &in alia

Corpora sortius agunt, & partium texturam magis perturbant. Quare non illud insciamur quin magna sit vis aeris , ut aliorum elementorum in coloribus procreandis : sed ramen ii ex partium figurae & contextu , nec non ex luminis reflexione , ut candor & nigredo ; aut refractione, ut reliqui fere colo-xes maxima ex parte pendent. Quod si Mercurius vase conclusus longa digestione in rubrum abit pulverem , eam coloris mutat nem non aliud esticit nisi partium ordo , Ggura , magnitudo , quae ignis calore commutantur. Sic ubi . solutio aeruginis spiritus salis affusione viridem colorem amittit, quem aliquot guttae salis tartari rellituunt I aut cu-pri limatura spiritu urinae soluta, & caeruleo colore imbuta, olei vitrioli affusione omnem Colorem exuit, non aliud hic occurrit quam figurae & contextus partium mutatio Cum haec typis mandarentur , misit ad nos

pro sua humanitate vir nobillissimus D. Boyle

experimentorum physico-mechanicorum continuationem secundam , ubi praeter caetera, . . L iiij

SEARCH

MENU NAVIGATION