장음표시 사용
271쪽
inspirandum vi sua elastica pulmones subit, vi exeat & explodatur vi quadam majore opus est: unde & tracheae tubuli fibris motricibus .instructae sunt , quo contrahi facile possint. Annuli bronchiorum fere ut in gammaris ita sunt loricati , quo inferiores contrahi, & superiorum cavitatem subire possint. Dilatatis enim pulmonibus bronchia producuntur , illis
contractis, haec quoque contrahuntur. Cum autem respiratio partim sit spontanea, partim naturalis snam & dormientes respiramus , neque hanc spiritus reciprocationem ad libitum aDrumpimus, in hinc fit ut spiritus tum a cerebro & spinali medulla, tum a cerebello huic muneri praesiciantur. Itaque nervi qui ad diaphragma & thoracis musculos pertinent, a nervis brachialibus & lumbaribus orti suam cerebro originem acceptam reserunt, & spiritus qui per eos nervos influunt, voluntatios motus exequuntur : sed iidem tanaen nervi cum intercostali .in progressu communicatar, ut in octava figura cernere est. Unde motus ille respirationis reciprocus & ad vitam neces larius magis inter naturales quam inter voluntarios censendus est. Nervi porro diaphragmatis & musculorum cum brachialibus magna affinitate junguntur, quod in violentis corporis exercitiis sanguis majore agitatione incitatus crebriorem respirationem exigat , instinctus vero ad motum , seu primos impetus cum mere naturalis est, a nervis per pulmonem & tracheae bronchia dispersis forsitan incipit, tum ad nervos diaphragmatis &musculos thoracis permana : cum motus est spontaneus , aut paulo vehementior , ut incantu , vociferatione, sibilo , risu , aut in magnis corporis exercitiis, primus impetus saepe ab his vel illis musculis incipit, tum aliis or-
272쪽
ganis i tu oculi citius propter magnum
rum partium consensum communicatur. Cum respiratio tot organis in unum cons
pirantibus perficiatur , non mirum est si tam facile laedi aut impediri seleat. Pulmones qui sint instar tela: ex innumeris fibris & vasis, quae inter se mille modis complicantur, contexti , duplici muneri serviunt, x ducendo spiritui & trajiciendo sanguini a dextro cordis sinu in sinistrum , in quibus vita potissimum
consistit. Tanto etiam organorum apparatu &partibus tam tenuibus constant, ut mirari satis non possim quod ea pene praecipua pars corporis tot injuriis exposita , quaeque aliarum male affectarum poenas luit, tamdiu integra & sana possit consistere. Primum enim si aer quem ducimus aut cra sior sit. aut frigidior , aut venenato halitu inquinatus , is per tracheae bronchia ad vesiculas usque permanans sanguinem statin, inficit. Idque in morbis epidemicis & pestilentibus, in locis quoque palustribus aut conclusis&non perflatis experimur. L. Sanguis ipse qui a dextro cordis sinu per arteriam pulmonis continenter expellitur, aut serosior interdum in ipso per pulmones transtu , serosum humorem in ipsis inter kesiculas interstitiis deponit , qui non nisi cum molesta tussi per bronchia , fibrarum ope , in , exsipiratione una cum aere exploditur. Aut si crassior sit, varias obstructiones creat , quae anhelosam & impeditam respirationem es5ciunt. Unde cum sanguis contagio pestilente inquinatus corrumpi , & in grumos concrescere incipit, statim pulmonibus affectionem suam pravam impertit, ut in peste, variolis& malignis febribus. Hinc inflammatio Νω- manum , de dissicilis anhelitus.
273쪽
3. Cum sanguis est aut aquosior, aut spirituum inops , aut qui terrenis particulis abundet , non siilphureis de spirituosis , perarinos pulmonum ductus non satis expediterrajicitur , saepe in iis haeret , de instar limi eos occludit, tinde cum post motum corporis concitatiorem languis in pulmones rapidius fertur, tum saepe is in pulmonibus stagnat, &dissicilem atque anhelosam respirationem essicit : quod utique in cachecticis, seu pravo corporis habitu affectis,& in iis qui hydrope laborant , experimur. . Saepe evenit ut respiratione prae sebito frigore impedita, serum superfluum per cutis poros dissiari solitumin sanguinis massam redundet. quod in pulmonum angustiis deponit: hinc tussis& catharri. Idem plerumque accidit ex vini tenuioris & pomatii usu, maxime cum sanguis jam a&aciditatem vergit, ut ineunte hieme. Idem evenit in magnis aeris mutationibus , idque maxime cum aer ex sic- .co fit humidior. s. cum sanguis ob crassitiem ductus pulmonares non trajicit, plerumque extravasatussiaeret in ipsis vassirum interstitiis. Hinc phlogosis, seu inflammatio, peripneumonia , dcrespiratio impedita, sputum sanguinis: mitto tumores, tubercula, concretiones arenosas de lapideas , atque alia hujus generis multa , quae dum sanguinis transitum impediunt, respirationem essiciunt laboriosam & dissicilem. Nihil etiam de seroso humore , qui non a cerebro , ut vulgo creditur, sed a glandulis quae in membrana asperae arteriae & bron chiorum intima sunt plurimae, aut a sanguine nimis diluto excernitur : ut taceam de lymphae ductibus , quos in membrana extimar ulmonum copiolos esse diximus ; ex quibus
274쪽
& tussiis molesta , & respiratio anhelosa , de hydrops pulmonum plerumque oriuntur. Quin & ductus pulmonum saepe disrumpuntur vel ob seri acrimoniam , vel ob sanguinis crassitiem. Hinc cruor vel ejicitur per tracheam , vel in ipsis vesicularum interstitiis congeritur : unde & peripneumonia , vel incapacitatem thoracis ejicitur, ex qua sit em- pyema , sic seri acrioris e sanguine secretio primum tussim , deinde cum prae coctione fit crassius, & tracheae, seu bronchiorum parietibus adhaerescit, inspirationem inhibet. Non dissimili ratione ductus bronchiorum alargiore potatione plerumque arctantur, quod vasis sanguineis nimium distentis com primantur. Hinc difficilis respiratio fere ut in febrium paroxysmis uia, inquam, leviter perstringimus , quod ad Medicos pertinere
videantur : eaque cum a multis recentioribustum a doctiss. Vvillisio fuse & methodice pertractentur. 'Tantummodo delibare voluimus quae naturam, usum & organa resipirationis , in qua potissimum vita consistit, magis illustrant. Quo enim modo fiat respiratio , notae tam ex inteSra & fana , quam ex laesa dis cimus. inod utique in caeteris quoque organorum sunctionibus usu venit.
CAPUT V. 'De pracipuo respirationis effecta. HIc est primus respirationis usus , ut sanguinis per pulmones circuitum promoveat : adeo ut pulmones sint velut sanguinis torcularia : cum in ipsa inspiratione e vasis sanguineis compressis sanguis velut exprima - r: contra in expiratione , in eadem vasa
275쪽
sanguis E corde impellitur. Sic vasis sanguineis identidem prestis & dilatatis, motus sanguinis jugis est & celerior : ut in corporis habitu , ex levi musculorum contractione sanguinis circulatio promovetur. Hinc ubi secatur vena , sanguis liberius fluit, quando brachium extenditur , aut baculus manu contrectatur & volvitur , quo motus musculorum adjuvetur.
Σ' Ex levi illa pulmonum dilaratione & pres sione sanguis etiam percolatur & comminuitur, isque fit fluidior, &a coagulatione Vindicatur: Necdum enim satis exquisita est sanguinis , chyli & lymphae in dextro cordis simi permistio, ac subinde opus est ut tot liquorum partes minutius concidantur j aquosi & efcctrvapores vel in ipsa expiratione protrudantur , vel per lymphae ductus amandentur : ut in ipso corporis habitu per insensibilem transpirariOncm sanguis continenter expurgatur.3' Illud satis videtur probabile puriorem &vitalem auram partim in pulmonum vesiculis retineri, partim in capillaria vasa adigi, partim tenuem & porosam pulmonum tunicam penetrare, & thoracis implere cavitatem. Et quidem in avibus, si asperam inflaveris arre Iiam , non pulmones modo dilatantur , sed subiectae etiam abdominis membranae intumese
Hinc aer qui ditatem sanguini & colorem coccineum conciliat. Nam ad fluorem duo Yequiruntur, i ' ut partes illius sint exiguae, attritae & divita, tum in perpetuo motu versentur: hunc motum in liquoribus subtilis aer efficit. Cum itaque sanguis ex partibus constet heterogeneis, ut qui ex variis alimentis prodierit, ac diversis partibus alendis serviat,non dubium ςsi quin aerem suis poris conclusum habeat : ut
276쪽
caeteri liquores, qui in machina pneumatica ob eam rationem selent ebullire. H ic fluorem san- suinis tuetur,& obstat ne dissimiles adeo partes anter se cohaereant. Hinc vario ὀc jugi motu cientur, ut partes quaedam ex crudis & fixis fiant volatiles. Accedit etiam in aere esse quas dam partes nitrosas , mlidas Spenetrantes,quet vasa capillaria subeunt, & languinis motum concitatiorem essiciunt. solvuntur obiectiones. opp. 1' Aerem per asperam arteriam insufflatum, per vasa sanguinea exitum non habere, neque cordis sinistrum ventriculum subire posse. Re p. Non facile aerem per inflatos mortui, aut moribundi animalis pulmones , in cordis ventriculos commeare, praesertim cum vi qua dam in truditur. Ld sensim eum interdum subire viri doctissimi expertos se testantur, cum in pulmones adhuc calentes paulatim immiti retur : partem vero aeris tenuiorem , & magis spirituosam una cum sanguine in pulmonibus consectari, ex rutilo ipsius sanguinis colore, revesicularum structura jam silpra ostendimus :adeo ut tinguis non tam in corde quam in pulmonibus perficiatei : cor qu dem eum circumagit . sed in pulmonibus magis exquisite
cum chylo ipse de lympha permiscetur, quam
Hinc in foetu cum sanguis sit fluidior , imo&in piscibus ubi est aquosior & ex facili fluit,
aut nihil, aut parum aeris sanguinem subit. In testudine , rana & aliis hujusmodi animalibus, quae unicum cordis ventriculum videntur habere , sanguis E pulmonibus in cor recta non
pergit. Nec dissimilis est in scelu tatio , ubi
277쪽
pARS TERTIA. 2ssiluidior est sanguis & dilutior. Unde ultro fluit
ex venis in arterias. Nam foetus in utero velut
jugi oppressus semno, nullam pene functionem
animalem exerit prae nervorum imbecillitate .
sed natus jam spiritum ducit, de sanguis a corde
per pulmones impellitur. Sanguinem multo compendiosiolivia minus impedita per usitatos in foetu ducius transire pone : ergo motus sanguinis non est primarius respirationis usus. Huc adde liquorem per pulmonum arteriam injectum in sinistrum cordis sinum vel in mortuo animalipenetrare: ergo sanguinis motui etiam per pulmones non est necessaria respiratio. Postremo cur intercluse spiritu mors statim sequatur: inflati enim pulmones satis urgent sanguinem,&premunt venulas. : adeo ut sanguinis motus non prohibeatur.
Resp. 1' Sanguinem dum est quidior , ut in foetu per ductus breviores quidem , sed magis
obliquos transire posse s non item cum sanguis fit crassior & fibrosior. Sic in ranis ligata cordis auricula sanguis adhuc per venas movetur, &vasa distenduntur: quod aer vesiculis pulmonum conclusus sanguinis circuitum conservet, etiam cordis motu intercepto : neque enim sanguis in ranis ut in calidioribus animantibus
R ρ i' Injectum liquorem pulmones pervadere : sed majore vi opus est, 'uam ut a corde proficisci possit. QEod vero intercluso spi- ritu animal statim moriatur , id utique accidit vel ob impeditum sanguinis motum , vel quod sanguinis fuligines retentae ignem vitalem extinguant,vel quod vitalis aura, sine qua ne plantae quidem vivunt , ad spirituum animalium generationem, dc quorem sanguinis requiratur.
278쪽
Hinc sublata omni respiratione, & motueordis cessante, immisius aer per tracheam canis vitam & cordis motum interdum post alia quot horae minuta restituit, ut in Academia Regia ante aliquot annos fuit observatum. Sic strangulato cani, mox aperto abdomine perductum thoracicum injectus aer vitam reddidit vir Doctili. Needham. Idem per venam cavam insuflato aere effecit Malpighius: adeo ut non magni reserat qua subeat aer per pulmones aut vasa, dum salem suum nitrosum ut flam- mae, sic vitae pabulum sanguini impertiat. inae
Omnia evincunt puriorem aera cum sanguine commisceri, eumque a concretione tueri. Sed
praeterea motu pulmonum circuitum sanguinis effici jam supra ostendimus. Hine prae tristitia , aut acriore cogitatione sanguis interdum restagnat in pulmonibus, respiratione impedita i tumque suspirio vim magnam aeris ducimus. interim post effusos risius longa trahimus suspiria, quod inter ridendum ipsa respiratio diutius interrupta fuerit. Sic in singultu diaphragma vehementius contrahitur, unde & abdomen extrorsum fertur: quod orificium ventriculi, qua parte oeiphagus dia-phragma perforat, & cum eo fibris circularibus committitur , ab affecto diaphragmate in ejusdem mali societatem trahatur : hinc singultus plerumque a sternutatione cessat : tum enim si quid nervis aut membranis noxium adhaeserit, vehementi musculorum motu excu
Nec dubium est quin essemis pene omnes
qui anhelosam essiciunt respirationem, ex stru-Gura Orsanorum, & eorum usu perspecto facile explicari possint. Sic in Asthmate, & orthopnoea , cum aeger respirare non potest, nisi
stet erectus saepe distentis visceribus diaphra -
279쪽
gmati sub lectis , id rursum repellitur: sed stante aegro viscera abdomine conclusa proprio pondere depressa diaphragmatis motui liberiorem praebent lociam. Interdum musculi inter- costales ,& diaphragi iratis convelluntur, tumque inflantur pulianones,& inspirationent ipsam expiratio, non ut par esset, excipit. Saepius expressione bronchiorum aut eorum obstructione, aut ex aestu sanguinis Asima oritur. Cum enim languis placido motu fluit, licet in vasis pulmonum sint obstructiones quaedam, non idcirco respiratio crebra est & anhelosa: sed cum sanguis nimium effervescit, sive ex transs piratione impedita, sive ex nimio animi aut corporis motu , sive ex vini potu , tum majore impetu pulmones trajicit,& pleniorem respirationem exigit, tumque vasa sanguifera nimium distenta bronchiorum ductus coarctant. Unde Asthmatici nihil violentum, aut minus astite-
tum ferre possunt. Verum ista viderint Medici Opp. 3' Respiratiotiem magis refrigerando languini, quam ei promovendo famulari. Reis Hunc quoque usum respirationis esse posse, sed non praecipuum: neque enim credibile est sanguinem e dextro cordis sinu in pulmones trajectum servidiorem esse eo qui e pulmonibus in sinistrum cordis thalamum delabitur. Quin etiam post exercitatioRem corporis paulo vehementiorem non ita aestuat sanguis, atque in ardente febre: cum tamen respiratio
sit utpIurimum frequentior. Sic ubi per ardua incedimus, & pulsus fit crebrim , & magis anhelosa respiratio, quod motus musculorum celeriorem sanguinis ad cor reditum eisseiat: hinc exercitatio adeo est salubris , ac vita deses tot, morbis ferax. Cum aer plus aequo rarus est , ut in excelsis
montium jugis, aut in machina pneumatica,
280쪽
tum vi sua elastica exutus, nec pulmonum vasentis comprimit, nec sanguinem promovet. Contra ubi est crassior, ut in magna hominum turba, tum capillares asperae arteriae tubuli pene obstruuntur nec purior aer cum sanguine
permiscetur: ut iis accidit qui in sedinis diutius morantur, hinc facilior est respiratio aere sereno quam turbido.Qgi infirmo 3e angusto sunt hectore, his ferae
omnibus ventus borealis est insectus: hic enim tussim frequenter, peripneumoniam interdum ac pleuritim procreat: vel quod perspirationem inhibeat, vel quod vasa pulmonaria contrahat. Cum enim ii plerumque acriore sanguine praediti sint, uberiorem perspirationem exigunt. Aer humidus & minime perflatus, nulli est
salubris. QEorum sanguis crassior est, & seculentior, ii puro & nitros. aere saudent. Sed quibus sanguis subtilis est, tenuis, quique sa-cile di luitur , dc insuper pulmones habent
molles, teneros , & rarioris rexturae, iis cras
sus, sulphureus 3c fumosus aer eli alubrior, quod sanguinem nimium subtilem incrasset dengat. Unde tabes aut phlysis rarior est in iis locis qui cespite pro ligno utuntur; ac sulphvrea quaeque, ut baliamum sulphuris , sussitus sulphuris, & succini, quaeque pectoralia dicun-tur phlysicis utiliter adhibentur, quod sanguinis , lymphae, & seri aciditatem inhibeant, Scinopi ac jejuno sanguini succurrant, ut Doct. villis existimat. Neque id inficior alios esse respirationis usus, ex quibus ille non est contemnendus, quod diaphragmatis motu & chyli, & sanguinis per
abdominis viscera motus plurimum adjuVetur.
Quin & in dissitis partibus respiratio ipse sanguinem promovet. Quod vir pereruditus Su-Merdam illustri experimento confirmat. V1-