Philosophia vetus et nova ad usum scholae accomodata, in regia Burgundia olim pertractata. Tomus primus sextus Tomus sextus, quo physicae pars tertia de corpore animato continetur

발행: 1681년

분량: 417페이지

출처: archive.org

분류: 철학

281쪽

dit enim Lugduni Batavorum in Noacomio puerum qui ex levi in pede vulnere, sanguinem ad libitum sinebat effluere retento anhelitu, elimque sistebat pro arbitrio. Verum de respia ratione satis pro instituto diximus.

De varia animalium respiratione juxta diversos aeris Hatus.

O Vae de respiratione diximus , nonnihil

sertasse lucis habitura sint ex nuperrime editis experimentis in michina pneumatica circa animalia factis ab Ill. D. Boyle, & pereradito D Papin. Atque ut ea quae ad institutum nostrum magis spectant, certum in ordinem digeramus, illud praemittendum videtur animantes Occlusis receptaculis sic impositas fuisse, ut ipsa receptacula, vel communi aere plena essent, vel compresse, vel rarefacto , & pene exhausto vel aere tantum factitio & artificiali implerentur. Qua autem arte in recipiente aer compri matur, in libro superius laudato exponitur ;ubi etiam novasclopeti pneumatici forma descri bitur cum suo recipiente,in quo aer ad vicesimam sui spatii partem adigitur. inantum

vero aer comprimatur autrarescat,ex inclice seu

tubo cui hydrargyrus insunditur, dignosci jam alibi diximus, sed novo etiam id perficitur artificio quod in citato opusculo legi potest , nos

ea tantum attingimus quae sunt nostri instituti. Quo igitur aer magis comprimitur, eo altius ascendit hydrargyrus. Aer novus producitur, cum recipienti exhausto aut fructus, aut massa farinacea, alit caro etiam imponitur: tiun enim novus prodit

282쪽

aer qui hydrargyrurn tubo conelusiim attollit His itaque praemissis videamus quid animantibus occlusis juxta varios aeris status contingat; sive aer sit in naturali suo statu, sive is sit comprestus, sive rarefactuS. Primum itaque duo mures aranei duobus

recipientibus , iisque aequalibus simul impositisuerunt, tum vas alterum communi duntaxat

aere plenum rite obturatum fuit , sed aer in alterum recipiens ita vi adactus est, ut hydrargyrus ad io digitos ultra solitam altitudinem allurgeret.Qua in communi aere positus fuerat; per 1 unius horae minuta vixit, cum alter per sex horas & amplius rei traverit. Qui in com muni aere conclusus fuerat , nonnihil aeris consumpsit: nam mercurius ad 19 digitorum Anglicanorum ab itudinem descendit, qui reclusb vase ad 3o digitos ut ante evectiis est. Idque aliis experimentis compertum est, viva animalia vasis conclusa nonnihil aeris absum

re, aut certe illius elaterium infringere: cum animalia mortua multum aeris iactitii pro. creent, & mercurium plurimum attollant.

et . Duae ranae similiter duplici receptaculo conclusae diutius vixerunt; quae incommuni nec densato aere degebat , quatuor dies, altera 1 integros vixit. 3. Mus araneus scioperi pneumatici recipienti impositus, aere ad vic. simam sui loci partem redacto brevi interiit. Sed aere septies magis

densato, quam ab atmosphaerae pondere , mus per Σ minuta unius horae, longa tamen ducens suspiria vitam produxit i& extractus convaluit: adeo ut nimia aeris compressio animalibus lethalis videatur. Sed tamen nonnihil presia sus cepe salubrior est, quam communis aer &inclusus. Sic avicula recipienti imposita rum male se haberet, intruso aere, adeo ut mercu-

283쪽

P ARS TERTIA. Mi

rius ad digitos ultra solitam altitudinem ascenderet, statim convaluit : cum deliceret, iterum aer vi intrusus est , dum mercurius 4rdigitis altior fieret, tum iterum sanitati est restituta avicula, & aperto recipiente bene se habuit. Sic mus araneus in phiala, cuius orificium illigata vesicula obturatum est, inclusus,

cum aegrotare coepisset, aere intra recipiens .adacto, adeo ut vesica pressa aerem phiala contentum intus premeret, licet novus aer no0

subiret, is tamen melius se habuit.

Iam illud satis est per gatum animalia in

Vacuo , seu in recipiente cujus aer est exhaustus brevi intexire. Insecta quidem ibi diutiu*vivunt. Sic papilio tres horas antequam motu omni privaretur, in vacuo perstitit, ac novo aere inducto motum & vires recuperavit. Li-

maces duo exactis horis duabus immoti lacuerunt: post sex tamen horas exempti tandem moveri incoepere. Alia rana post duas horas in vacuo interiit. Acetum vermiculis, seu minutis anguillis foetum vacuo inclusum fuit , vermiculi omnes post fere dies interierunt: adeo ut his animalculis aer quoque necenarius videatur. In aere factitio non diu vivunt animalia, neque is vitae fovendae aptus videtur. Sic apis vacuo imposita sit nul dc acetum stillatiliuio cui exhausta aere additum est corallium in pulverem comminutum, aeremproduxit: sed nihilo magis apis se se commovere potuit, dum libero aeri exposita motum amissum recepit. , ic muscae prius in vacuo immotae in aere rarefacto volitabant, non item cum aer fictilius e fructibus admissus fuit: sed in eo brevi mo-xiuntur : quod aer artificjalis vitae animalium sit infestus: sic ignis statim extinguitur, cum aer tamum adest artisicialis: vi tameta et altic

284쪽

si PHYSICAE

donatusRana in recipies aere artificiali ex mari farinacea producto plensi conjecia,statim convulsionibus jactata post aliquot minuta jacuit

immobilis: post minuta unius horae exempta, per 3 fere unius horae quadrantes immota permansit; tandem convaluit : sed in recipiente aer communis permistus erat artificiali. Nam ubi solus est artificialis, citius animalia aut intereunt, aut motu destituuntur, quam in vaeuo ipse. Cum massa farinacea, seu pasta in recipiente conclusa ex hausto aere statim multum aeris factitii procreet, ubi animalia in illud recipiens immittuntur, statim convelluntur, α

brevi intereunt; ut in mure araneo observa-

vatum fuit. Limax per semihoram postquam

multum & diu se commovit, ut mortuus visus est, sed edii eius e vase cito convaluit: limaces in vacuo diutius durant: adeo ut aer artificialis quasi venenosa qualitate animantes interficiat. Sic muscae in recipiens conjectae plenum aere artificiali ex uvis quas grossularias vocant, producto, statim moriuntur.

Cum pasta, seu massa serinae inspersa multis recipientibus aere exhausio fuit imposita , post alterum diem aere faetitio impleta sunt.

Mus araneus in unum demissus, intra sesqui- minutum fere interiit , avicula intra unius minuti quadrantem extineta : cum alia avicula ejusdem speciei aere artificiali depulso,& eidem recipienti imposita per quatuor

horae minuta incolumis permanserit; coluber in aere factitio intra duo minuta male se habere coepit ; & tamen et . minutis perstitit, antequam movendi facultatem amiserit, post sex minuta, seu exactam semihoram extinctus est , cum aer ex uvis passis productus fuit, iidem effectus prodiere.. Postquam aer aliorum animalium respira

285쪽

tioni inseruiit, fit quodammodo inutilis. Cummus araneus recipienti aeri communi pleno

eget impositus , post exactum hor* spatium

vix spiritum ducebat , sed altero mure tum immisib, & aere prius stagnante jam moto novi aeris appulsu , primus melius se habuit: ambo tamen post unius h0rae tempus elapsum interiere. Quatuor post horis mus itidem vegetus sic immissus est, ut novus aer vix subire posset, hic vero per tria minui integra non μνixit. Illud vero est observatione dignum, quantum aeris fructus, caro , massa farinae aqua inspersa , & alia hujus generis tum in vacuo,

tum in communi aere procremat : adeo uxpisa viridia tantum aeris producant in vacuo recipiente ut intra x . horas Mercurium ad 3o. digit, altitudinem attollant; in hoc aere limax positus, multum se sommovit & desipumavit, & sex minutis elapsis immotus apparuit , eductus tamen convaluit. Hincque licet conjicere aerem artificialem ex variis corporibus ςductum n0n aeque esse animantibus perniciosum. . Illud quoque experimentis compertum est perpaucum aerem E fructibus exsicςatis educi. Unde ex uvis exsiccatis in vacuo asservatis,

perparum aeris factitii intra mensem prodiit, ut Mercurium ad sex digitos vix attolleret. idem in sicubus & prunis siccatis compertum est. Quaedam plantae aut fructus, cum putreiacere incipiunt, jam totum pene suum aerem praebuerunt: sic disiecta brassica intra s. dies Mercurium ad sui indicis apicem in vacuo recipiente extulit , tum libero aeri exposita

per duos dies, & corrupta, iterum vacuo recipienti imposita, perparum aeris dedit.

286쪽

3' Nihil aeque aerem essicit ac caro , idque

maxilin e cum putrescit, contra atque in fructibus : hoc utique in carne bubula fuit observatum.

' Lac per qui decim sere dies in recipiente

vacuo conclusum non statim aer a produxit, sed in multas bullas intumuit , ac post quatuor aut quinque dies coagulatum apparuit , cum lac in acre libero relictum jam post triduum esset coagulatum. Peracto mense lac in vacuo coagulatum perititit , dum aliud vermibus scatenat. Id machinae impositum educto aere in bullas praegrandes intumuit, sed nullus vermiculus naortuus est quatuor horarum spatio. Post aliquot menses serum inter butyrosam & caseossem partem fuctuabat , sed exacto anno cum aliis partibus confusiam cst: ac brevi post tempore butyros a portio evanuit, & lac tantisper male olere coepit , nec vermes produxit. Ex quibus liquet coagulationem lactis in vacuo retardari, butyrum serum& caseum a se mutuo sejungi , nec demum lac in vacuo putrescere , aut vermes generare. S imili ratione urina in eodem vase asservata, parum aeris dedit, & mercurium ad trium digitorum altitudinem extulit: ac per tres integros menses vix immutata fuit Ex quo palam fuit urinam quae est humor excrimentitius multo minus aeris efficere , quam lac ipsum quod est alimentitium. s, E fructibus etiam durioribus non parum aeris in vacuo producitur : sic nuces recentes αin partes sectae intra. duorum mensium spatium mercurium ad io digitorum altitudinem sustulerunt.

6' Verum illud pene incredibile quantum aeris ex aliis fructibus, ut .ex pyris, cerasis ,

287쪽

ΡARS TERTIA. 16suvis, pisis non exhausto aere procreetur. Sic pista recentia cum rivis passis & tritis, aqua permixtis in recipiente posita intra zo dies mercurium ad I o digitorum altitudinem extulerunt: sib finem liquor e Pisis erupit, & recipiens tandem in frusta dissiluit. Uvae cruda recipienti vacuo impositae longo temporis tractu suum aerem praebitere. Intra primum mensem mercurius ad o digitos ascendit; post menses , jam ad Io digit. ascenderat anno exacto uvae integrae apparuerunt : ex pyris disiectis in vacuo positis tantum aeris erupit, ut mercurium intra duos menses ultra ioo dig. altitudinem sustulerit. Sed de his pro instituto sitis.

DISSERTATIO II

De motu cordis is sanguinis. , 'NUnc quq ad praecipuam corporis nostri roatam, cor videlicet, motus omnis,& vitae fontem pertinent, summatim perstringamus:neque enim possumus illius structuram, motu usus pro rei dignitate pertractare. Q me autem a Philosepho ignorari non debent, non omittemHs. Ac primum quae sit illius fabrica, & quomodo jugi motu agitetur, explicare conabimur , tum sanguinis ipsius circuitum, quo vita maxime continetur, paulo diligentius persequemur.

m structum: cordis.

Ac primum quidem cordis & vaserum

quae huic sunt assixa, fabricam acrioriani- m. VI. M

288쪽

aες PHYSIC Eoo intuenti id sacile constabit, cor ipsum nihil

eile praeter musculum qui vi propria se se coi trahit. Nam in corde bovino, detracia primum illius capsula, quar peri cardium vocitatur,qnaeque liquore quodam perfunditur, tum prima cordis pellicula , intueri licebit illius fibras, maxime si ante coctum fuerit, in instar helicis,

aut cochleae contortas, quae a laeva in dextram

partem oblique descendulit , ac plures ex iis

per mucronem cordis revolutae , sursum reflectuntilr, eaeque in basim cordis, ut in tendinem desinunt : sic tamen ut plures sibrae usque ad cordis mucronem non perveniant. Iam ubi hunc cordis velut curti pio detraxeris , aliud elut fibrarum stratum occurret, quae contrario ductu a detra in laevam oblique descendunt,& in basis itidem tendines des Vimi. Utriusque enim vemriculi cordis ostia tendinose margine cinguntur : qui duplex est in unoquoque ventriculo , exterior nimirum & interior. Sed pleraeque etiam fibrae in columnas carneas desinunt , & in fibras oly ularum quae t ricuspides dicuntur, de quibus postea Verum accuratior sordis fabrica ex inspectione ipsa, aut illius ubia,& functionibus melius intelligetur, quam ex longa fibrarum descriptione. Σ' Ex hac utique mechanica cordis structura quis sit illius motus, facile colligimus. Cum enim fibrae pene omnes instar helicis sint con-xortae, id verisimillimum videtur iis sibyis adductis cor per motus oppositos contrahi, & sanguinem cum impetu E ventriculis propelli,

non aliterdere ac lintea madjda solent contorqueri, ut omnis humor exprimatur. Contractionem veto illam adjuvant columnae carneae,& musculis similes, qKae in sinistro potissimum ventriculo variis implexae fibris cernuntur Sanguis enim majore impetu e sinistitu sinu exuna -

289쪽

ΡARS TERTIA.

lit in corpus universum. Columnae etiam illae, quas lacertulos vocant, hunc habent usum ut obstent quominus sinister ventriculus uberiore sanguinis allaptu nimium distendatur. Deinde ex iis fibrae valvularum tricuspidum, quae Venas cordis occludum, omnino pendent. Uaade in cordis diastole ubi cor smaguine impletar,

ter intervalla fibrarum subit. Sed in .stole,

cum cor evacuatur & contrahitur, tum hae fibrae tricuspidum, velut totidem tota laxantur. Hinc sanguis erumpens membranas ipsὰs valvularum sursum pediit, ac tibi reditum in venas occludit. Membranae quippe valvularum sere ut vela navis vento, sic expresto sanguine implentur. Idque cernere est in coide vivi animalis. Nam si mucrone resecto liquorem per venas

injeceris , in ipsa systole liquor in arterias ipsas,

non in venas prorumpet.

Cum autem hi lacertati desint in dextro co dis ventriculo, horum vicem supplent carunculae in opposito ventriculi pariete prominulae ., ex quibus ducΗntur fibrae valvularum tricuspidum ; eaeque tanquam funes navis malo alligati tenduntur in cordis diastole, cum scilicet sanguine impletur, & ejus mucro deprimitur ;laxantur vero in systole, tumque sanguis expressus ita eas infat, & attollit valvulas, ut in venam cavam redire non possit, neque alius ei quam per arteriam pulmonum pateat exitus.

Ista autem ex appusitis figuris quas ex peritissimo Anatomico Lou vero desumpsimus, faxilbis intellisentur. Ad hanc tabellam pertinebat fig. si tab. τὰ λD. Perrauit delineata. Ea exhibet cor piscis ,

vulgo te Leu dicti, A , 'est auricet a sinistra, ncor ipsum, C auricula dextra, D duo venae savae soramina ue E, AOItδ.

290쪽

Vgura prima contrarii ordinis fibraue in ventriculo cordis ostend/t, qua cum sint longiore1 d conum usque perveniunt, ct circa ipsim torquentur e sic tamen ut pars media coni sit tenuissima. Sic fibra tum exteriores C, tum inte-νiores D, in duos tendines A est B ita desinunt, .ut qua exterior fuit in uno latere , Di interior

in altero.

Seeunda figura exhibet fibrm exteriores cordis, . qua in spira modum desinunt in conum, velut

in commune centrum.

Tertia figura ventriculi sinistri sertum sinum

ostendit: ubi vena pulmonaria A , auricula B, ua valvula, tricu pides DIJ,qua υenapulmonis ostio apponuntur ό carneε columnae ,E, E, qua ex utroque ventriculi latere prorumpunt, fibra car nea interiρris ventriculi F F.

maria truncum aorta B sectum juxta i-srum cordis ventriculum exhibeti, AAA , sunt tres υaisuu semiiunares qua refluxum sanguinis impediunt : E E sunt uva mitrales valvula, seu tricuspides reflexa ut videantur. Iam distentae praeter naturam arteriae 'i propria per fibras transversias , ut cor & musculi contrahuntur. Hinc non in arteriis m0do , sed etiam in majoribus venis observatur motus quidam peristallicus & vermicularis, qualis in ipsis cernitur inpestinis. Nunc ad cordis tablicam redeamus. Ad structuram cordis pertinent duae ill uriculae, quae in utriusque yenae cordis, cavae' nimirum ulmonariae ostio sic aptantur , ut in eas primum venae sese exonerent. Auriculae

autem illae sunt musculi suis fibris instructi, quique in duplicem tendinem desinunx. Ho-

SEARCH

MENU NAVIGATION