M. Tulli Ciceronis Tusculanarum Quæstionum ad M. Brutum libri 5. cum notulis

발행: 1786년

분량: 229페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

171쪽

Eorum viseera apponit; quid est en tua, quo non prostgrediatur collem ira , quo furor 8 Itaque iratos proprie dicimus exisse de potestate, id est, de consilio. de ratione, de mente; horum enim potestas in totum animum esse debet. His aut sunt subtrahendi, In quos impetum conantur sacere, dum se ipsi colligaut quid est autem se ipsum colligere, nisi dissipatas animi partes rursum in suum locum cogere P aut rogandi, Orandique sunt, ut, ii quam habent ulciscendi vim, disserant in tempus aliud , dum deservescat ira. Deservescere autem certe significat ardorem animi invita ratione excitatum. Ex quo illud laudatur Architae, qui eum villi eo factus esset iratior, quo te modo inquit, accepi illam , nisi iratus essem λUbi sunt ergo isti, qui iracundiam utilem dicunt Potest utilis esse insania Θ) Aut naturalem p An quidquam

esse potest secundum naturam, quod sit repugnante ratione ξ Quomodo autem , si naturalis esset ira; aut alius' alio magis iracundus esset, aut finem haberet prius, quam esset ulta ulciscendi libido; aut quenquam poeniterer, quod fecisset per iram 8 Ut Alexandrum Regem videmus: qui, cum interemisset Clytum, familia-Tem suum, vix a se manus abstinuit; tanta vis fuit

poenitendi. Quibus cognitis, quis est qui dubitet, quin

hic quoque motus animi sit totus opinabilis, ac voluntarius 8 Quis enim dubitarit,' quin aegrotationes animi, qualis est avaritia, gloriae cupiditas, ex eo, quod magni aestimetur ea res, ex qua animus aegrotat, orian

tur 3 Unde intelligi debet, per tarbationem quoque O mnem esse in opinione. Et si fidentia, idest, firma animi confisio, scientia quaedam est, opinio gravis, non temere assentiens: metus quoque est dissidentia expectati, & impendentis mali. Etsi spes est expectatio boni; mali expectationem esse nee esse est metum . Ut igitur metus, se reliquae perturbationes sunt in malo. Ergo uv

172쪽

lem natura dicuntur iracundi, aut misericordes , aut ia- vidi, aut tale qaid, ii sunt constituti , quasi mala valetudine animi ; sanabiles tam eo ; ut Socrates dicitur , cum multa in conventu vitia collegisset in eam Zopyras, qui se naturam cujusque ex forma perspicere Profitebatur, derisu's est a caeteris, qui illa in Socrate vitia non agnoscerent: ab ipso autem Socrate sublevatus est, eam

illa sibi signa, sed ratione a se deiecta diceret. Ergo

ut optima quisque valetudine assectas potest videri, ut natara , ad aliquem morbam proelivior ; 1ic animus alius ad alia vitia propensior. Qui autem non natura, sed culpa vitiosi esse dicuntur, eorum vitia constant ex falsis opinionibus rerum bonarum, ac malarum, ut sit alius ad alios motus, perturbationesque proclivior, inveteratio autem ut in corporibus aegrius depellitur, sic in animis quoque perturbatio ; citiusque repentinus oculorum tumor senatur, quam diuturna lippitudo depellitur. Sed cognita iam causa perturbationum, quae Omnes oriantur ex judiciis opinionum, & voluntatibus, sit iam hujus disputationis modus. Scire autem nos oportet, cognitis, quoad possunt ab homine cognosci, bonorum& malorum finibus, nihil a philosophia posse aut maius

aut utilius optari, quam haec , quae a nobis hoc qua uiduo disputata sunt; morte enim contempta, & dolore ad patiendum levato, adiunximus sedationem aegritudinis; qua nullum homini majus malum est: etsi enim omnis animi perturbatio. gravis et , nec mal tam differt ab ametitia, tamen ita caeteros cum sint in ali qaa Perturbatione aut metus, aut laetitiae, aut cupiditatis, commotos modo, & perturbatos dicere solemus; at eos, qui se aegritudini dedidcrunt, miseros, afflictos, aerumnosos, calamitosos. Itaque non fortuit factam Videtur, sed a ratione propositum, ut separat in

de aegritudine , dc de caeteris pΘrturbationibus dispu'

173쪽

taremus; in Ea est enim sons miseriarum , & caput: Sed & aegritudinis, & reliquorum animi morborum una sanatio est; omnes opinabiles esset & voluntarios, eaque re suscipi . quod ita rectunt esse videatur. Hunc errorem , quasi radicem omnium malorum , stirpitus philosophia se extracturam pollicetur . Demus ergo nos halet excolendos, patiamurque nos sanarii his enim malis in sidentibus, non modo beati, sed ne sani quidem esse possumus: aut igitur negemus quidquam ratione consi ci, cum contra nihil sine ratione recte fieri possiti aut eum philosophia ex rationum collatione constet, ab ea, si & bonii & beati volumus esse, omnia adiumenta, &auxilia petamus bene, beateque vivendi.

174쪽

M. TULLII

TUSCULANARUM

AD M. BRUTUM

LIBER I UINTUS.

vIRTUTEM AD BEATE VIVENDUM SE IΡSAEsSE CONTENTAM.

OUintus bic dies, Brute, finem faciet Tusculana

rum disputationum: quo die est a nobis ea de re, quam tu eX omnibus maxime probas, disputatum; placere enim tibi admodum sensi & ex eo libro . quem ad me accuratissime scripsisti si). & ex multis sermonibus tuis, virtatem ad beate vivendum, se ipsa esse contentam. Quod etsi difficile est probata, propter tam varia & tam. multa tormenta fortunae οῦ tale tamen est, ut elaborandum sit, quo facilius probetur: nihil est enim omnium, quae in Philosophia tractantari quod

1) Intelligitur Broti tib ν de Virtute , quem ad Ciceronem Icripsit, ut ait Noster lib. I de M. cap. 3Davis δ

175쪽

gravius, magnificentiusque dicatur. Nam cum ea calia impulerit ecti, qui primi se ad Philosophiae studium

contulerant, ut, Omnibus rebus posthabitis, totos se in optimo vitae statu exquirendo collocarent; prosecto spe beate vivendi tantam in eo studio curam, operamque

posuerunt. Quod si ab iis inventa, & persecta virtus est. de si praesidii ad beate vivendum in virtute satis est; quis est, qui non praeclare & ab illis positam , &a nobis susceptam operam philosophandi arbitretur λ Sinnutem virtus subiecta sub varios , incertosque casus sa- inula sortunae est, nec tanta tum virium est, ut se ipsa tueatur vereor, ne non tam virtutis fiducia nitendum nobis ad spem beate vivendi, quam vota facienda Videantur. Equidem eos casus, in quibus me fortuna vehementer eXercuit, mecum ipse considerans , huic incipio sententiae dissidere; interdum & humani generis imbecillitatem , fragilitatemque extimescere , Vereor enim ne natura, cum corpora nobis infirma dedisset, iisque & morbos insanabiles, & dolores intolerabiles adiunxisset, animos quoque dederit & corporum dolo-i ribas congruentes si), & separatim suis angoribus, &molestiis implicatos. Sed in hoe me ipse castigo quda ex aliorum, & ex nostra sertasse mollitia, non ex ipsa Virtute, de virtutis robore existimo Illa enim si modo est ulla virtus. quam dubitationem avuneulas tuus, Brute. sustulit sa); omnia, quae cadere in hominem pos-

a In verbo eongruente; men m latere suspiciatur Lambinus . Ver tur Tollitis , ne, ut eorpora; so animos quoque natara uobes dederit imbecilios , qui corporum Gloribus congruant, idest, conveniant. ita ut aNimorum lores non secus , atque corporum ictolerabiles sint. Davis

αὶ Cato Uzieensis signi catur, quem υmhium virtu- tam auctorem et arct, qui in Ab is de FSat. disserens nihil

176쪽

possunt. subter se habet; eaque despiciens casus contems

nil humanos: calPaque omni carens, praeter se ipsam, nihil censet ad se pertinere. Nos aute in omnia adver-s a tum venientia sueta augentes, tum moerore Prae sentia, Ferum naturam quam errorem nostram danti

ed & huiu4 culpae , C caeterorum Vitiorum .peccatorumque nostroram omnis a philosophia petenda correctio est. Caias in sinum cum a primis temporibus aetatis nostra Volantas studiumque nos compulisset, his gravissimis casibus in eundem portum, ex quo eramus egressi , magna iactari tempestate confugimas. O vitae. philosophia d*x t o virtutis indagatrix, expaltrixque vitiorum i quid Don modo nos, sed omnino Vita hominum sine Ie esis potuisset 8 tu urbes peperisti ; tutdissipatos homines in societatem vitae convocasti; tuctis inter se primo domiciliis, deinde coniugiis , tum literarum, & vocum communione iunxisti; ta inventrix legum, id magistra morum, & disciplinae suisti . ad te confugimus. a te opem Pepi naus: tibi nos. ut antea magna ex Parte, se nunc penitus, totosque tradimus. Est autem unus dies, bene, & ex praeceptis tuis actas, peccanti immortalitati anteponendus. Cuius igi'tur potiua Opibaa uvamur, quam tuis p quae & vitae tranquilitatem largita nobiles, & terrorem mortis sum. stulisti. At philosophia quidem, tantum abest , ut Pe rinde, ac de hominum est vita metita, la detur; ut

praeter virtusem tu bonis ducendum censet, qui virtutis olendore , ct magnitudine ob etirari, atque obrui sentit omnia corporis ac Drauuae commoda, quem illic quoque avst culum Brutι appellat. Fuit enim, ut bissorici tra duar , M. Cato fraeer Serviliae, ex qua natus est Bru'tus. , cui Portia Aenupsit: usde ct ς ποώlus , ct Acer vir.

177쪽

i 4 TUS C. QUA EST.

a plerisque negletta, a multis etiam vituperetur. Vitu' parare quisquam vitae parentem & hoc parricidio se inquinare audet 8 & tam impie ingratus esse, ut eam accuset . quam vereri deberet, etiam si minus percipere potuisset Sed . ut opinor , hic error, & haec indoctorum animis offusa caligo est, quod tam longe re tro respicere non pollunt; nec eos, a quibus vita hominum instructa primis sit , Disse philosophos arbitrantur. Quam rem antiqKillima in eum videamus, nomen

tamen esse confitemur recens.

Nam sapientiam quidem ipsam quis negare potest

non modo re esse antiqaam, verum etiam nomine pquae divinarum humanarumque rerum , tum initiorum

causarumque, cuiusque rei cognitione hoc pulcherrimum nomen apud antiquos assequebatur. Itaque & illos septem, qui a Graeci sapientes a nostris & ha bebantur, & nominabantur .& mstitis ante saeculis Ly-ςurgum , caias temporibus Homerus etiam fuisse , ante hanc urbem conditam traditur, etiam heroicis aetati has i Ulysem , & Nestorem aecepimus & fuisse, &habitos esse sapientes. Nec vero Atlas sustinere coelum

ti Hesiodus inter aetates heroicam quoque βρρυ-rat , qsa Heroes foruerunς, sicut tempore belli Trojani complures estiterunt tam Graeci, quam externi, inter quos indiges. ct Nestor famigerati . Aetates dicunt La rini , quas Graeci γενεμ, de quarum varietate multa scribunt eruditi. Sed Plutarehus subtiliter in libro περιτων Εκλελοιποτων xmτηρίων, o lendit , γενες, id essaetatem esse spatium XXX. anvornm, secundum Heracli 'tum : modo aecipi pro uno anno: sicut aestas apud Virgilium , ct Silium stra annuo jρatio usurpatur. Luidam a tali, id est γενεα, attribuuut CVLII. annos interdum aetas accipitur pro C. annis, interdum pro tempore humaπae vitae Iovi fimo . Beroald.

178쪽

lum, nec Prometheus assixus Caucaso, nee stellatus Cepheus eum uXore , genero, filia traderetur, 13 ni si coelestium divitia cognitio nomen eorum ad *rrorem fabulae traduxisset. A quibus ducti deinceps omnes, qui in rerum contomplatione studia ponebant, sapientes &habebantur , & nominabantur i. idque. eorum nomen usque ad Pythagorae manavit aetatem ; 2 quem , ut scribit auditor Platonis Ponticus Heraclides, vir d0ctus in primis, Phliuntem serant venisse, eumque cum Leonte principe Phliasiorum docte , & copiose disseruisse.

quaedam: cuias ingeniam, & eloquentiam eum admiratus elIet Leo ii, quaesivisse eX eo qua maxime arte. confideret . at illai arrem quidem se scire nullam . sed esse philosophum admiratum Leontem novitatem

1 Stellatus idem valet. ac ἐν αμοιο τιθε, seu κατας ρισγεις tit recte vidit Hadr. Turnebus Advers. Lib. VIII. Cap. 16. Cepheus enim, Uxor eius Cossispeja, filia Andromeda, ct Perseus gener i a sidera fuerant re- Iati. Videatur Cic. N. D. 11. Davis. a Hune tradunt Pherec*dem audise, cuius aetatem attingunt illi. qui septem sapienxum nowen tu Graecia habuere. Ipse sortiit possi bos. Dario stio insto is

Persarum tenente regnum; quibus temporibus θ PolieraRtes oranuus fuit Sami, quem Othogoras jugiens in Daritiam venisse traditur, fuisse autem Hr inde oriundum , si ippe Tarrhenum , gemmarum sculptoris Uium, de quo ramen aliter de sermonibus Phliasiorum Si oniorum Pausanias Κοριγχιακῶς; scribit eoim , Hippasim Phlia sum recusantem parere Doriensibus,hsizoruis imperis

Phliasii se Iis .cturos obse eo ituisnt, cuin aliis quibusdam in Samum se eontuisse. Huius ρpasi quartam Is bolein UD P tbagoram silum me archi , cuius poIer i set Euphron, Mius Hippas Camerar.

179쪽

inter eos, & reliquos interesset. Pythagoram autem

respondisse, si milum sibi videri vitam hominum, α

mercatum eum, qui haberetur maximo ludorum appa rais totias Graeciae celebritate; nam ut illic alii corporibus exercitatis gloriam, & nobilitatem coronae pe terent; alii emendi, aut vendendi quaesta, & Iucroducerentur; esset aatem quoddam genus eorum, idque vel maxime ingenuum, qai nec plausam , nec lucrum quaererent, sed visendi causa venirent, stadio seque perspicerent, quid ageretur , & quo modo; item nosqnasi in mercatus quamdam celebritatem ex urbe aliqua , si e in hanc vitam ex alia vita, & natura prosectos; stlios gloriae servire, alios pecuniae; raros esse quosdam , qui, caeteris omni bas pro nihilo habitis rerum naturam stadiose intuerentur: hos se appellare sa-pientiae studiosos, idest enim philosphos: & ut illic li- heralissimam esset, spectare, nihil sibi acquirentem;

sic in vita longe omnibus studiis contemplationem re-ram , cognitionemque praestare.

Nee vero Pythagoras nominis solum inventur, sed rerum etiam ipsarum amplifieator suit. Qui cum post hanc Phliasium sermonem in Italiam venitIet, exornZ-πit eam Graeciam, quae magna dicta est, & privatim, & publice praestantissimis & institutis, & artibus. Cuius de disciplina aliud tempus fuerit fortaste dicen di . Sed ab antiqua philosophia usque ad Socratem,

qui Archelaum Anaxagorae discipulum, audierat, nu meri motusque tractabantur, & unde omnia orirent ar , qaove reciderent: studioseque ab his siderum magnitudines, intervalla, cursus anquirebantur, & cuncta coe lestia. Socrates autem primus philosophiam de voeavith coelo, & in urbibus collocavit, & in domos etiam introduxit, & coegit de vita, & moribus, rebusque bonis, & malis quaererm. Cuius multiplex ratio dispu- εndi. , verumque Varietas, & ingenii magnitudo. Platonis

180쪽

ronis memoria, & literis consecrata , plura genera es fecit diisentientium philosophorum . E quibus nos id potissimum con: ecuti sumus, quo Socratem ulum arbitramur; ut nostram ipsi sententiam 'tegeremus, errore alios levaremus, & in omni disputatione, quia ellet simillimum Veri, quaereremus. Quem morem cum Carneades acutissi .ne, copiosissimeque tenuisset , fecimus &alias saepe, & nuper in Tusculano, ut 2d eam con laetudinem disputare nup. Et quatridui quidem sermonem superioribus ad te perscriptum libris misinuas; quin o autem die , cum codem loco consedissemas , sic est propos tum , de quo disputaremus lA. Ni n mihi videtur ad beate vivendum, satis posse virtutem. si)Μ At hercule Bruto meo videtur rcujus ego judicium , pace tua dixerim , longe antep Do tuo. A. Non dubito. Nec id nunci agitur, tu illum quantum ames sed de hoc, quod mihi dixi videri , quale sir ; de quo a te disputari volo. Μ. Nem pe negas ad beate Vivendum satis polla virtutem p A Prorsus nego. M. Quid p ad recte, honeste, laudabiliter, postremo ad bene vivendum satisne est praesidii in virtute 8 A. Certe satis. M. Potes igitur, aut qai male vivat, non eum miserum dicere, aut, quem bene fateare, eum negare beate vivere Θ A. Quidni popsim ' nam etiam in tormentis recte, honeste, laudabiliter , & ob eum rem bene vivi potest, dummodo intelligas, quid nunc dicam bene; dico enim constatuer, Μ gra i) Propositio haec secundum Aeademicos , ct Peripateticos vera est . qui aiunt, ad beate vivendum opus esse praeter virtutem honis eorporis, atque fortunae , si ne quibus manca est quodammodo, is quasi mutila viditus . Re pondet ad haec M. Cicero ex dogmate Stoic rum , apud quos uniso virtus satis es ad beatam vitamefitendaw . Beroald.

SEARCH

MENU NAVIGATION