장음표시 사용
61쪽
rrionstrari, sed fingi ad libidinem , fere ut occultas qualitates: quaeque iis tribuuntur,ab ipsbianguine , tenui liquore qui nervos impleat, proficisti posse , nullius eos usus esse, cum non sint magis animati quam sanguis ipse , in quo.
ex Scripturae sanctae authoritate brutorum anima posita est. Atque ut sint partes sanguinis te . nuiores & mobiliores , non idcirco eos vi motrice donari, uti nec aerem qui admodum rarus est & tenuis. Quare cum ad spiritus animeses ubique recurrimus , res plerumque obscuras per. Obscuriores explicamus.
Functiones animales his spiritibus sublatis explicari nullomodo posse, ut ex iis quae in hac disputatione diximus, fit manifestum, & ex iis quae postea de motu animalium dicemus planius fiet. Nec video cur intellectu adeo sit dissicilis substantia tenuis & actuosa , quae ex
innumeris pene effectibus demonstratur. Et 'quidem in naturae & artis operibus maxima quaeque non tam ab ingenti corporum mole,
quam a tenui & subtili materia perficiuntur : ut in pyrio pulvere, auro fulminante , vitreis lacrymis , & aliis innumeris cernere est. In iis quippe spiritus conclusus tantum edit aut stragis, aut fragoris, quantum nςmo nisi expertus crederet. Quare illud est vero proximum, spiritus animales instar lucis vel aetheris potius nervorum fibras & totum corpus irradiare , ii staque tubulis inclusos eam vim habere quam insciopetis & fulmine cernimus. Nec video quid in musca, papilione & aliis animalculis motum . ram pernicem, aurin elephante adeo validumessiciat: si nihil in iis sit praeter humorem quem
dam unctuosum & inertem. Nec multum resertan spiritus sint animati, necne , an anima se n-tiens sit in sanguine, ut Scriptura testari vide-aur : cum spiritus sint praecipua illius instru-
62쪽
menta, atque ex ipse sanguine exstillentur. Ac licet forte quae sit eorum substantia, explicare
non Valeamus,eos tamen existere, dubitare non
possumus. Illud etiam cum D. Perrauit addamus sanguinem in cerebri substantia densiore extenuari , dum serum inutile tum dilatatione arteriarum,quae nervosa tunica destitutae magis dilatantur,tum pressione cerebri,& alternis sorte motibus, tum denique sale quodam urinose praecipitatur id quod est inutile , quod vero esh utilet, praeparatur, & extenuatur vi spirituum penetrantium , quibus cerebrum abundat. Harpartes extenuatae in densa cerebri substantia rutius asservantur , & cum aliis congeneribus facile consectantur, sensus& moxus runctionibus accommodatae, dum cujusque sensus organum objectorum impressioni excipiendae aptum essiciunt. p. α' Sensus interiores in si1bstantia cerebri perfici non posse, cum ea sit omni sensit destituta - neque ulla pars cerebri assignari pota sit, in qua praecipuam animae sedem collocemus. Quare cum sensus omnis organum sit membrana quaedam, aut fibrarum & nervorum conatextus, multo id propius vero videtur,commune sensorium vel in tenui meninge, quae exquisti est sensiis , vel in plexu choroide ex fibris, arteriis & venis mirabili arte contexto , vel in ipsis demum ventriculis insidere, ut Veteres credidere, quam in substantia ipsius cerebri callosi x candida , vel in medullae oblongatae apicibus, vel . in striatis corporibus quae in piscibus & avibus desiderantur , vel in septo quodam lucido . quod ventriculos disterminat, vel in alia cerebri parte, quaecumque illa sit, constituere. Re p. Nihil a nobis de praecipua animi sede, ut certum & inconcussum decerni polle : sed
i lud tanquam verisimile aetarri. , objectorum
63쪽
in restiones in parte cerebri cinerea & molli asservari; sensuin communem in ea cerebri parte quae nervorum origini sit proxima, quaecumque illa sit , quaeque inter cerebrum, cerebellum , & medussam oblongatam fovet commercia, potissimum insidere. Nec necesse est ut organum animae praecipuum sit exquisiti seir sus : imo id sincero judicio obesset maxime; at
que ut visus organum omnis coloris est expers,
re gustus organum nullo sapore imbui debet: sic commune sensorium exquisito sentia desti
Nec cerebri ventriculi sitiat spirituum ossicinae , sed cerebri potius excipiendis excrementis destinantur , aut certe subtili quodam aere distenduntur, qui vi sua elasi ica spirituummotun
adjuvat, aut cum iis admiscetur, *ut in alios ustis nobis incognitos eo loci colligitur. Hinc animalia in machina pneumatica exhausto aere Convulsiones patiuntur, quod interioris sorte aeris spirae dilatatae , nervos admodum intendant. Itaque satis verisimile est purissimum acrem in iis cerebri ventriculis contineri, qualem
in aqua, dum congelatur, ineste alio loco diximus , qui stilicet vi sita elastica glaciem confringit. Eo quidem nullum animal carere potest, isque est sanguinis A spirituum vehiculum, cum iis intime commiscetur , &vi sua clastica
motus animalium non mediocriter promovet.
Utcumque ea res sit, illud non abhorret averisimili , sensus interiores in callosa potissimum & medullosa cerebri substantia vigere :haec enim eo major est , quo sensus interiores sunt acriores , ut in homine, simia, & aliis. Iuavibus exigua admodum est illa cerebri substantia candida. Sic Gallina capite acu transfixa
diu viget , quod illaesi medullari substantia, pauciores quidem spiritus gignantur: sed tamen
64쪽
non intercepto eorum commeatu , vita non extinguitur Aves porro aut pisces, aut minutaculae animantes copioios ad motum efficiendum procreant spiritus , qui in functiones sensium interiorum non absum tur. Hinc major in iis corticis cerebri , seu partis cinereae copia. Iam vero id molestius non inquirimus, cujusmodi sint illae species quae cerebro ' impria muntur : an spiritus fibrilias cerebri certa ratione soleant intexere & fingere Θ an quas accepere impressiones , in anfractibus & cellulis cerebri custodiant, & easdem, cum opus est, exhibeant λ An spiritus ipsi non sint uniusmodi: sed alii sint volatiles, & ad motum succincti,alu fixiores ,& magis uneluosi , qui in cerebri anfractibus continentur λ An sorte spiritus huc
illuc per easdem semitas commeantes altius in cerebro rerum notas infigunt , quarum Occasione mens novas cudit imagines: ista enim nos omnino fugiunt. Quo autem facilius cum ea
quae diximus, tum quae mox dicturi sumus, percipiantur , in figuram cerebri appositam ab v villisio delineatam diligenter intueamur. THEc figura cerebrum ovillum in duas partes sectum evolutum repraesentat; ut superior figura meduliam oblongatam , quaque cerebri velut eti basis, exhibet, cujus varia sunt
Prima anteriora sunt B, B, qua ab UviI--disio striata corpora dicuntur , quod striis , ut
iis videtur, sint incisa. Verum , ut publice ostendit D. Verno , ha seria sunt scalpesii ipsius cmu ; neque insunt in iis corporibus , sed ab ipso C i sectore fiunt. L. L, sunt alia ejusdem medulla tuber-
67쪽
stula , qua iaatami nervorum' opticorum dici sunt. Sie P, sunt protuberantia orbicutires, quassas habent appendices ,seu epiph es. Iam vero varii sunt tractus candidi, ct quasi funes medullares , CC , EE, per quos e tubercula inter se communicant. .
G G flandula est pinealis in dum partes
secta. R R cerebelli truncus medullaris in ramos instar arboris divisus. b S calamu seriptorius , aut quartus ventri eulus.
DRiusquam de imotu animalium tum spon-I taneo , tum naturali disseramus, perpauca nobis dicenda sunt de nervorum structura Morigine.
De nervorum fructura. . DRaecipua motuum animalium organa sunt ut nervi,&musculi.Deutrisque breviser dicendum. Nervorum radices in cerebri & cerebelli cortice esse diffusas, easque in medullam oblon-3atam velut in truncum colligi, & in nervos ipsos tanquam in ramos spargi, ex iis quae superiore qui aestione attigimus , facile colligitur. Neque id adeo certuna arbitramur, Omnes nervorum fibras in cerebrum & cerebellum desinere : cum in piscibus cerebri moles ita sit angusta , ut minime sit verisimile omnium funi-C v
68쪽
culorum, ex quibus ne vi contexuntur, extr ma in cerebro & cerebello terminari. Adde illud quoque in piscibus spinalem medullam,
ex qua tot oriuntur nervi, in progressu fere non minui. Qvd si autem spinalis medulla nihil esset aliua quam cerebri appendix , eam versus cauom animalium hoc magis extenuari oporteret , quo pluribus nervis in descensa praebuit
'i'. Nervi ex innumeris pene fibris constant, quae ab origine sita divisae ad partes corporis vel multum dissitas integrae ducuntur. Quin re singulas nervorum fibrillas pia mater inavit, quo sint solidiores , ac magis exquisiti sensus rnon secus atque . in massa argentea cum deauratur , fila ejus arctius contracta, & longius producta auro itidem obducuntur. Sic spiritus per certas quique fibrillas ad partes quibus eae inseruntur , impulsi , animae jussa facilius exequuntur, quam si nervulis aptarentur valvular, ut in venis : quae a Cartesio ingeniose finguntur. Nervotum tubuli vel sunt excavati, vel innumeros meatus sere ut cannae, seu arundines indicar admittulat Hos utique implent non
spiritus. modo qui instar lucis sese latius expli-
eant : etiam liquor nerveus, qui spiritus continet, & ad partes omnes corporis vehit, ac sorte viscositate sua impedit ne ii diissentur. Itaque suscus ille in cerebri cortice exstillatus, in in dullam oblongatam primum, &in spinalem, ut in arcana orgalii pileumatici, tum in nervos &eorum fibras, ranquam in tubulos, non Praecipiti, sed placido rhotu defertur.3'. Ut omnes animalium motus non sint uniusnodi , sic nervi qui horum motuum simiopifices, non eandem habent originem. Qiu motus spontaneos exerunt,iidem magis pendenta cerebio, iique a medulla oblongata & spinali
69쪽
oriuntur. Qui vero vitales & naturales morusessiciunt , nobis insciis & invitis tanquam in automate, iidem a cerebello dimanavi: spiritus quippe in cerebelli,ut in cerebri cortice gignuntur. Nam copiose eo loco spargiantur arteriar,& venae sanguinem refluum accipiunt; glandulae serum a sanguine separant. Sed eMuxus spirituum e cerebello est perennis, & minime interruptus ; non item in cerebro usu venit, quod sorte inter domiendum majorem gignit spirituum proventum. Unde eadem pene est in omni animalium genere cerebelli sorma , &ubique in laminas alte incisas dirimitur. Cum enim in omni animalium genere priaecordiorun motus & actioites eodem pene modo peragantur, non mirum est si eortam cerebella eandem ubique formam , eosdem circellos v l lamc llas, eosdem processus, eosdem quas pedissiculos habeant , quibus medullae oblongatae assiguntur. Cum autem nec sensus,nec motus spontanei,nec imaginatricis, & appetitus actiones sint in omnibus animantibus consimiles, ut sunt respiratio aut cordis motus, magna quoque in iis reperitur cerebri & medullae oblobgatae varietas. Ubique in cerebello plicae & anfractus conloiciuntur, qui in cerebris multorum animalium desunt. Accedit etiam quod secto in animali cerebro, cordis motus & respicitio maneant: sed ubi cerebello cultrum adhibueris, statim vitales motus omnino cessiibunt Unde nervi vitalibus addicti functionibus, a cerebello sitam ducunt originem. Nullum est inter cerebrum cum cerebello immediatum c inmercium : etsi enim parte summa colligari inter 1evidentur, tamen noli nisi superficie tenus se tangunt : sunt enim distinctae omnino hae duae ait imalis regiminis provinciae; nec inter eas spirituum commeatus
70쪽
tro citroque peragitur, nisi medullae oblongata interventu. Quique in cerebro elaborantur spiritus, per mea ullam oblongatam in nervos qui motus spontanei sunt organa, continenter pro- suunt i ut spiritus in cerebello praeparati ad eas Partes tendunt, quae natu Iazinstinctu, aut caeco passionum impetu actiones suas exerunt. At iam permagni interest ut ainbae partes, ad quas summa rerum pertinet, vires suas consocietu, ut naturae instinctus cerebrum non lateat, aut vicissim idea in cerebro formata, vel appetitus ad praecordia usque per interjectum cerebellum transmittatur. Quare hujus commeatus gratia protuberantiae quaedam medullae oblongatae, velut spirituum diverticula , aut castella sunt a natura destinata. Sic sorte protuberantiae cerebri orbiculares passionum ideas in cerebro conceptas in cerebellum per spiritus transmittunt, atque hinc in praeaeordia deducuntur: ut vicissim naturae instincius, aut viscerum affectiones primum ad cerebellum tum si paulo sint vehementiores, in ea cerebri tubercula, tandem in striata corpora, aut in aliud, si quod sit communis sensus omatium, de seiuntur. Quod si v. gr magnus
sit aestus in praecordiis , sensus hic molestior per nervum qui vagus dicitur , quique in viscera intcriora diffunditur, cerebellum assicit: hinc spiratus per praedicta tubercula, & eorum epi- physes ad cerebri tribunal perveniunt, ubi aquae excitatur appetitus , tum motus imperatur, quo ea molestia tolli possit.
Nervorum origines perstringuntur. CEptem nervorum conjugationes quae Ecere-obro,& cerebello prodeunt, Veteres recensuere