M. Tulli Ciceronis Tusculanarum Quæstionum ad M. Brutum libri 5. cum notulis

발행: 1786년

분량: 229페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

11쪽

8 TUS C. QUA EST.

ne. M. Quasi non necesse sit, quidquid isto modo

pronunties, id aut esse, aut non esse. An tu dialecticis ne imbutus quidem es in primis enim hoc traditur; omne pronuntiatum s sic enim mihi in praesentia occurrit, ut appellarem αξιοωμα, utar post alio, si invenero melius ) id ergo est pronuntiatum, quod aut verum, aut salsum esse dicitur. Cum igitur dicis, miser M. Crassus: aut hoc dicis, miser est M. Crassus;

ut possit iudicari, verum id, falsumne sit: aut nihil

dicis omnino . A. Age, iam concedo non esse miseros, qui mortui' sunt; quoniam extorsisti, ut faterer, qui omnino non essent, eos ne miseros quidem esse posse. Qaid qui vivimus, cum moriendum sit , nonne miseri sumus 3 quae enim potest in vita esse . iucunditas, cum dies & noctes cogitandum sit, iam iamque esse

moriendum pM. Ecquid ergo intelligis, quantum mali de humana conditione deieceris p A. Quo nam modo p Μ. Quia, si

mori etiam mortuis miserum essat, infinitum quoddam de sempiternum malum haberemus in vita . Nune video

calcem, si ad quem cum si decursum , nihil si praeterea extimescendum . Sed tu mihi videris Epicharmi sa) acuti,' nec insulsi hominis, ut Siculi, 33 sententiam sequi. A. Quam ' non enim novi. M. Dicam, si potero, latine: scis enim me graece loqui in latino sermone non plus solere, quam in graeco latine. A. Et recte si in vertex pro summo, sic calces pro extremo, se, sine ct meta ponitur. Camer. 1 me fuit Siculus Poeta Comicus. 3ὶ me bifariam accipi potest, ut veI augmentum , OoI diminutionem laudis habeat Nam ct Cicero Siculis fales , ac facetias tribuit in Verrinis, ct de Oe. LI. ct idem quaedam fatetur non perbelle ob iis dicta . Ca

12쪽

LIBERI. sEt recte quidem. Sed quae tandem est Epicharmi

ista sententia ξ M. Emori nolo; sed me esse mortuum nihil aeshmo . A. Iam agnosco graecum; & quoniam coegisti , ut concederem, qui mortui essent, eos miseros non esse, perfice, si potes, ut ne moriendum quidem ess e mi, serum patem . M. Iam istuc quidem nihil negotii est; sed etiam maiora molior. A. Quo modo hoc nihil negocii est aut quae tandem sunt ista maiora J M. Quoniam si post mortam nihil est mali, ne mors quidem est malum: cui proximum tempus est post mortem, in

quo mali nihil esse concedis; ita ne moriendum qui dem esse, malum est; id est enim, perveniendum osse ad id, quod non esse malum confitemur. A. Uberius ista quaeso; haec enim spinosio a , prius; ut confitear. me cogant , quam ut assentiar. Sed quae sitnt ea. quae dicis te maiora molirip M. Ut doceam , si pos-sm, non modo malum non esse, sed bonum etiam esese mortem. A. Non postulo id quidem, habeo tiὶ tamen audire I ut enim non efficias quod vis, tamen , mors, ut, malum non sit, efficies. Sed nihil te ii terpellabo ; continentem orationem audire malo. M.

Quid p si te rogavero aliquid, nonne respondebis P A. Superbi id quidem esset; sed, nisi quid necesse erit,

malo ne roges.

Μ. Geram tibi morem, & ea, quaevis, ut potero, explicabo; nec tamen quasi Pythius Apollo, certa uesnt, & fixa, quae dixem, sed ut homuneulus unus a multis . probabilia coniectura sequeris; ultra enim quo Pro rediar, quam ut verisimilia videam, non habeo; certa dicent ii, qui & pereipi ea posse dicunt . & de sapientes esse profitentur . A. Tu , ut videtur . Nos adaadiendum parati sumus. M. Mors igitur ipsa, quae

13쪽

videtur notisiima res esse, quid sit primum est videndum . Sunt enim qui discessum animi a corpore putent esse mortem . Sunt qui nullum censeant fieri di-1cessiim, sed una animum & corpus occidere, animum que cum corpore extingui si qui discedere animum censendi, alii statim dissipari, alii diu permanere, alii se inper. Quid si porro ipse animus, aut ubi, aut unde, magna dissensio est. Aliis cor ipsum animus videtur; ex qaO eXcordes, Vecordes, concordesque dicuntur; & Nasica ille prudens , bis Consul, Corculum Σ &Egregie cordatus homo Catus Aeliu Sextus. Empedocles animum esse conset, cordi suffusum sanguinem . Aliis pars quaedam cerebri visa est animi principatum tenere ; aliis nec cor ipsam placet , nec cerebri quandam partem esse animum; sed alii in corde , alii in cerebro dixerunt animi esse sedem , & lo-Cum; animam autem alii animam, ut serh nostri declarant nominari ; nam & agere animam & e muro dicimus, & animosos, & bene animatos, & ex animi sententia ; ipse autem animus ab anima dictus est . Zenoni Stoico animus ignis videtur. Sed haec quidem, quae dixi, cor, cerebrum, animam, ignem. Vulgo; reliqua serδ snguli, ut inulti ante veteres . Proxim) autem Aristoxenus muscus,

ii Ex Epicuri sententia. 2 Corculos, ct Catos Plinius Lib. VII. vult astu Romanos intelligi , qui sapientia praestitertint. Sed di

Corculum quemadmodum animula prae se ferre videtur zebementiam amoris, ct gratiae. A. Manat. 33 Sive oris halitum . 4 Hoc tribuunt Critiae praeter Tertullianum , ac Macrobium, Aristoteles , ct Nemesius Davis . Imo dicebat

Empedocles cordi In uom sanguillem esse animi sedem .

14쪽

LIBERI. Iridemque philosophus , intentionem ipsus corporis quandam; velut in cantu & fidibus , quae harmonia. dicitur , se ex corporis totius natura , & figura varios motas cieri, tanquam in cantu sonos. Hic ala drtificio suo non recessit, & tamen dixit aliquid , quod ipsum quale esset, erat multo ante & dictum , S explanatum a Platone. Xenocrates animi figuram, & quasi

Corpus. negavit esse, Verum numerum dixit esse, cuius

vis, ut iam antea Pythagorae visum erat , in natura maxima esset. Eius doctor Plato triplicem finxit animam ;cujus principatum . idest rationem , in capite, sicut in arce, posuit; & duas partes separare voluit, iram ,& cupiditatem; quas locis disclusit a iram in pectore . cupiditatem subter praecordia locavit . Dicaearchus autem in eo sermone , quem Corinthi habitum tribus libris exponit, doctorum hominum disputantium , pr lino libro multos loquentes facit, duobus Pherecratem queri dam Phthiotam senem, quem ait a Deachalione Ortum, disserentem inducit, nihil osse omnino animum,& hoc esse nomen totum inane, frustraque animalia,& animantes appellari, neque in homine inesse animum, Vel animam, nec in hestia: vimque omnem eam, qua Vel agamus quid, vel sentiamus, in omni- has corporibus vivis aequabiliter csse sesam , nec se parabilem a corpore esse, quippe quae nulla st, ne C

sit quid tu'm nisi corpus unum, simplex, ita figet'

ratum, ut temperatione naturae vigeat , & sentiat.

Aristotcles longb omnibus t Platonem semper excipio Praestans & ingenio , & diligentia , cum quatuor illa genera si principiorum esset complexus , h qaibas

omnia orirentur et quintam quandam naturam censet

esse, d qua sit mens. Cogitare enim de providere, &discere , & docere, & invenire aliquid, & tam multa

alia i

i in Nempe Iguevi, Aquam , Terram, Aerem.

15쪽

alia, meminisse, amare, Udi illa, cupere, timere, an si . laetari; haec & similia eorum, in horum quatuor generriri I nullo . inella putat. Q ain tum genus adhibet vacans nomine , & sic ipsum animum e'Πελεχίαν appellat novo nomine, quasi quandam continuatam motionem ,& peren .nesti.

Nisi quae me sorte sugiunt, hac sunt serδ omnium

de animo sentcntiae. Democritum enim magnum quidem illum virum, sed levibus & rotundis corpusculisericientem ani vum concursu quodam fortuito , omittamus : nihil est enim apud istos, quod non atomorum turba conficiat. Harum sententiarum quae vera sit. deus aliquis viderit; quae Verisimillima, magna quaestio est. Utrum igitur inter has sententias diiudicare malumus, an ad propositum redire Θ A. Cuperem equidem utrunque, si posset; sed est dissicile confundere. Quare si, ut illa non differamus, liberari mortis metu possumus , id agamus. Sin id non potest , nisi hac quaestione animorum explicata, nunc , si videtur. hoe, illud alias. M. Quod malia te intelligo, id puto

essa commodius; ossiciet enim ratio , at, quaecunque vera sit carum sententiaram, quas exposui, mors aut malam non sit, aut sit bonum potius. Nam si cor aut sanguis, aut cerebrum est animus, cerZe, quoniam est corpus, interibit cum reliquo corpore; si anima est

fortasse , dissipabitur: si ignis, extinguetur; si est Aristoxeni harmonia, dissolvetur. Quid de Dico earco di cam, qui nihil omnino animum dicat esse ξ his sententiis omnibus nihil post mortem pertinere ad quen- Quam potest, pariter enim cum vita sensus amittitur Non sentientis autem, nihil est, ullam in partem qirod intersit. Reliquorum sententiae spem afferunt, si te somte hoe delectat, posse animos, cum h corporibus ex- .cesserint, in coelum quasi in domicilium suum pervenite. A. Me vero delectat; idque primum ita esse velim

16쪽

deinde etiam si non sit, mihi tamen persuaderi veli. in . M. Quid tibi ergo opera nostra opus est Z num eloquentia Platonem superare possumus p evolve di lῖ-gunter eius eum librum , qui est de animo; amplius quod desideres, nihil erit. A. Feci mehercule . & qἰidem saepius; sed nescio quo modo, dum lego, asi ir-tior a cum posui librum, & mecum ipse de immorialitate animorum . coepi cogitare, assensio omnis illa e labitur. M. Quid hoc Θ dasne aut manere animos pol mortem, aut morte ipsa interire 3 A. Do vero . t K. Quid, si maneant' A. beatos esse concedo. M. Si intereant st A. Non esse miseros, quoniam ne sint quidem . jam istuc, coacti a te paulo ante concessimus. M. Quomodo igitur, aut cur mortem malum tibi videri di- Cis, quae aut beato nos efficiet, animis manentibus, aut non miseros sensu onrentes ΘΑ. Expone igitur, nisi molestum est, primum ani mos , si potes . remanere post mortam : tum si minus id obtinebis, s est enim arduum docebis carere omni malo mortem ; ego enim istuc ipsum vereor, ne malum sit, non dico carere sensu, sed carendum esse. Al. Auctoribus quidem ad istam sententiam, quam vis obtineri, uti optimis possumus; quod in omnibus causis & debet, & solet valere plurimum; & primum qui dem omni an riquitate; quae quo proprius aberat ab Orha, & divina progenie, hoc melius ea fortasse, quae Crant Vera , cernebat. Itaque ununa illud erat insitam

Priscis illis, quos Cascos i appellat Enniuε , esse in

morte sensum, neque excessu v tae sic doleri hominem. ut funditus interiret; idque cum multis aliis rebus,

iὶ Hujus vocis origo Sabina , quae usque radDes is eam Linguam erit . Caseum Vetus esse significat Ennias cum aie, Qua* primam Casci populi genuere Latini

Davis.

17쪽

tam h pontificio iuro, dc ceremoniis sepulchrorum intelligi licet; quas maximis ingeniis praediti nec tanta

cura Coluissent, nec violatas tam inexpiabili religiones a xissent, nisi haesisset in eorum mentibus, mortem non interitum esse omnia tollentem, atque delentem, seil quandam quasi migrationem , commutationemque vicae, quae in claris viris, & socminis dux in coelum soleret esse; in caeteris humi retineretur, & permaneret tamen . Ex hoc & nostrorum opinione, Romulus in coelo cum diis agit aevum .

ut famae assentiens dixit Ennius; ela apud Graeeos, indeque perlapsas ad nos , & usque ad Oceanum Hercules, tantus, & tam praesens habetur deus. Hinc Li-her Semele natus, eademque famae celebritate Tyndaridae fratres; qui non modo adiutores in praeliis vi ctoriae populi R. sed etiam nuncii si) suisse perhibentur. Quid Θ Ino, Cadmi filia nonne Leucothca nomina ta a Graecis , Matuta habetur a nostris' quid Z totam Prope coelum , ne Plures persequar, nonne humano genere completum est pSi vero scrutari vetera, & ex his ea, quae Scriptores Graeciae prodiderunt, eruere coner ; ipsi illi, maiorum gentium dii qui habentur, hinc a nobis pro fecti in coclum reperientur . Quaere, quorum demon serantur sepulchra sa) in Graecia; reminiscere , quoniam es iniciatus , quae tradantur mysteriis: 3 tum denique

i me saepius cecidisse dicitur; sed Noster bellum

Macedovicum . quo devictus est Perses, prarcipue respicit . Vid. Minut. Felic. Octav. Cap. 7. rὶ Cretenses Jovis sepulcrum Gendere sediti erant. 3 Usteria in Graecia arcana quaedamsacra craut, quibus initiati certiora de divinis rebus tenere putaban tur , quam vulgo firi utile esset. Darae M steria enuu '

18쪽

aitque, quam hoc late pateat, intelliges. Sed qui, non dum ea, quae multis Post annis tractari coepissent, Rhisica didicissent, tantum sibi persuaserant , quantam na

tura admonente cognoverant a rationes causas rerum

non tenebant, Viss quibusdam saepe movebantur, hisque maxime nocturnis, ut viderentur ii , qui vita CX cesserant , vivere. Ut porro firmissit num hoc afferri videtur, cur deos esse credamus, quod nulla gens tam sera, nemo omnium tam sit immanis, cujus mente non imbuerit deorum opinio. Μulti de diis: prava sentiunt id enim vitioso more essici solet ; cvanes tam in est a vim & naturam divinam arbitrantur; nec vero H col locutio hominum, aut consensus esse it, non institutis opinio est confirmata, non legibus. Omni autem in re consenso omnium gentium, lex nard rae putanda est ia uis ess igitur, qui suorum mortem primum non eo Iugeat, quod eos orbatos Vitae corn modis arbitretur PTolle hanc opinionam; luctum sus ieris. Nemo enim anceret suo incommodo, dolent forinise , de anguntu . Sed illa lugubris lamentatio , stetus a ue moerens ex eo est , quod eum, quem dileximus, vitae commodis 'privatum arbitramur, idque sentire . inique haec ita scin timus natura duce, nulla ratione, n ullaque doctrina . 'Maximum vero argumentum est, naturam ipsam cla immortalitate animorum tacita na iudieare ', quoa omnibus curae sunt, & maximae Muident , quae post mortem futura sint. Serit arbores, quae altera famulas rosint, ut ait Statius in Sinephoebis; quid spectans, nisi etiam postera saecula ad se pertinere 3 Ergo arbo res seret diligens agricola , quarum aspiciet baccam ipse nunquam : vir magnus leges, instituta , Rem p. non seret

Quid procreatio liberorum, quid propagatio hominis, inuidriare eapite canei tim fuit. Praecisua Eleusina Ces eris, in Samotbracia ; sed alia alii ι faecre.

19쪽

qui l adoptiones filiorum , quid testamentorum diligentia , quid ipse sepulcrorum monumenta, quid elogia significant ,.nisi nos sutura etiam cogitare Θ Quid illud

nu in dubitas, quin specimen naturae capi deceat ex optima quaque natura ξ quae est igitur melior in hominum genere natura, quam eorum . qui se natos ad homines iuvantios, tutandos, conservandos arbitrantur pAbiit ad deos Hercules: nunquam abiisset, nisi , cum inter homines e let, eam sibi viam munivisset. Vetera jam ista . 6 religione omnium consecrata. Quid in ii ac Rep. tot, tantosque viros ob Rem p. interfectos cogit asse arbitramur 3 Iisdemne ut finibus nomen suunx, quibus vita, terminaretur Nomo unquam sine magna spe immortalitatis se pro patria os serrct ad mortem . Licuit csse otioso Themistocli, licuit Epaminondae licuit, ne & vetera , & e X terna quae ram , mihi; scd Desstio quomodo inhaeret in mentibus quasi saeculorum i luoddam augurium futurorum ; idque in maximis ingeniis, altissimisque animis ci existit maxime. & apparet faci Ilime. Quo quidem dempto, quis tam esset amens, qui semper in laboribus , dc periculis viveret 8 Loquor de principibus. Quid poetae 8 nonne post mortem nobilitari volunt 8 Unde ergo illud p Aspieite , o cives , senis Ennii imaginis formam;

Hic vesrum Danxit maxima facta patrum. Mercedem gloriae flagitat ab iis, quorum patres asese cerati gloria . Idemque., Nemo me Iacra unis decoret, nee funera fetu cie; cur δ volito viis per ora virum.

Sed quid poetas λ ODifices post mortem nobilitari volunt. Quid enim PDidias sui similem speciem inclusit inclypco Minervae so cum inscribere non liceret 8 Quid nostaei philosophi 3 nonne in his ipsis libris, quos scribunt

iὶ Vide Nofraua de Orat. Lib. II. cap. 17.

20쪽

LIBERI. ITbant de eontemnenda gloria , sua nomina inseribunt Quod si omnium consensus, naturae vox est; omnes que, qui ubique sunt, consentiunt esse aliquid , quod ad eos pertineat, qui h Vita cesserunt: nobis quoque idem existimandum est; di, si , quorum aut ingenio,

aut virtute animas excellit, eos arbitramur, quia δε- tura optima sint, cernere naturae Vim maxime: verisimile est, cum optimus quisque maxime posteritati serviat, esse aliquid, cuius is post mortem sensum se habiturus. Sed ut deos esse natura opinamur, qualesque sint, ratione cognoscimus; sic permanere animos arbitram. mur consensu nationum Omnium; qua in sede maneant, qualesque sint. ratione discendum est. Cuius ignoratio finxit inferos, easque formidines , quas tu con temnere non sine causa videbare; in terram enim ea dentibus corporibus, hisque humo tectis, ex quo dictu in est humari. sub terra censebant reliquam vitam agi mortuorum . Quam eorum opinionem magni errores consecuti sunt, quos auxerunt Poetae. Frequens enim consessus theatri, in quo sunt mulierculae , α pueri, moVetur audiens tam grande carmen. Adsum , atque advenio Aeberoote i vix , via alta,

atque ardua,

Per Deluncas Iaxis fractas asperis pendentibus . Maximis; ubi rigida constar erassa caligo inferum . si tantumque valuit error, qui mihi quidem iam sublatus Videtur, ut, corpora cremata Cum scirent , ta

men eae fieri apud inferos singerent , quae sine corporibus nec fieri possent, nec intelligi . Animos enim Per se ipsos viventes non poterant mente complecti; formam aliquam, figuramque quaerebant. Inde Ho- Bb meri i) Enniani se sus ex Hecuba Euripidea tiberius conversi. Da v.

SEARCH

MENU NAVIGATION