Philosophia vetus et nova ad usum scholae accomodata, in regia Burgundia olim pertractata. Tomus primus sextus Tomus sextus, quo physicae pars tertia de corpore animato continetur

발행: 1681년

분량: 417페이지

출처: archive.org

분류: 철학

311쪽

PA RS TERTIA. 2a7. Dctu sanguis e vena secta emisius aut crassivsit, aut pellicula viscida alterius a sanguine

coloris Obducitur : quod thccus nutritius in sanguinem commutari non possit , R Vctus

tantum cruor nilnium excoctus permaneat.

Hinc uuiquς affectui sales alcati α nitrosi, qui

sanguinis fluorem conciliant , utiliter adhi-.bemur. Sed de his obiter. Nec sol te tanta est in revulsone utilitas, quantam Veteres credidere. Qtim quam fieri potest ut masta sanguinis non sit sui urique similis , aut eadem celeritate ubique moveatur. In quibusdam sorte 'isceribus magis percolatur , in aliis crassior manet. Postremo vix illud accidit ut venae ita sint varicosae, ut nullum vel tenui sanguinis filo transitum praebeant. 'Sed , inquiunt, vax explicari potest: quae sit hujus circuitus causa effectrix , qui finis. Resp. De causa effectrice jam a nobis fuse actum fuisse, ac finem hujus motus este multi

ilicem. 10 enim hoc perenni motu fluorei n. suum & calorem sanguis tuetur. Nam ubi

quiescit, statim varii ex quibus constat liquores , in suas quique discedunt partes : fibrosa ct potissima sanguinis iubstantia concrescit ,

serosa innatat, calor longenitus difflatur. 1' Totius sanguinis motus ex arteriis in venas , ex his rursus Per cordis ventriculos in arterias vitam, partium calorem , He sanguinis 2 lenem sermentationem essicit. Non enim , ut

diximus, fluor sanguinis diu permaneret, nisi illius macta continenlex instar fluminis moveretur : sed neque hic motus jugis citet, de continuus si p. rtes sanguinis insensibiles inte-hina quadam motione non agerentur. Nam partes Da motu & figura dissimiles sipatiola cor-

rite aliquo subtili, quodcumque illud sit,

312쪽

α 88 PHYSICAE

ira admittunt innumera. Sic partium dissimilium facilis adhaesio vitae inimica non taliter quam earum indesinenti motione arceii potest .

AEquabilis enim illa partium sanguinis mistio fieri nequit, nisi eae tenues sint di divita : qnod

motu ipso& attritu partium omnino perficitur. H uc omnis vasorum & viscerum structura tendit, ut saκguis per arctos meatus subeat, in iis tanquam cribris percoletur, & iteratis distillationibus , cum leni fermentatione conjunctis partes illius ex crudis maturae, ex fixis

3. Nisi extremae corporis partes novi sanguinis allapsu identidem perfunderentur, ex terni aeris frigore, & calore omni, & vita tacite destitutae apparerent. Neque enim necesse est alium calorem vel innatum vel influum, aut ,

vitales spiritus a sanguine distretos comminisci. Sanguis in cordis ventriculis ut in ossicinis publico usui destinatis, in omnes partes propellitur, quo eas vitali calore persundat: quin si impulsore eget, ut nutriendis partibus adhaereat : ac jam identidem diximus partes sanguinis heterogeneas crebro circuitu una misceri, excoqui, perfici, & per diversa viscerum

cribra percolari: excrementa etiam hoc motus anguinis dis)iciuntur , partes subtiliores in

liquorem spirituosum exaltantur : adeo ut universa corporis machina hoc potissimum sanguinis motu regatur. Verum instant acrius, quaerunt cur sanguis tardius per venas refluat, quam per arterias impellatur. Rebm, Sanguinem cum impetu in arterias

propelli : sed impetus ille paulatim marcescit:

adeo ut iri minimis arteriis jam nullus sit. Quare & fibris transversis venarum, &pulsu arperiarum, quae venarum ubique sunt comi-xes

313쪽

tes , &. pressione musculorum in habitu corporis , & motu diaphragmatis in visceribus sanguis in venas remeat. Hinc fit ut in strati gulatis arteriae sanguine prorsus vacuae appareant : Cum venae adhuc cruore repleantur. Cum enim pulm*num motus primum deficiat vigente adhuc cordis motu, sanguis E sinistro sordis sinu in arterias cum impetu ejicitur; nec interim novus E pulmonibus in eum cordis ventriculum influit. Hinc brevi arteriae inanes nunt : magno tamen argumento sanguinem singulis pulsibus a coriis in arterias ubertim manare. Unde ligata prope cor aorta , statim carotides, aut quae in jHgulo sunt arteriae inanes videntur , non venae. Ex quo quidem' efficitur sanguinem non e venis in arterias commeare, sed potius ex arteriis in venas profi uere.

Verum ista fient illustriora, cum de arteriarum structura & pulsu dishrimus.

De arteriarum structura OUo sanguinis motus & circuitus melius intel)igatur , operae pretium silerit iis quae de arteriarum usu & fabrica strictim attigimus , quaedam scitu digna subiicere. Ac primum quidem ut ab arteriarum fabrica ordiamur , hanc P. Uvillis in priori dissertatione Pharmaceutices rationalis accurate describit. ino autem omnes aortae tunicae in conspectum veniant , pars illius saepius in aquatervente idemtidem immergatur , ut fibrae nant tumidiores , tum scalpelli ope quatuor membranae aut tunicae non aegre divellentur. tenuis est, & ex variis nervorum funi- m. n. N

314쪽

29o PHYSICAE

culis contexta , ut interior illius superficies densam silvam vasorum omnis generis recte exhibet: nam fibrae nerveat cum vasis sanguiferis varie permistae, atque ex iis vasis exiles surculi in subjectas membranas pernianant.1' Hanc reti formem tunicam altera excipit

glandulosa, quae serum superfluum ab arteriolis excipit, priusquam sanguis in venulas remeet. Sic in ventriculo & intestinis tunica interior est glandulosa plexui vasorum retiformi itidem subjecta.

Tertia , eaque praecipua arteriae membrana pene est musculosa ex fibris annularibus contexta: neque ut in venis circulares illae fibrae

tenues sunt & rarae, sed aliae aliis aggeruntur,& densam efficiunt membranam , nec dissimiles sunt fibris motricibus ventriculi & intestinorum. Eas quippe in eundem sere usum aptatas eise satis est verisimile. Existimat enim I thor laudatus arterias vi

pulsifica esle praeditas, quae in motu quodam peristallico sita est. Nam fibrae illae circulares quae arteriae ductum ubique cingunt, non

otiosae sunt, sed perpetuo diastoles & systoles

motu, ut cor ipsum & omnia pene praecordia dilatantur & contrahuntur , idque successive essicitur , ut de intestinis diximus i nec solo cordis motu sanguinis circuitum essici verisi-inile est sed arteria contracta eum a tergo urget , & per angustiora quaeque loca eum pror-trum impellit. Quod autem aequabilis ille sanguinis motus penes diversos animi motus saepe perturbetur , id ea ratione fit, quod instinctus ad motum per fibras nerveas , quM arterias stringunt, deferatur Unde interdum arteriae subito constrictae sanguinem sistunt , interdum vehementius impellunt, ut in tristitia & timore saraguis aegre a cordis sinu in rto-

315쪽

pARS TERTIA. . et 'Ia Has propellitur: hinc stagnat sanguis , & cor

opprimit. Huic membranae reliquae serviunt : nam quarta & ultima tenuis est ex fibridi; in rectum porrectis composita : ac sensu sorte aliquo est praedata , ut muscularem tunicam ad motum

excitet.

Λrteriae minores quae intimam primae tunicae partem obducunt succum nutritium &vitalem , ut in aliis corporis partibus advehunt, quem venae reserunt. Vasa sangui sera a libris motricibus seponuntur , ne sanguis easnbras proluens interdum eas obstruat , & inflammationem creet. Unde huic membranarretiformi alia glandulosa cohaeret , ut serositates superfluae statim ab iis glandulis excipiantur, nec motrices fibras assiciant. Saepe evenit, ut pulsus in corde non cesset tametsi in carpo feriari & intermitti videatur

quod unaquaque systole non satis sanguinis In aOitam propellatur , ut ea distendi possit. Idque interdum accidit in malignis febribus' cum pulsius creber est & debilis. 'Cum autem motus cordis etiam in fanis & validis suspenditur , tum plerumque aut nervi , aut spiritus animales in vitio sunt : tum

enim spirituum copia deficit Unde qui pul.

sum faetis vegetum habent, & intermittentem, ni saepe capitis doloribus, & vertiginosis affectibus, imo & apoplexiae sunt obnoxii : cum scilicet nervi cardiaci primum non satis su uexpediti & aperti, deinde omnino obstiuun

tur.

Haec utique de pulsu arteriarum ma ana probabilitate diserit V villisius a nisi qeod aegre astentior motum illum peristallicum arteriarum tam subito , atque ut linuitur ictu oculi citius per ductus arteriarum perfici

316쪽

191 PHYSICAE

N am ubi hic motus vermicularis perspicitur, ut iain oesephago & imes tiros, hic successive fit&Paulatim , ac vix concipi potest fibras circulares in arteriis seriatim & successive fieri , δίintra arteriae pulsum ouines contrahi.

Quare longe id niihi probabilius videtur

quod D. Perrauit circa arteriarum pulsum dc continuum sanguinis motum tradidit ex structura arteriarum depromptum. His quippe duplici fibrarum genere, quarum aliae dilatentur, aliae conrrahantur, ut cordi sorte & plerisque visceribus non opus fuit, cum ipso sanguinis impulsu , non sine aliqua resistentia dilaten tur : obstant enim fibrae , quibus arteriarum tunica densa & firma compingitur : nam vis earum omnis & actio conrractione continetur: sed sanguis cum impetu irrumpens vim elasticam fibrarum vincit. Verum eadem vi elastica fibrarum sanguis in cordis diastole ulterius, ad extremas videlicet & minores arterias licet minore impetu propellitur ; sicque motus in arteriis continuus est, non solum in earum diastole, sed etiam in systole, cum membranae tensae resiliunt, & ad statum suum naturalem redeunt. Unde sanguis jugi impulsu actus perductus angustiores & remotiores commeat. Id utique exemplo machinae quam olim faciendam curavit, quaeque in Bibliotheca regia asservatur, pulcre explicat Vir clarist . In hac quippe machina aqua continuo motu CT-silit , tametsi interrupto impetu , cujusinodi est cordis motus, erumpat. Verum ea facilius

et figura ipsa , quam ex sola verborum des riptione intelligetur. Haec itaque constat primum Anilia , A , cujus embolus est B ι illius antliae valvula, vulgo se pape, e d : cum deprimi tui embolus B, ea valvula reserat Ur,& aqua in aliud vas ollae non dissimile pex

317쪽

tubum o,& valvulam f, cum impetu irrumpit, tum per tubum E sursum ere, una exprimitur. Cum autem aqua facilius ollam C subeat, quam per tubum E prorumpat, nec regredi possit in antliam , ob valvulam f, quae reditum prohibere pars ollae aqua impletur, &aer ala parte illius D ctura primitur , qui sublato embolo B, vi sua elastica aquam C premit , de pet tubum E sursum adigit: adeo ut aqua ex olla jugi impulsu sursium pellatur. Unde hujus generis machinae nonnullis in locis solent extinguendis incendiis utiliter adhiberi:

quod aqua continuo Ec non interrupto fluxu exprimatur. Quare dum embolus alternis vicibus deprimitur Sc attollitur; idem essicit quod cor ipsum systole sua & diastole : aer vero pal- te ollae D conclusus, quivi sua elastica aquam

expellit , idem praestat quod densa & firma

arteriae tunica , quae tuo resultu sanguinem prorsum urget. - Nec necesse est ad motum petistallicum adeo praecipitem recurrere: nisi forte eo nomine donemus motum illum dilatationis, & compressionis qui ex respiratione, atque ex diaphragmatis , imo S musculo ruinmotu proficiscitur : quo utique motu Venae& arteriae indesinenter prellae motum sanguinis accelerant. Vide fig. 3. in ta b. I S. Id vero , ut copiose Expli at Author laudatus in dissertatione de motu peristallico, aliter in alteriis, aliter in venis efficitur. Venis in omnibus fere ramorum distaricationibus suae aptantur valvulae, quae regressum sanguinis de quasi refluxaen inhibent. Quate ubi a circumjectis visceribus aut musculis premuntur, sanguis in ea tantum parte venae quae inter duas

valvulas intercipitur pressus, a circumserentia ad centium, seu a minoribus ad majores ranios velfus cor promovetur ue pars enim quae-

318쪽

que venae aut limphae ductus inter duas valvu las comprehensa est: instar unius vasis integri. Contra arteriae cum valvulis , nisi in basi cordis , destituantur , omnes unum quoddam vas simul ei iciunt, & una ex arteriis pressa sanguis aequabiliter in omnes parte propellitur, Sed sanguis versius cor ex pressione arteriarum non refluit, quod majores arteriae & cordi propiores , cum eaedem sint crassiores, externae pressioni magis resistant , in iis vis elastica qua se

contrahunt, fortior est: unde sanguinem refluere non sinunt, sed versus extremas corporis partes eum indesinenter propellunt.

Quod utique non essicerent arteriae si earum tunicae laxiores essent, & facile dilatabiles ridem enim essicerent quod tubus E in machinas aperius descripta , nam si is dilataretur, aquae impetum multum infringeret. Contra si arteriar membrana dilatari nullo modo posset, sed . instar tubi cuprei firma est et, di suae figurae te nax, tum tangitis non continuo, sed interrupto impetu flueret. Itaque tangos non sine vi quadam in arterias impelli debuit, nec arterias nimium huic motui obsequi oportuit, ut

is comprimi, subigi, & velut concidi posset :quod utique non fieret, si arteriarum tubinimium obsequentes & dociles forent. Eum quidem nactae sunt statum arteriae per cerebri substantiam diffuse i nam tunicam crassiorem eo loci exuerunt. Unde & in qualibet diastole multum dilatatae Dibstantiam cerebri mollem sorte attollunt. Neque enim id

tanquam certum asseverem , cerebigna diastoles& systoles motu continuo agitari , cum allexnihi motus ex arteriis quae in membrana cerebri consipersae sunt, oriri possint , cum tamen vel

in minima per cervicales, aut carotideS arterias insumatio cerebri substantiam alipilat, id

319쪽

pARS TERTIA.

negare non ausim, motum illum reciprocum dilatationis & contractionis ut visceribus pene omibus , sic cerebro a natura eslh concessum. Ac de motu quidem sanguinis & arteriarum iraturali haetenus.

te perturbato cordis sanguinis motu, ubi

pauca de febribus. CVm in hac tertia Physices parte id sit nobis propositum ut viventium vires, functiones, affectus & organa , quantum instituti operis brevitas sinit, explicemus, non positimus hoc loco praecipuum cordis & sanguinis, imo 2 totius corporis affectum sebrim scilicet Omnino praetermittere: sed neque id a n Ibis quisquam exegerit, ut hoc argumentum fusiusquam Physicum decet, pertractemus: mcdciali rationem & methodum Medicis relinquemus, an naturam & causas sebrium paulo diligentius inquirere contenti. Cum autem febris ex perturbato cordis &arteriarum motu, &hic ex puliu dignosci ut Plurimum soleat, perpauca de pulsuum differentiis dicenda sunt ante breviter. In sanguine ut in aliis liquoribus duo sunt motus, unus sensibilis& totius velut fluminis, quo a venis in cor, & pulmones, hinc in ar-rerias indesinenter movetur i alter est partium

insensibilium, qui fluiditatem ipsam , ut saepe

diximus,efficit, isque ut excessu peccat, aut defectu , motum quoque & circuitum to tius sanguinis aut accelerat, aut retardat. Hinc Variae ut cordis sic arteriarum dilatationes & contractiones , diversis adeo pulis differentiae oriuntur, quas diligentius persequi hoc loco

non possumus.

N iiij

320쪽

a 6 PHYSI CAE

Omnes tamen pulsivum differentias aes

commode ad tria haec capita praeter caeter sGildo Harvaeus refert, ad robur, ad motrs Velocitatem , dc aequalitatem. Cum robons

habetur ratio, tum pulsus dicitur fortis , azi debilis; magnus & parvus , plenus & Vacuus. Cum sanguis sale volatili abundat, cum firme sunt corcis, & arteriarum fibrae; tum pulsis sortis est ac magnus: in febri plerumque sortior apparet, quod digitum validius feriat: sed tum potius violentus dicendus est quam sortis :unde ut plurimum vacuus est, non plenas , tumque ut Auctori quem mox laudavimus, videtur, sal volatilis corrosivus Ac acrior hunc pvisum violentum essicit. Contra ubi savguis est aquosior, & actuosa principia deprimuntur aut ubi fibris destituitur, aut cor laxum est non firmum, tum pulsus est imbecillis, vacuus, α parvus. Interdum in febre debilis admodum apparet, cum tamen postea brevi reVivistat, quod crassior & crebro circuitu ad justam co-Etionem perveniat, citra magnum silis volarilis , aut spirituum dispendium. Σ' Cum motus ipsius habetur ratio, pulsus

aut Velox, aut tardus, creber aut rarus dicitur:

cum repetitis & frequentibus ictibus arteria digitum ferit, aut cito a diastole ad systolem transit, velox est, & creber; rarus E contra. Ubi sanguis minus est densus, aut cum est uisberior, aut sale volatili magis abundat, tum is citius fluit, atque ut vulgo creditur, facilius

accenditur

In febre celerius sanguis ab uno cordis sinu ad alterum ut plurimum trajicitur; in malignis tamen febribus cum vis pulsifica lanis guescit, tardius plerumque movetur sanguis. AEqualis dicitur pulsus tum motus, tum

roboris habita ratione : ubi sanguinis crasis est

SEARCH

MENU NAVIGATION