장음표시 사용
263쪽
serperiorem pariem ingrcsus in vesicas inseriores tum illabitur cum pulli o contrahitur; tum ex inferioribus vesiculis in superiores di- manat , ubi pectus dilatatur Hoc unum est inter fabrorLm solles, & avit m pulmi nes discri-m n , quod in illis aer primum per inferiorem sollem subeat, contra in avium pulmonibus, ubi aer e superiore volci folle in vesicas inferiores pii mirm commeat. Verum ista ex ipsa
figura fient illustriora. Vid c tab. 9. A, est pulmonis avium ea pars quae videtur carnosa , B C D E F , est pars mcmbianosa. BCDE sunt qua cruor vesicae peooris. F vesica
esst quae imo ventre concluditur. Singulae vesicae superiores per aperta foramina acrem a pulmone excipiunt. In secunda C, sunt duo foramina , mperius quid c m acrem excipit a pulmone , in Seriore vero transmittit ad vesicam F. In piscibus loco pulmonum sunt branchiae, V. Les ovis, quae tanquam solia sibi mutuo incumbunt; utrimque quadruplex est series foliorum cx oblongis & angustis cartilaginibus composita. Hae ubique duplices sunt, & ossi tanquambas annexae: unicuique velut filo sua est arteriola quae sanguinem vehit, sua quoque est venula quae sanguinem reuchit.
In corde unus est ventriculus: duo sunt aortae, seu arteriae magnae trunci : primus enim in plures ramos dividitur, qui in unum coeuntes secundum velut truncum cssiciunt: ex eo plures rami in totum corpus distribuuntur. Prior a ortae truncus qui ex superiori auricula proficiscitur, in qua tuos utrimque ramos tribuitur, qui quatuor branchialum seu soliorum bases pertranseunt , & capillares arterias in singula branchiarum fila emittunt, tum in secundum coeunt truncum qui spinam dorsi percurrens in totum corpus ramulos diffindit ι eadcm est ve-
264쪽
narum ratio , quae ubique arterias comitan
Haec utique in figura quam vir doctissimus delinea vit , fient apertiora. Ea quippe cor Marterias branchiarum Cyprini piscis , V.
irpe . exhibet. Α, cor ipsum exprimit , B auriculam cordis superiorem, D priorem aOrt. truncum : ex eo rami octo , seu quatuor ex utraque parte exeunt, quique bases branchiarum pervadunt: qu tuor dextri notis designantur arteriae rami 1, integrae , in aliis ramis sectae exhibentur vitandae confusionis causa. C, est auricula cordis inferior, s truneus venae cavae itidem resectus, quique ex hac auricula egreditur . . duo trunci venae cavae inserioris , qui auriculam cordis inseriorem λ-beunt. 7. Secundus aortae truncus, quem octo rami in unum cocuntes emciunt.
Ex qua quidem branchiarum in piscibus conformatione liquet in eosdem pene usus, quibus pulmones. addicuntur , eas esse compar tas, nempe ut transitum sanguinis & circuitum adJuvent. Nam aqua circa branchias ossis lati& tenuis beneficio comprimitur, quod quidem instar pectoris in aliis animantibus attollitur εc deprimitur, & sanguinem per branchiarum fila transeuntem promovet. Idque satis est verisimile in iis ansulitis non modo eum concidi& attenuari, sed aeris quoque particulis quasi animari: neque enim aqua aere destituitur: unde pisces sub aqua gelu consui sta cito moriuntur , quod vitalis aer desit. In amplaibiis ut in ranis, busonibus, sala mandris aquaticis, testudine , pulmones quidam, ut in aliis animantibus cernuntur, sed penitus membranosi , quibus corpus in aqua
ficilius libratum, sed per eos sanguis a dextro cordis ventri io in sinistrum non transit: non
265쪽
quod in his unicus sit coidis ventriculus , sed quia sanguis per septum intermedium cordisi dextro ventriculo in sinistrum commeat. Postremo in insectis non pulmones quidem,
sed velut branchiae aut certe tracheae numerosae cernuntur. In singulis annulis utrimque Rigmata nigra cernuntur, quae sunt aperia fora-
minuta , per quae aer exterior subit tubulum: qui in ramulos albos pene innumeros divisus, ad intima usque viscera descendit. Hic tubulus in majoribus insectis aciculae crassitiem aequat. Nec dubium est quin respiratione quadam haec animalcula donentur : cum in nonnullis vox non desit & in plerisque motus dilatationis de contractionis percipiatur ; ac praeter alios usus respiratio alimenti coctioni & distributioni
serviat : ut usus nondum satis compertos praeteream. Unum ei empli loco affert D. Perrauis
ex iis muscis quae noctu inter volandum scintillant. Causa hujus scintillationis est humor , qui ut in lampyride, seu in verme noctu lucente per corpus ipsum diaphanum conspicitur. Hic humor in muscis ut corpus dilatatur ac contrahitur , alternis lucet, quasi ea sit flammula quae aeris accessu flammam concipit in ipsa inspiratione , extinguitur in exspiratione. Verum eo redeamus unde sumus egressi, atque institutam de diaphragmate disputationem rein
Qm itaque negant ullum esse in respiratione usum diaphragmatis , id subinde inquirunt,
quandonam fiat diaphragmatis contractio rancum deprimitur , an cum sursum attollitur Eneque enim depressum tenditur , ncque cum sursum redit.
Re pondet Uvillis , initium omnis respirationis a diapbragmate oriri, cum deprimitur: tum enim hujus motum sequuntur pulmones, ac
266쪽
dilatantur eorum bronchia, & aer externus subit. Nec tamen tenditur diaphragma, licet ex convexo fiat planius. In expiratione primum cum impetu tenditur, & prae tensione illa costas secum attollit: sed cum collae ejus motui facile obsequantur , statim relaxatur. Exemplo utitur funis quo campana pulsatur: m primo impetu sunt; tenditur: sed ubi agitata eum sequitur impetum, statim relaxatur , , donec in reditu non dissimili ratione funis ite- tum tendatur. Itaque, ut videtur V villisio , diaphragma velut in medio sui motus spatio , uni inspirationem & expirationem incipit, enditur : verum id probabilius videtur actionem & motum diaphragmatis proprium es illius depressionem , tumque maxime distendi Quo circadma deprimitur diaphragma, permittat thoracis dilatationem,ubi iursum redit, pectus angustius emcit, tumque id premit inclusiam aerem , qui a vesiculis pulmouum intra cheae ramos propellitur ; ac fibrarum mul-cularium ope aer expellitur , simul sanguis vasa pnimodum liberiora subit. Sed ubi in ipsis inspiratione dilatantur bronchia, tum sanguis subire facile non potest : tum vero compressus a vesiculis pulmonum & bronchus dilatatis msinistrum cordis sinum facilius delabitur.
quibus velut machinis fiat respiratio, &qui sint illius usus, paulo diligen- tius intueamur : simul quae sint pulmonum , . ouae costarum & musculorum, quae denique diaphragmatis partes & lanctiones, breviter
267쪽
. . . . PARS TERTIA. 1 eriplicemus, omissis innumeris hac de re con troversiis. Cum enim res ipsa velut oculis subiicitur, Dustra in quaestionibus movendis tempus conteritur.
Ac primum pulmones quod attinet, ex vi Vorum animalium dissectione & eorum structura patet eos inflari cum inspiramus: utrum
autem sponte sua moveantur, ut putat Aver-roes; an thoracis dilatationem comequantur,
magna olim fuit controversia. Sit itaque Unica Conclusio. Respiratio non a pulmonibus , a munculis pectoris & diaphragmate proficiscitur. Probaturirima pars conclusionis. Primo enim cum musculis & fibris motus omnis perficiarur , palam est motus limus principium potius a thoracis musculis , quam a pulmonibus duci
Quod autem magna nervorum copia pulmones donemur , id non demonstrat', aut motum , aut primos ad motum instinctiis a pulmonibus proficisci : sed nervulorum opebronchia, seu asperae arteriae calamos contrahi, ut inter exspirandum expulsio aeris promo-Veatur. Neque enim adeo pectoris cavitas coarctatur, ut pulmones fatis expellendo aericomprimi possint. Deinde magna pars aeris inspirati in cerJulis & vesi ulis superstes manere potest, quae per nervulos cum opus est, e icitur. Hinc resectis nervis, pulmonum mOtus & respiratio omnis ccllat . Quare pulmonum motus magna ex parte a thorace pendet. Hoc enim vinerato limul laeditur aut omnino tollitur respirati0. Aerquippe per asperam arteriam illapsus, cst quasi in aequilibrio cum externo aere qui Pectus
268쪽
comprimit. Hinc musculi intercostales sicile costas ipsis erigunt: tumque aer uberior ingreditur. Fit enim major pectoris capacitas, ubi costae quae cum sterno de vertebris dorsi ita commictuntur , ut parallelogrammum essiciant, jam eriguntur, & ad quadratam figuram
magis accedunt: cum enim aerem ducimus, tum pectus attollitur , costae eriguntur , eaeque
dorse & sterno ad perpendiculum magis insistunt. Hinc ma or sit pectoris dilatatio. Iam ubi costae sua sponte, & quasi proprio pondere decidunt, tum pectus fit angustius, & pulmo
sic contrahitur, ut aliqua tamen aeris portio in ejus vesiculis remaneat. Cumque conciusus aer minus exterioris pressioni resistat, facile externus iterum irruit. Cum tamen in magnam molem thorax amplietur, nec multum is comprimatur , illud est verisimillimum magnumelle in fibris carneis quae tracheam & illius surculos stringunt,ad expirationem momentum. Probatur pars altera conclusionis. Cum snim in ipsa inspiratione diaphragma deprimatur, major etiam fit pectoris pulmonibus dii tandis capacitas : quae minuitur cum dia-phragma sursum tollitur. Ac lenem quidem &usitatam respirationem pene unum diapliragma moderatur: cum paulo intensior est, non musculi modo intercostales , qui fere non cessant, sed etiam qui e scapulis 3c vertebris lumborum oriuntur, operam suam eo conserunt. Unde in vivi animalis disiectione , aperto abdomine perseverat respiratio : sied cessat omnino , aut aegre continuatur secto diaphragmate. Quibus autem machinis tum inspiratio, tum expiratio perficiantur, diligenter explicat D. Vvillisius. Primum quidem thoracis musculos utrique tum inspirationi, cum expirationi inservire cum Pallopio & aliis Anatomi-
269쪽
is existimat. Non enim costis attolluntur cηm inspiramus, nec deprimuntur, cum expi ramus citra musculorum opem. Ii vero duplicis stini generis , alii costas attollunt, nempe quatuor musculi posteriores, quorum tres dicuntur scapulares, & unus lumbaris. Verum in vehementiori inspiratione, non in naturali& usitata requiruntur. sed undecim sunt mutaculi intercoitales, qui dicuntur externi,quique huic muneri addicuntur : hi omnes ab imo
superioris costis oriuntur ι fibris obliquis ad
summam inferioris costae partem seruntur; atque ut a basi crassiore de carnea exoriuntur, sic in tenuem de tendinosum finem desinunt. Contractis itaque fibris musculi inferiores' costas versus superiores trahunt, & crines sursum erigunt: adeo ut angulos rectis proximos cum spina dorsi essiciant, & thoracis capacitatem dilatent. Sed thoracis profunditatem auget diaphragma , quod eodem tempore deprimitur , simul δc extrema costarum diducit:
secus enim cum mediae earum partes musculo rum ope diducuntur, extremae ad se mutuo accederent , nec ilioracis capacitas augeretur. Itaque depressum diaphragma utraque costarum extrema secum abducit , dc obstat ne contrahantur interius.
Cessantibus his musculis diaphragma sursum attollitur , sive mediastini ope , ut dixi
mus, retrahatur; sive a visceribus imi ventris repellatur, tumque costae deprimuntur, & thoracis capacitas imminuitur , adeo ut expiratio multis videatur non aliud esse praeter inspirationis intermissionem. Sed tamen cum exspirationis munus saepe majore fiat nixu quam
inspiratio , ut in tussi, risu, cantu, & in variis affectibus experimur , haec videtur quiddamine praeter musculorum 4c diaphragmatis ces-
270쪽
sationem , eaque musculorum op ositorum
ope persici Q i quidem praeter sacrolumba
rem & triangularem, & musculos quos am abdominis, qui vehementiorem exspirationem adjuvant, interni sunt, & intercostales , qui costas deprimunt. Hi quippe ab ima parte costae inferiosis exorti, fibras emittunt, quar sursum ascendentes superioris costae parti infimae tenui tendine inseruntur. . Unde non costas modo, sed etiam extremam earum cartilaginem deorsum trahunt : cum observante Fal-Jopio externi musculi cartilaginum intervalla non attingant, ut interiores. Nam in ipsa ins piratione costar sursum ducuntur, Sc simul ve sus spinam retrahuntur: unde motus ille a posteriore parte incipit, & a costis ipsis perficitur:
quibus 'motis cartilagines facile obsequuntur , nec subsidio musculorum indigent. Verum ut costae deprimantur & antrorsum ducantur, vis motrix. antrorsum incipit , & ab ipsis cartilaginibus perficitur, quae costas secum a ducunt. Atque huic muneri praeter musculos intercostales internos servit musculus trianῖularis , qui ab infima sterni parte ortus, surium ascendit,& inferioribus cartilaginibus inseritur. Hic in Ebmine parvus admodum est de
tenuis, cum in cane sit maximus, & per totum os pectoris porrectus , quod hoc animaIadcursum natum, ut celeri & sorti inspiratio- rio, sic vehementi expiratione egeat. Ex quibus ericitur non minore vi, aut nisu
exspirationem egere , atque ipsam inspirationem : quo aer e bronchiis seu tubulis asperae arteriae, & saepe ex ipsis vesiculis expellatur, ut recenti locum praebeat. Unde in ipsa inspiratione seli musculi & diaphragma videntur occupata cessantibus pulmonibus : sed in