Philosophia vetus et nova ad usum scholae accomodata, in regia Burgundia olim pertractata. Tomus primus sextus Tomus sextus, quo physicae pars tertia de corpore animato continetur

발행: 1681년

분량: 417페이지

출처: archive.org

분류: 철학

293쪽

ium utique musculorum unus est cum basicordis communis , alter qua venam cavam aut venam pulmonarem spectat, in circuli mo, dum vertitur. Quin & vena cava qua parte hiat in auriculam , musculosa quoque existit,

. tum ut venae truncus aut distendatur , aut contrahatur , atque adia auricular demensum

sanguinem suppeditet , tum ut sanguinem cum opus est , in ipsiam auriculam Nalidius protrudat. Nisi enim vena cava ea parte ehet mustulosa, ubi auricula contrahitur per fibras, quae in tendinem inferiorem desinunt, & inventriculum cordis sese exonerat , sanguis e, ena cava erumpens, instar. vorticis in seipsum acti , in ipso exitu astuaret : tum itaque vena cava se se continet & coercct , donec

auricula fibris illis qu: e ab inseriore tendine incipiunt, tanquam digitis, quos & figura &iisu reserunt, sanguinem vena cava exeipiat, cordi ipsi traditura. Idem est aaricular, quae venae pulmonari aptatur, naturae artificium , nisi quod haec minor est dextra auricula: amb. a

simul clauduntur α recip4untur quod iisdena fibris snter se nectantur

Nec minor in ortae conformatione divini opificis elucet sapientia. Cum enim e sinistro cordis sinu sursum erecto suam ducat originem , ne sanguis a corde protrusus in caput totus fere nitatur ;aoria e corde egressa inflectitur , quo sanguinis exilion;is impetus pati' latim infringatur , & in ilius in partes inseriores descendat, nec rect , sed flexu quodam in axillares & cervicales arterias incurrat. Hinc planum fit cur aliqua ex arteriis. Occlu se vel exarescente , vel compressa , sataguis majore impetu in vicinas seratur. Cum enim eadem sanguinis copia a corde in truncumaortae propellatur, si cursus sanguinis inn-

294쪽

nullis inhibeatur arteriis , per alias major,

impetu feratur necesse est. Unde ligata in cane vivo arteria cervicali , statim major in axilla .ri pulsus percipitur. Sic etiam ubi facto iii

laeva thoracis parte foramine, arteriam descen ,

dentem digito compresseris , aut filo ligave, ris, statim sanguis in caput propellitur , & in

cor ipsum exundat unde mirum in modum sutorquet animal. H inc etiam accidit ut constri .etis vel minoribus arteriis fanguis in vicinas partes oberitis irruat. Unde qui renes a natur habent calidiores , vix lumbos praecingi pariuntur, aut vestes ea parte arctius prementes ferunt. Non dii simili ratione cum venae plus satis comprimuntur . ut fit in obesis corporiiabus , sanguis tardius in cor recurrit, Hinc saepe in corde & vasis stagnat 3c concrescit, prae- ilertim ubi cor non fatis vegetum est nec sanguinem satis valide impe lit. Hinc enim subitae mortes : verum ista sorte ad motum sanguinis pertinent. Duae autem sunt cordis venae, cava nimirum dc pulmonaris , quae sanguinem in utrumque Ventriculum, aut potius in utramque auriculam advehunt. Duae itidem sunt arteriae, una pulmonum , quae ex dextro cordis sinu; altera quae sinistro cordis ventriculo capit exor - cium, quaeque aorta dicitur, & in universem corpus sanguinem defert. Utrique cordis Venae quaedam valvulae adhibentur quar sanguinem

admittunt : sed ne idem in cordis syliole per

easdem vias remeare possit, obstant maxime: hae tricuspides vocitantur, Sic utrique tum magnae , tum pulmonum arteriae aliae sunt aptatae valvulae in lunae crescentis formam compositae , ouae exitum praebent sanguini,

regreisiim prohibent. Hic autem locus postulat ut pauca de Moa

295쪽

chanica valvularum structura ex D. Perrauir dicamus: Eas elle triplicis generis observat, easque mechanici artifices in machinis hydrauia

licis potissimum imitari Elent. Primi generis

alvulae, eaeque in artis operibus pervulgatae, sed raro a natura usurpataei quaeque ut reliquae valvula , liquori transitum liberum permittunt, regiessum prohibent,0 sunt laminae planae & quadratae, quae uno ex suis lateribus assi xo, fere ut valvae attolli possunt & deprimi, ut seramen cui applicantur , aut occludant, aut reserent. Huiusmodi valvulae aniliis adhiberi solent, iisque natura utitur in Vesica urinaria , & sorte etiam in fellea Nam in illavreteres inter utramque Vesicae membranam

se se insinuantes urinam in vesicae' capacita sena effundunt , tum urina ipsa effusa membranam interiorem , quae valvulae loco est fur. sum repellit , & vrcterum orificia occludit.

Eadem smictura valvul. e in fundo vesicae fel lear, qua phi te jecori a haerescit visa est in bove : haecque seramen occludebat, in quod ramus biliosus, cujus radices per hepar dimitae erant, desinebat. Secundum valvulae genus in coni formam ita est conformatum , ut aqua sublata a coni crone facile pertranseat, dum coni basem deprimit, & sibi viam aperit : at regredi non potest: quod basem coni impleat, &tubi, aut Araminis Verturam omnino impleat : nihil

enim accuratius foramen rotundum occludit,ac

conus ipse, qui idcirco pertusb vini dolio solet adhiberi. . Hujus generis valvulae in venis & lymphae

ductibus ubique occurrunt : nam humorum regressumarcent; cumque valvulas liquor superavit vel minima compressione, quam re piratio, aut musculorum motus cssicit, facitq

296쪽

mitrorsum promovetur. Ejusmodi valvula, Siginoides vulgo vocitantur, quod litteram C , seu vetus Graecorum Sigma , refcrant. Pars hujus valvulae dimidia interiori venae membranae assigitur , eaque aut cucullum,

aut conum exprimit.

Cum igitur sanguis sursum nititur , eam valvulae partem quae libera est , nec venae tunicaraa haerescit, statim deprimit , & sibi viam ster- , nit : sed ubi remeat, valvulam velut saccum implet, & figuram conica rii' er tribuit sicque iter sibi ipsi occludit. Sic in vena F E, secta duae valvulae san uine distentae illius descensuincohibent. Vide si g. 2. tab. IO. Huius generis valvulae in corde sunt cons picuae , nempe in summa parte sinistri ventriculi , eaeque aortam seu arteriam magnam, inquam cor contractum se exonerat, ita occludunt, ut sanguis occlusus remeare non possit. Sic in dextro ventriculo tres itidem sunt val-Vulae, quae sanguinis regressum ab arteria pulmonum prohibent. Tertium valvularum genus in catharactis

solet usurpari : si tamen valvulae dici possunt valvae ipsae bifores , quas aqua ipsa motu suo

occludit , quaeque seipsias in eo statu tuentur ,& catenis devinciuntur , eaeque angulum cssiciunt aquae ipsi cum impetu labenti oppositum. Ejusinodi valvulae in utroque cordis ventriculo sunt conspicuae, eaeque tricuspides Vocitantur, quod sormam trianguli referant. Neque enim quadratae sunt, ut in catharactis, vulgo ecluses, consimilem tamen praestant effectunt : nam

per duo latera sibi mutuo junguntur , & fa

guinein ab utraque vena , cava nimirum dc pulmonari in utrumque cordis sinum illapsum, ne refluat impediunt , tertio vero latere cordi

ipsi assiguntur. Variis autem velut funiculis aut

297쪽

Igamentis , ut in catharactis valvae catenis retinentur, ne sibΡropius admotae membranae, quae valvulas eviciunt , ulterius quam par sit promoveantur ; tum enim sanguis inter eas regredi posset. valvniae in figura tertia ta 1I,sunt D D, quae venae pulmonum apponuntur,

ut in 'uarta figura E E , eaedem sunt mitrales, seu iricuspides sursum reflexae, ut videri pos

stat.

In testudine & in nonnullis amphibiis cor velut triplici ventriculo instructum videtur. In avibus ventriculi minus sent anfractuosi venae cavae una diIntaxat valvula , eaque sig- moides & carnosa apponitur. Major aeris quantitas avium pulmones subit ι unde &s inguinem puriorem essicit, nec mecesse est ut in cordis ventriculis longiore mora & majore partium contactu pr. aeparetur. Atque haec fere ad cordis fabricam spectant.

CAPUT II

sit cordis motru est ecbix causs. NUoc quae sit hujus motus essectrix causa.

excutiendum nobis est. Gravis enim oti in fuit inter Harvaeum & Cartesium, quae adhuc perstat, de vi illa motrice controversia. Id visum est Cartesio sanguinem e vena cava , aut dextra illius auricula in dextrum ventriculuin guttatim illabi, tum prae insito igne viis r si quem naturae conditor utrique corssis cavi tati inseruit, statim intumescere; ex illa effervescentia ventriculos cordis simul, & arteriaς reseratis valvulis dilatari , diastolem cordis fieri , tumque mucrone suo pectus ferire : sed detumescente illa sanguinis gutta arterias de psimi ; claudi earum valvulas , cox ipsum rela-

298쪽

xari , & mucrone deprellis velut quiescereό, tumque esse cordis systolem. Sicque cordi motum perfici citra vim pulsificam : adeo ut ignis vitalis, qui calet, sed non lucet sit hujus

perennis motus causia. .

Contra Harvaeus Angliae Archiater, qui primus circulationem sanguinis aut deprehendit, aut firmis rationibus munivit, sic motum cordiς fieri existimat: sanguinem ex utraque vena in auriculas, quae sunt quasi venarum appen dices, & partes omnium primat in animali eia

formatae, copiosium exundare , tumque ahiriculas dilatari. Deinde eae contractae sic se in veri . triculos cordis exonerant, Cor vero ut caet rimus culi, ita protius movetur: sic tamen ut a

ricularum & c dis alternae sint contractiones,& cor dilatetur , quia impletur sanguine , ne-.que ex subita guttulae effervescentia intumescat Itaque arctatis cordis ventriculis cor mucrone suo pectus scrit valvulas arteriarum aperit, Mdilatantur arteriae , tumque fit cordis systole et 'contra atque videtur Cartesio. Sit igitur iea Concho. - Motus cordis non sit aut ebullitione , aut: sermentatione, sed impulsu quo8am,& eo modo 'quem ex Harvaeo exposuimus. Prsbatur Ex ipsa cordis structura : neque enim tam valido opus erat musculo, tot fibris, e ac velut lacertis instructo, ut accessu sanguineae guttae intumesceret. Quare motus illius ut musculi validissimi est contractio, ex qua sequitur sanguinis impulsio. Hoc enim cordi cum aliis

musculis commune est, ut in contractione Vi res suas exerat. Hinc durius fit & tensius in

ipsa systole , in qua minus rubrum apparet, ut

in ranis videre est, quod motus cordis in iis sit

299쪽

earmor Hinc re sic illis cordis mucrone in systo te ipsa aut in ςψridis contractiones anguis cum impetu pror pi . et ' Idem ex auriculis & valvulis collidi facile potest. Nam prius auriculae se se contra sunt Min ventriculos cordis sanguinem effundunt , uam cor ipsum contrahatur : quod manifeste emoni irat cor dilatari quia imple trir sanguine,

non ex subita guttae alicujus effervescentia. Cur enim utrius rue auriculae motus cordis mo .: tui praeiror, si utroque cordis cavitas non impleretur sanguine, cum aut iculet se se contrahunt, & in ventriculos cordis sangui rem effundunt:& sane motus cordis ab auriculae motu pondet , non vicissim. Harc in foetu pulsat prilisquam ullum apparcat cordis vestigium , & in moribundo a mali pulsat adhuc auricula, cum Ona 'nis cordis motus oblint. Ex quo liquet motum cordis ab auricula pendciae, non ab ignis fer Vore qui nec tactu percipi ur, nec ratione ulla satis firma demonstratur. bi cor & arteriae stimul dilatantur , & contrahuntur , cui usui futurae sunt valvulae venis,& arreriis appositae 3 Nam val vulae tricuspidesu trique auriculae idcirco aptatae fuerunt, quod contractis auriculis cor dilatetur. Hinc dum

in fantur auriculae, clauduntur va vulae, ne sin-

guis intempestive in cor dilabatur. Ut sane sanguis adest copiosus , cordis cavitates amplin ;quid eli cur una tantum gutta san auinis cor subeat λ . ' Unde ignis ille in corde tam fervidus, qui tarnen sensu major non percipitur , quan in aliis cavitatibus viscerinia r Nec potest ille ignis occultus universe corpori calefaciendo suilitare: irino sanguis j i Gaasiiuxta illum obruet. Q axe longe probabilius est calorcm cordis, ut

300쪽

calorem sim guinis a corde ipso duci. Nec cliikquam hic occurrit ebullitioni simile,nec sanguis qui a dextro cordis sinu in . pulmones erumpit, ab eo qui e vena cava subiit, dissidet. Si quid novi accidit sanguini, id utique ab aere in pulmonibus mutuatur: sed e corde idem fere egreditur , qui ingressus est. 1' Si tanta fiat in corde ebullitio , cur ligata

arteria haec ebullitio non cernitur; cur tam cito& usque ad disruptionem arteria distenditui; cur ea sedla tam ubertim sanguis erumpit, si guttatim tantum e corde in arteriam illabitur 3 Iam qua ratione cor carneum & fibrossim tanto igni ferendo par ei te potest; cur id tandem non elixatur, aut aduritur Z Unde tanta

hujus fermenti copia , quae attollendo sanguini univeri instar massae farinaceae par est Nerdum etiam liquet qui tam subito fieri illa fermentatio possit; nec materia huic accensioni idonea per nervos satis copiosa affertur :nec demum , ut rem uno verbo conficiam', in ipsa diastole, cum ina fit inflammatio, cor movetur : sed potius cum itutar alterius muctculi contrahitur. Et quidem viperae, aut anguillae cor extractum , & omni sanguine vacuum per multas horas pulsit. Quod si aqualia frigidam per venam jugularem canis vivi injeceris, motus cordis crebrior futurus est ; nec tamen sanguis aquae infusione magis accendi tur , aut sortius exploditur . Itaque sanguis per cor ipsum, Velut per machinam hydraulicam expellitur, nec necesse eshfermentum quoddam, aut ignem in ventriculis 'cor iis reconditum fingere, huicque motum cordis tribuere. Nam hujuK fermenti ratio, audorigo explicari nullo modo potest ; ac systo Ie est verus cordis motus, quem illa ebullitio im- et ite . Nam parietes ventriculorum potius

SEARCH

MENU NAVIGATION