M. Tulli Ciceronis Tusculanarum Quæstionum ad M. Brutum libri 5. cum notulis

발행: 1786년

분량: 229페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

31쪽

ster Hortensius: si in de communi omnium memorii loquori & eorum maxime, qui in aliquo majore studio, & arte versantur: quorum quanta mens sit, disefficile est existimare, ita multa meminerant.

Quorsum igitur haec spectat oratio ξ quae sit illa vis, & unde , intelligendam puto. Non est certe nuecordis, nee sanguinis έ nec cerebri , nec atomorum.

Anima st animus. ignisve nescio; nec me pudet, ut illos, fateri nescire quod nesciam ; illud, si ulla alia de ro ob ura affirmare possem. sive anima, si ve ignis si animus, eum iurarem esse divinum. Quid enim

obsecro te , terrane tibi, aut hoc nebuloso & caliginoso coelo, aut sata , aut eoncreta videtur tanta

vis memoriae 3 si, quid si hoc, non vides; at, qualest, vides, si ne id quidem; at, quantum sit, profercto vides. Quid igitur Θ utrum eapacitatem aliqaam in animo putamus esse, quo tanquam in aliquod vas ea, quae meminimus. insundantur p absurdum id qui dem; qui enim landus; aut quae talis animi figura intestigi potest aut quae tantae omnino eapacitas Θ an imprimi quasi ceram animum putamus, & memoriam Esie signatarum rerum in mente vestigia Z quae postant Verborum , quae rerum ipsarum esse vestigia A quae porro tam immensa magnitudo; quae illa tam milia possit effingere ξ Quid illa vis; quae tandem est, quae investigat oeculta. qu e inventio, atque eXcogitatio dicitur Z ex hac ne tibi terrena ὸ mortaliquae natu Ta, & eaduea , concreta ea videtur ρ Aut qui primus; quod summae sapientiae Pythagorae visum est, omni

i De ouius memoria vid. Cic. in Brut. Quinti lianus vero, ct Seneca eum celebrant qui 1edens olim totum diem in auctione omnes res venales, er pretis, ct emptores ordine suo repen-ie, argentariis recogno

Acrecibus , ita ut in nullo falleretur . . idem. .

32쪽

- LIBER I. aptiust rebus imposuit. nomina p aut qui dissipatos horarines congregavit, & ad societatem Vitae convocavit paut qui senos vocis, qui infiniti videbantur, paucis litterarum notis terminavit Θ aut qui errantium stellarum cursus , progressiones, institutiones 1ὶ notavit 'omnes magni; etiam superiores, qui fruges, qui vesti tum, qui tecta, qui cultum vitae, qui praesidia contra seras invenerunt : a quibus mansuefacti, &. exculti . a necessariis artificiis ad elegantiora defluximus Nam & auribus oblectatio magna parta est , inventa , & temperata varietate, & natura sonoram ; dcastra suspeximus, tum ea, quae sunt infixa certis locis, tum illa non re, sed Vocabulo errantia, quorum conversones, omnesque motus, qui animo vidit, is docuit, similem animum suum ejus esse, qui ea fabricatus in coelo esset. Nam cum Archimedes lunae, in

Iis , quinque errantium motus in sphaeram illigavit, effecit idem . quod ille, qui in Timaeo mundum aedificavit Platonis deus, ut tarditate di Gleritate dis si milli mos motus una regeret conversio . Quod si in hoc mundo fieri sine deo non potest . ne in sphaera qaidem eosdem motus Archimedes sine divino ingenio potuisset imitari Mihi vero ne haec quidem notiora, & illustriora carere vi divina videntur, ut ego haud poetam gravem plenumque carmen sine coelesti aliquo mentis instiα-ctu putem sandere ; aut eloquentiam sine maiore qua

i Institiones reponis P. Manutias, eumqNe sequun iur Lambinus, Murmius, ct Fabricius, ac, ut videtur, merito. Alterabum idem Ionat . ac curses t haud ταυτολογος putandus es Cicero. m. Norvic. exhibet

yunc fore, nunc regxedi, novo praecurrere videri cuivis

33쪽

dam vi fluere, abundantem sonantibus verbis, uber, husque sententiis. Philosophia vero , omniam mater artium , quid est aliud , nisi , ut Plato ait, donum, ut ego , inventum deorum p Haec nos primum ad illorum cultum , deinde ad ius hominum , quod situm est in generis humani societate, tum ad n odestiam, magnitudinemque animi erudivit; eademque ab animo, tanquam ab oculis, caliginem dispulit, ut omnia supera , infera, prima, ultima, media videremus. Prorsus haec divina mihi videtur vis, quae tot resessiciat, & tantas. Quid est enim memoria rerum &verborum quid porro inventi op profecto id, quo nec in deo quidquam majus intelligi potest; non enim ambrosia deos, aut nectare, aut Iuventute pocula ministrante, laetari arbitror; nec Homerum audio, qui Ganymedem a diis raptum ait propter formam, ut Jovi pocula ministraret. Non iusta causa , cur Laomedonti si) tanta fieret iniuria ; singebat haec H merus , & humana ad deos transserebat. Divina mal- Iem ad nos; quae autem divina p vigere, sapere , invenire, meminisse. Ergo animus, qui, ut ego dico, divinus , ut suripides audet dicere, deus est; & quidem si ς iis aut anima, aut ignis est, idem est animus' hominis. Nam ut illa natura coelestis & terra vaeat, & humore; sic utriustiue harum rerum humanus animus est expers. Sin autem est quinta quaedamnatura, ab Aristotele inducta; primum haec & de rum est:& animorum . Hanc nos sententiam seellti , his ipsis verbis In Consolatione haec expressimus. is Animorum nulla in xerris origo inveniri potest; nisis Mim es in animis

'mixtum, atque coxcretum , ast quod ex: terra natum,

s ιὶ Troi, pro Laomedonti, erat' scribensim : sed fuit Ciceronis μ'μονικον αμαρτn a. in .

34쪽

LIBER I. 3I

et M sctum esse videatur; nihil ne aut humidam quia Aem , aut stabile, aut igneum. His enim in naturis nihiL inest, quod vim memoriae , mentis , cogitationis is beat , quod θ praeterita teneas , O futura provideat ,

o complum possit praesentia ; quae sola divina Iunt;

nec iuvenietur unquam, unde ad hominem vexire posui, nisi a deo . Singularis est igitur quaedam natura, atque vis animi, seiuncta ab his usitatis, notisque naturis . is

Ita quidquid est illud, quod sentit, quod sapit, quod

vult, quod viget, coetuste & divinum est, ob eam- qae rem aeternum sit necesse est. Nec vero Deus ipse , qui intelligitur a nobis, alio modo intelligi potest, nisi mens soluta quaedam, & libera, segregata ab omni concretione mortali, omnia sentiens, & mo Vens , ipsaque praedita motu sempiterno . Hoc h genere atque eadem h natura est humana mens. Ubi igitur, aut qualis est illa mens Z Ubi tua, aut qualis ρ potesne dicere an, si omnia ad intelligendum non habeo, quae habere vellem, ne iis quidem , quae habeo, mihi per te uti licebit 3 non valet tantum animus, ut, sese ipse videat; at, ut oculus, sic animus sese non videns alia cernit. Non vi det autem , quod minimum est , sermam suam soria Di se; quanquam id quoque; sed relinquamus: vim cet

te, sagacitatem, memoriam, motum, celeritatam vi

det . Haec magna , haec divina , haec sempiterna sane. Qua facie quidem sit, aut ubi habitet , ne quaerendum quidem est. Ut, cum videmus, speciem

primum , candoremque coeli, deinde conversionis ce Ieritatem tantam , quantam cogitare non possumus; tum vicissitudines dierum, atque noctium, commuta tione sque vo oram quadLapantitas-,--ad . maturitatem frugam, di ad temperationem carporum aptaS , eOrumque omniam moderatoreR. dacem Soleum Lur

35쪽

storum notantem, & significantem dies; tum in eodem orbe in XII. partes distributo, quinque stellas ferri, eosdem cursus constantissime servantes dispari-hus inter se motibus, nocturnamque coeli formam, ua dique sideribus ornatam; tum globum terrae eminen tem e mari, fixum in medio mundi universi loco, duabus oris distantibus habitabilem, ac cultum ; qua Tum altera, quam nos incolimus, sub axe posita ad stellas septem , unde Horriferi Aquilonis fridor gelidas molitur nives paltera Australis , ignota nobis , qnam vocant Graeei αντιχθονα. Caetcras partes ineuitas, quod aut frigore

rigeant, aut urantur calore; hic autem, ubi habitamus, non intermittit, suo rempore a. Coelum nitescere, arbores frondescere,

. Rami baccarum ubertate incurviycere, . - . Segetes largiri fruges florere omnia,

Fontes fatere , IJ herbis strata comusi ier; tumimultitudinem pecudum , partim ad vescendum , partim ad cultus agrorum, Partim advehendum, partim ad corpora vestienda τοῦ hominemque lysum quasi contemplatorem coeli ac deorum, Usdrumque cultorem , atque hominis utilitati agros omnes & maria

Haec igitur, alia innumerabilia cum ceruimus, possuniusne dubitare , quin his praest aliquis vel effector, si haec nata -sunt , ut Platoni Videtur ;vel, si semper fuerint . at Ari sto redi placet, modera tor tanti operis, & muneris p Sic mentem hominis,

36쪽

quamvis eam non videas, ut Deum non vides, tamen , ut Deum agnoscis ex operibus eius , sic ex memoria rerum, & inventione, & celeritate motus,om

nique pulchritudine virtutig vim divinam mentis agnoscito. In quo igitur loco est Θ credo equidem in eapite; &, cur credam, asserre possum: sed de hoe alias: nunc ubi ubi si animus, certe quidem in te test. Quae est ei natura Z Propria puto , & sua; sed fac igneam , fac spirabilem : nihil ad id, de quo pgimus, illud modo videto, ut Deum noris, etsi ejus ignores & locum, & faciem , sic animum tibi tuum notum esse oportere, etiam si ejus ignores & locum.& formam . In animi autem cognitione dubitare non' possumus, nisi plane in physicis plumbei sumus, quin nihil sit animis admixtam, nihil concretum, nihil co putatum, nihil coagmentatum, nihil duplex. Quod cum ita sit, certe nec secerni, nec dividi, nec di scerpi, nec distrahi potest :- nec interire igitur. Est enim interitus quasi discessus, & secretio, ac direptus earum Partium, quae ante interitum janctione aliqua tenebantur. His, & talibus rationibus adductus Soera tes, nee patronum quaesivit ad judicium capitis, nec iudicibus supplex suit; adhibuitque liberam contumaciam , a magnitudine animi ductam, non a superbia ;& supremo vitae die de hoc ipso multa disseruit, &paucis ante diebus, cum facile posset educi h custodia , noluit; & cum pent in manu iam mortiferum illud teneret poculum, locutus ita est , ut non ad

mortem trudi, verum in coelum videretur ascendere. Ita enim censebat , itaque i disseruit; duas esse vias, duplicesque cursus animorum h corpore excedentium; nam qai se hamanis vitiis contaminassent.& se totos libidinibus dedissent , quibus caecati vel in domesticis vitiis, atque flagitiis se inquinassent. vel in Rep. violanda fraudes inexpiabiles concepissenti si iis .

37쪽

iis deviam quodda in iter esse, seclusum a concilio deorum: qui autem se integros, castosque servavi se sent, quibusque fuisset minima cum corporibus conta gio . seseque ab his semper sevocassent . ellentque in corporibus humanis vitam imitati deorum, his ad illos, a quibus essent prosecti, reditum facilem patere. Itaque commemorat, ut cygni, qui non sine causa Apollini dicati sunt, sed quo L ab eo divinationem habere videantur . qua providentes quid in morte boni sit , cum cantu & voluptate moriantur ἰ sic omni-hus & honis, & doctis elle faciendum: nec vero de hoc quisquam dubitare posset, nisi idem nobis accideret diligenter de animo cogitantibus, quod iis saepe

usu venit , qui cum acriter oculis deficientem solem intuerentur. ut aspectum Omnino omitterent; sic mentis acies se ipsam intuens, nonnunquam hebescit; ob eamque causam contemplandi diligentiam amittimus . Itaque dubitans, circumspectans, haestans , multa a versa re verrens si) tanquam in rate in mari immen

εὶ Multa adversa revertens; Rationem quandam quendi priscam , ct poeticam olet. Demonstratur autem aestus hac locutitine eorum , qui eosaepius unde digresibunt, redeunt sua ster vestigia , quod eos caepti itineris aut

viae poeniteat . Itaque retro adversique Feuertuntur .

Multa igitur intelligo, ut ct in Enniano apud Georonem Lib. a. de Divin. versu . Q tamquam multa manus ad coeli caerula templa Tendebam Lai hryma HS.

Loquitur enim Vestalis, quae fa pe se dicit reten fisso

manus ad Coelum . Gare multa adversa revertit an Oratio, quae retro redit Iaepe, ct adversum Ie fertur. pedem i' contrarium refert, contraque id , quod assise mavit loquuta es , pronuntiat, atque adveryum t dic ,

38쪽

so, nostra vehitur oratio . si in Sed lihee & vetera , &a Graecis. Cato autem se abiit h vita, ut causam moriendi nactum se esse gauderet. Vetat enim dominans ille in nobis Deus, iniussa hinc nos suo demigrare. Cum vero causam iustam Deus ipse dederit. ut tunc Socrati , nunc Catoni , saepe multis, nae ille, medius fidius, vir 'sapiens, laetus ex his tenebris in

lucem illam excesserit, nec tamen illa vincula carce ris ruperit; leges enim vetant: sed tanqnam a magi

strata, aut ab aliqua potestate legitima, sic a deo

evocatus, atque emissus exierit tota enim philoso- Phoram vita, ut ait idem, commentatio mortis est.

Nam quid aliud agimus, cam a voluptate, idesta corpore. Cum a re familiari, quae est ministra &iamula corporis , cum a Rep. cum a negotio omni se-Vocamus animum quid, inquam tum agimus, nisi animum ad se ipsum advocamus, secum esse cogimus, maximeque a corpore abducimus 3 secernere autem a corpore animum, nec quidquam aliud est, quam emori discere . Quare hoc commentemur , mihi crede, dis ungamusque nos a corporibus, idest , consuescamus

mori . Hoc & dum erimus in terris, erit illi coelesti vitae simile; & eum illuc ex his vinculis emissi fer mur , minus tardabitur cursus animorum. Nam qui in Compedibus corporis semper fuerant. etiam eum seliriti sunt, tardius ingrediuntur , ut ii, qui ferro vincti

multos annos suerunt; quo cum venerimus, tum de Dique vivemus. Nam haec quidem vita , mors est zquam lamentari possem, si liberet . A. Satis tu qui-ciem in Consolatione es lamentatus; quam cum lego, nihil malo, quam has res relinquere; his vero modo auditis, multo magis. M. Veniat tempus, & quidem celeriter, & sve retractabis, sive properabis; volat C a enim

ci o ratio ut putu tegendum Lambinas .

39쪽

enim aetas. Tantum autem abest ab eo, ut malam mors sit, quod tibi dudum videbatur; ut verear, ne

homini nihil sit non malam aliud certe, sed nihil bonam aliud potius; si quidem vel dii ipsi, vel eum diis suturi sumus. A. Quid resertZ adsint enim, qui

haec non probent. M. Ego autem nunquam ita te in hoc sermone dimittam ulla ali ratione ci ut mors tibi vi teri malum possit. A Qui potest . cum ista e gnoverim Z M. Qili possit, rogas λ catervae veniunt contradicentium, non solum Epicureorum, quos equi dem non despicio, sed nescio quo modo destissimus quisque contemnit. Acerrime autem, deliciae meae, Dicaearchus. contra hanc immortalitatem disseruit; is enim tres libros scripsit, qui Lesbiaci vocantur, qaod Mitylenis sermo habetur; in quibus vult essice Te . animos esse mortales. Stoici autem usuram nobis Iargiantur tanquam cornicibus; 2ὶ diu mansuros aiunt animos, semper negant. Num vis igitur audire; eur etiamsi ita sit, mors tamen non sit in malis 3 A. Ut videtur: sed me nemo de immortalitate depellet. Μ. Laudo id quidem; etsi nihil animis oportet confidere ; movemur enim saepe aliquo acute concluso οῦ labamus, mulamusque

si Neque sensus , neque locutio placet. Verbυmenim dimitto nunquam cuis infinito a veteribus ustarum. Non dubi o quin ita legendum sit. Ego autem nunquam ita 'te in hoc sermone dimittam, ulla uti ratione mors tibi videri malum possit. P. Manut. Σὶ De cornicuin vivacitato vid. Plinium Hilh Nat Lib. VII cap. 48. Hesiodus apud Platanum de Prac.

mi homines novies superat vivendo garrula comiciς

40쪽

LIBER I. 3'

sententiam clarioribus etiam in rebus. In hiet est enim aliqua obseuritas. Id igitur si aeciderit, simus arma ti. A. Sane qaidem ἰ sed . ne accidat, providebo. κNan qaid igitur est causae, quin amieos nostros Stoi-

eos dimittamus et eos die . qui aiant animos manere, h eorpore eum excesserint . sed non semper . A. Istos vero; qui, quod tota in hae causa di me illimum est. suseipiant. posse animam manere corpore vacantem illud autem. quod non modo facile ad credendum est . sed eo eoncesso . quod volant, consequens, id certe nou dant, at eum dia permanserit, ne in te reat . Μ. Bene reprehendis: de se isto modo res habet. Credamus igitur Panaetio, a Platone suo dissentienti r Quem enim omnibus locis divinum, quem fas pientissimum , quem sanctissimum , quem Homerum philosophorum appellat. huius hanc unam sententiam de immortalitate animorum non probat δε vult enim quod nemo negat, quidquid natum sit. interire e nasei autem animos, quod declarat eorum s militudo . qui procreantur ι quae etiam in ingeniis, non solum in corporibus appareat. Alteram autem affert rationem ; nihil esse, quod doleat , quin id aegrum esse qaoque possie ; quod autem in morbum ea dat . id

etiam interitarum; dolere autem animost ergo etiam interire.

Haee refelli possunt. sunt enim ignorantis, eum dei aeternitate animorum dicatur, de mente dici, quae omni turbido motu semper vacet ἐν non de partibus iis, an quibus aegritudines, irae, libidine'ae versen eur; quas is, contra quem haec dicantur, semotas amente. & disclusas putat. Nam similitudo magis ainparet in bestiis; quarum animi sunt rationis expertes, hominum autem similitudo in corporum figura magis orata & ipsi animi, magni refert, quali in eorpore 4ocati sint ; multa enim h corpore existunt . quaec 3 . . acuant

SEARCH

MENU NAVIGATION