Philosophia vetus et nova ad usum scholae accomodata, in regia Burgundia olim pertractata. Tomus primus sextus Tomus sextus, quo physicae pars tertia de corpore animato continetur

발행: 1681년

분량: 417페이지

출처: archive.org

분류: 철학

201쪽

i arti accelerabit, nec situm radiorum commutabit. Hinc senes, ut diximus, Qui res vicinas aegre discernunt, perspicilia adhiDent convexa, quae radios ultra retinam coituros in interiora revocant. Qeo autem vitrumbest rotundius aut minoris 1phaerae portio, hoc vicinius objecto sistitur: tum enim radii minus oblique effusi non tam cito refracti concurrunt. Specilla autem convexa raro objectis quae eminus posita sunt, contuendis adhibentur : quod eorum imagines aut luminosi radii sat citio colligantur, neque ultra retinam exeurrant, nec demum ii sint antrorsum retrahendi. φ Specilli convexi ope rerum simulacra augentur, & fiunt illustriora: quod plures radii, qui pupillae angustias eluderent, in oculum deducti majorem rei imaginem exhibeant, dum plures objecti partes distinguimus, ac major fit angulus vimrius, ut postea liquebit. Hinc plerique artifices, ut qui gemmas incidunt , aut sigilla, specillis utuntur convexis,

quo res minutiores contueantur. Contra quae cava sunt, magnam radiorum partem, qui

pupillam subirent, in iridis, oculi, vel alio disjiciunt : hinc pauciores objecti partes depingunt, minor quoque fit angulus,ut infra ostendemus. Sic radii luminis per ampullam vitream transimilli in arctum colliguntur : ut per lentem cavam trajecti, in majus spatium dilatantur : & tamen per ampullam vitream intuenti objectum multo majus apparet. Quare species angustior rei visae magnitudinem exagerat, dum plures radii pupillae foramen subeunt. Contra e vitro cavo refracti, ac dilatati minuunt rei magnitudinem : quod pauciores radii intra oculum admittantur. Verum, ut

diximus, minor in oculi lando imago depingitur , & sub minori angulo objectum con-

202쪽

tuemur. Quae omnia inserius fient planiora. Idem contingere in convexis & cavis speculis supra diximus. Nam illa rei speciem imminuunt , dum radios dissipant : haec augent, dum luminis radios versus speculi diametrum reflectunt. 8' Hinc etiam liquet cur in rubo opticolens objecto obversa sit convexa, ut radios nimirum dissipatos colligat. Sed antequam concurrant , lens interdum cava adhibetur, quae radios nimium convergentes & citius coituros paululum distrahit. Hinc pictura non modo fit amplior ex radiorum per vitrum cavum dis.

persione , sed etiam magis distincta ossicitur. Nam qui intempestivis intersectionibus radii

turbassent picturae nitorem, occursu lentis cavae ad suam revocantur stationem, seu ad basim ordinatam. Quod si lentem convexam cavae iterum adhibeas, pyramides radiosae citius coibunt. Cum autem crystallinus humor convexae lentis vices obeat ue nam rerum minutarum species auget,dcliterae per eum visae majores apparenti ubi globosior est, qes em habent myopes, tubus est corripiendus, quo lens cava longius a basi ordinata , seu picturae loco remota, radios magis dispergat. Illud etiam palam est, radios

citius concurrere, quo objectum magis distat. Unde & tubus opticus corripitur, ubi res eminus positae conspiciuntur. 9' Quamobrem ubi unam duntaxat lentem convexam adhibemus; ut F P F in oculi figura, haec radios ab objecto ABC exeuntes omnino pcrturbatos excipit: sed ita eos inflectit, ut qui ab uno puncto A prodiere, in

unum itidem punctum tabellae a , concurrant.

Hinc distincta sit in tabella rei imago: sed tamen everso situ apparet. At si lens altera itidem

203쪽

pARS TERTIA. I s

convexa in eodem loco, seu in basi ordinata collocetur : haec utique sinceram rei speciem &distinctam excipiet, sed postea radiorum explicatione ita eam confundet, ut ex unoquoque puncto, ut a, nova radiorum pyramis exurrit; nec quicquam aliud praeter meram lucem in tabellam oppositam spargat.

o si in hoc confusionis loco rursus tertiam lentem constituas, quae perturbatos radios excipiat, eos utique sic inflectet, ut eo demcogat in ordinem. Itaque si duas lentes convexas sic tubo aptes , ut imago per lentem priorem transis ista, Sc refractione ordinata in posteriorem incurrat, haec radios iterum perturbatos in crystallinum humorem emundet. Verum is humor lentis convexae fungens. munere , rursus eos colliget, atque in retinam vellit totidem penicissos ordinatim dispositos transmittet. Sic lens prima confusos radiOS ex cipit, qui in tabella ordinantur, eaque evertit: rei imaginem, quam lens secunda erigit, ob

radiorum intersectionem. Tertia lens evertit crystallinus vero lenti ultimae propior concursum radiorum accelerat. Atque hinc totius fene Dioptrices fundamenta depromuntur. Haec quippe omnia ex eo principio manant, quod radii luminis ex aere in aquam aut Vitrum incurrentes ita infringantur, ut ad perpendiculum magis accedant. Contra recedunt a perpendiculo, ubi ex aqua in aerem subeunt: utrumque constanti experientia demonstrat . Hinc fit ut nummus in fundo vasis sic positus ut

ab oculo oblique spectantis videri amplius non possit, affusa aqua jam sub oculos veniat. Sit enim , ut perspicue ab aliis fuit explicatum,

oculus Α, qui sic recellerit a vase, ut nummum

in fundo vasis D existentem intueri amplius non possit: affusa aqua jam eum cernet. Nam

204쪽

radius D E non recta perget in F, sed ii,

frangetur , ut magis recedat a perpendiculo B C, adeo ut radius refractus appareat, in I , degeneret in radium E A. Contra si corpus lucidum sit in A, radiusA E, oblique ex aere in vas aqua plenum perforamen E incidens non recta perget in I: sed . ita frangetur, ut magis accedat ad perpendiculum B C, adeo ut radius refractus appareat in D. Neque nos morari debent specilla quae in varias species complanata idem objectum multiplicant : nam unaquaeque facies sic radios oblique incidentes frangit, quasi ex loco recta Dpposito prodirent. Hinc varia loca & situs in

retina occupant.

- Sic oculis in certum objectum ut in turris

fastigium intentis, disitus interpositus duplex apparer, quod coinsula digiti simulacra in di,

versis utriusque: retinae partibus depingantur. Sic nobis in obscuro loco constitutis , & prae ter 'foramen faces aliquot intuentibus, globulus in medio foraminis sumensus & negligenter conspectus, juxta luminum numerum multiplica-

205쪽

PARS TERTIA. et 'I

tus apparet : quod lucida corpora totidem py-' ramides in distinctas retinae partes vibrent, atque interceptus globulus in quem acies non intenditur, quandam velut umbram singulis apponat: hinc totuplex videtur, quot lucida radiant corpora. Sic accensa in loco obscuro

candela , per vitrum convexum membranula

variis foraminulis pertusa obductum , plures quoque imagines in chartam oppositam trajicit Nam pyramides radiosas per singula emittic foramina ; atque illae pyramides in meatuum angustiis cruciatim decuslatae totidem facis imagines inversas in diversas partes priuiciunt. Nec dissimile quiddam oculo per plura foramina intuenti accidit. Nam crystallinus humor instar vitri convexi radios infringit : cumque bases illarum pyramidum diversias retinae partes Occupant, tum multiplex objectium appareat necesie est. Sed finis non erit si omnia quae ad luminis & visus phoenomena pertinent, eapli care velimus. Ex quo haec edidimus, cum nonnulli a nobis flagitarent, ut quae ad tubum opticum & microscopium pertinent ,

ac praecipua Dioptrices fundamenta paulo accuratius tractarentur , re cum D. de la Hire communicata , de tubo optico tryctatum ad nos misit : ex eo pleraque excerpemus scitudigna, quaeque ab omnibus intelligi possunt,

dummodo intentum animum afferant : reliqua quae sunt dissiciliora , Mathematicis relinquemus ea quoque subjiciemus quae D.

Mariolte de micro scopio nobiscum communica vir , quaeque a Geometriae spinis fututa frunt & libera. .

206쪽

7θι PHYSICAE

CVm inter praeclara nostri hujus seculi inventa telescopium merito habeatur , nec

quicquam fere sit utilius non ad usum tantum vitae, & navigationem imprimis , sed etiam ad scientiarum augmentum , quam tribus Opticus, & microscopium, quod nihil est praeter tubum opticum inversilio, nobis qui physicam tum contentiosam , tum vitae humanae utilem tradere profusti sumus , utrumque hoc naturae & artis miraculum omittere non licet ; praesertim cum soli Mathematici id sibi quasi proprium vindicarim. Quanquam quae hactenus a nobis dicta sunt, nonnihil lucis rei tam obscurae & dissicili afferre possunt. Sed res ipsa paulo accuratius tracitanda , eaque est: ab ipso fonte repetenda. I'. Id experientia constat quod supra fusius explicatum fuit, radios luminis in rectas lineas diffundi, quandiu idem medium, ut aethera, Vel aera pervadunt, sed ubi diversum medium &naturae aut densoris, aut rarioris Occurrit, nec

radius luminis in superficiem secundi medii incidit ad perpendiculum , tum a recto itinere deflectit & angulum quemdam essicit: hoc vero ipsum est quod refractio appellatur. Σ' Angulus ille aut major est aut minor duplicem ob causiam. Una est mediorum diversi ras , altera est diversa radiorum qui in superj-ciem inter utrumque medium positam incidunt , inclinatio : eaque est duplex: nam vel radius fractus ad perpendiculare accedit, vel ab ea discedit .Quod erit in figura clarius. Sit line GH quae duo media diversae naturae ut aerem

207쪽

aquam A&V dispestere intelligatur ι &excentro R in ea linea positb chculus quoque G

i H cujus planuni, ast superficies lupersiciti iquq utrumq; medium discritia inat,ad perpendiculum insistere con Lipiatur duela AR F perpen- α . ii diculari ad G R H . id utique experientia com- lperium est, radios luininas D R ,& d Racir- cum ferentia circuli in centruin R, ductos, ex i medio rariori A in densitis V , sic frangi in E &l e, nimirum ita oppositis circum scientiae parti- l bus, ut eadi m sit ratio aut proportio, A D , ad

EF, quae est ad , ad ef , adeo in liae lineae

i pei pendiculares , quas ge nacti ae sinus vocant, . sint genuinae refra in cnum mensurae. Quod si ' , I. gr. aTedium A , sit aer, medium V , vitrum, linea EF semper continet duas tertias rectae . .

A D , itaque id dicimus, i efractionein aeris ad . ' Vitrum, esse ut 3 ad 1, & contra refractionem' .

208쪽

vitri ad aerem esse ut et, ad 3.&eadem experientia liquet refractionem aeris ad aquam esse ut ad 3, & aquae ad aerem, ut' 3 ad hoc est, si medium A sit aer, medium V aqua, recta A Dqumor partes continebit, ex quibus recta E Ftre Ontum continet E itaque refractio vitri ad aquam erit ut 8 ad 9.

Cum autem radii D R , aut d R, non ampliuqquam 3 o gradibus .a' perpendiculari A R F , di-R'nt tum angulos ipsos D R.A , & F R Eut

mensuras refractionum usurpamus , non rectas lineas aut sinus DA, aut F E: quod nullum sit discrimen sensibile , anguli refractionum commodius per arcus icircuit, quam per rectas lineas mensurentur. Hinc etiam liquet radium perpendicularem ut A R F, nullam refractio,. nem pati.

Uod si radii, ut A B, E F , inter se pa

ralleli ex aere incidant in vitrum , cuius superficies opposita: B F , & CG , sint itidem parallelae, palpita est sic radios frangi in C & G, ut exeant adhuc tum interse, tum etiam cum prioribus radiis AB& E F,paralleli: sic enim eandena

209쪽

patiuntur restactionem e vitro exeuntes, quam habGrunt in ipso ingressu , licet in partes oppositas quantum enim vitrum subeuntes ac cellerunt ad perpendicularem , tantum egressi ab ea discedunt , quod in aerem rariorem mi-

rent. Itaque C D, & C H i i solum inter se, d etiam cum prioribus radi , B & Ε F susit

paralleli, nec tamen in rectum positi sunt, ut ex lineis punctuatis videre est. Hinc fit ut visio sensibiliter non varietur,cum per vitrum aequabiliter densum intuemur.3 q. Quod si duae superficies vitti B F C G,

non sim inter se parallelae, radii C D, & G H, exeunt quidem e vitro sibi mutuo ae luidiitantes, sed cum prioribus radiis A B, & L F, noni, nunc propius aut id quodi est , veniamus, & Qua ratione in--ringantur radii qui in vitrum convexum incidunt , paulo diligentius expendamus. . sunt amplius paralleli propositum cst, veni

rringantum

210쪽

'. Itaque sit vitrum A EB D , cujus una superficies sit plana A E R , altera convexa ADB, radii vero LN, C E & G F paralleliincidant in planam superficiem Λ E B , tum in idem fere punetum I , concurret i , cum axe C E P,. in quo centrum convexitatis circuli,cujus A D portio quaedam dummodo

arcus convexitatis non fit adeo magnus, cum

semidiametro convexitatis C ED,compa'tus punctum vero illud in quod radii refracti confluunt , nempe punctum I, est diameter integra convexitatis, hoc est E DI, dupla est, CE , quae

ut diximus est semidiameter convexitatis , seu . circaei ADB. Nec refert utrum radii primum incidant in stiperficiem planam , aut In convexam : eadem enim est i trobique refractio quam superficies plana non officit, sed convexa tantummodo : ubique igitur secus ut aiunt, seu concursus radiorum , qui ante erant paralleli, in puncto I, concurrunt , quod tantum distat a vitro, quanta est diameter ipsius convexitatis. Id quidem ut dioptrices , & maxime illius partis quae circa telescopia , & micro scopia versatur, praecipuum furi damentum demonstrationem postulat : sed cum ea sit paulo obscurior, ad calcem ivlus distetrationis hanc rejiciemus.1d veris in tetim ut experientia certum supponi potest. Vice figuram primam tab 6. D Cum vitium cst ex utraque parte convexum,& utraque supersicies est ejusdem sphaerae portio, ut lens utrimque convexa A D H E , tum radii

QD, & G I , in utraque superlicie refracti

re punctum C, coeunt tantum ultra Vitrum, seu lentem , quanta est semidiameter convexitatis : adeo ut pullinum C sit centrum convexitatis, A D H ut punctυm QEst centrum convexitatis A E H. Itaque radius G l incidens insuperficiem convexam ADI, cujus centrum est C , ita restingitur ut accedat ad perpendi-

SEARCH

MENU NAVIGATION