Josephi Antonii Weissenbach ... De arte critica ac maxime illa, quæ doctrinam, traditionem, disciplinam, historiam Ecclesiæ retractat, liber unus. In usum ecclesiasticorum, qui in foro suo nolint obiter versari. Cum tabulis duabus

발행: 1794년

분량: 400페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

21쪽

raput II.

enim arbitrario plura identidem asserant: ma ori Iane 'ducia , quam si Oecumenicum enuntiaret Concilium. Et te forte inter morbos unus esse deprehenditur, queis pra-sens serrulum misere laborat; quandoquidem s praecident bus saeculis noxia fmplicitatis, nimiaque eredulitatis vitium adscribitur , nosro hoe avo nil fere ab iis , qui aeri se praeditos ingenio jactitant, recipitur, quin prius issorum censur planesubdatur. Haec qui legit, V cem ipsam veritatis audire se putat; sed hodie. minora sunt Vero.

II. Hoc ipsum Uendit, quae necessitas incumbae Theologo, ut temerarios petat iisdem telis, quibus utuntur: erigatque machinas ex ipsa Critice ad . silum perpetuum absuItum excipiendum.

Usus, et Accomodatio.

Memque Non tam actum agunt, quam deridieulo sunt, μι iis , praesdio Syllogismi, et areanis Metaphysicae Me, . . o nOVatoribus clamores opponunt: putantque Achin4. contemptu, auctoritate, ignavia ipsa negotium absolvi. Quibuscum per Deum i minime sentimus. Nam ex quo tot monstra existunt ab inferis, ac caput tollunt, congrediendum paribus armis. Non id agitur, ut eludamus, ictumve delinemus ; quod secerunt hactenus viri non indocti, sed qui ejus seientiae, quae debet fidem Ee-elesiasticorum codicum tueri, nec nomen percepe runt. Nempe habent sectas suas, quae se putant obsque hoc placere sibi posset ad ingenia in hoei consumunt, ut ceteris aegre faciant, qui in haec minime jurarunt. Porro

22쪽

Cognitio mersitat 1, et utilitatis Arais eriticae. I IPorro qui nomine Aniistitis delectus juvenum

habent, formantque sacerdotes , vetustatem sacram raro commendant: nec ejus pericula capiunt. Unde illi toti in quaestionibus, quae Examini subjiciuntur: et quibus putant scientiam, non dico sacram , sed etiam humanam omnem contineri. Nil ergo novi, ut nomen urbis, vel libri insontis putetur haeretici esse : et talia multa contingant, quae ne referri quidem posiunt sine catholici nominis opprobrio. Accedit , quod libri huc pertinentes rari sunt, stantque magno pretio: nec fere, praeterquam in bibliothecis, reperiuntur. Itaque tyrones ducibus carent: et quia a magistris audiunt, crepundia haec este , ne quidem ConciIiorum collictionem n Tunt , aut cujusquam Patris proham editionem dinest Iunt, inquam, an in ulla Historia, dogmati vicina, fides rata fit; an nutet, vel in dubio ver se tur etc. Accedit obsequium caecum , quo exci-Piunt omnes allegationes: ne quidem cogitantes, Iocos plerosque sic truncari, et corrumpi, ut testari debeant adversus eum ipsum, cujus nomen gerunt. Quod si verba sunt eadem, nec quod praecessit , nec quod sequitur,' conjunctum his vident; ut tam justa sit, quam Vetus querela, ex centum sententiis veterum Vix duas, sicut decet, exhiberi

a Summistis, ac Doctoribus scholarum.

Istud eum alit multi, tum ipse Simondus, qui est tame mirabili temperantia . in Antirνhetico his exprobravit, sum de canonibus Ecclesiae veteris illi sermo esset.

23쪽

ar οἱ-- Est ergo apud multos ignoratio ingens vetu- sacrat, conjuncta cum damno nihilo minori non tam Theologiae, quam ipsius religionis; cujus rationibus minime convenit, cum versamur iri exteris, et domestica negligimus. Quod debebant eruditionis hujus osores alieno malo ab iisdem discere, quorum viam, ac rationem in docendo hodieque sequuntur. Contigit enim superiori aetate, cum cathedrae scholarum subtilitatibus personarent, velut lue spinis quibusdam sepirentur

ut home litterae pessumirent ubique terrarum, ac numero nullo haberentur. Ita alii, consueto naturae Vitio, cum valerent arte judicandi, habe rentque exosam barbariem dominata tanto cer/vicibus incumbentem, in hoc vires universas ex

Pertum ibant, an possent loco pellere inolita studia, Musisque, a quibus per austeritat :m multi obsterrebantur, nativam elegantiam restituere. Ergo impense colebant humaniora, addictique Philologiae toti erant in Historia, Pota, Rhetorica, Grammatica emendanda. Quo factum. , uepaulatim magisserium sibi vendicantes , cum sperarent vi verborum , ae nova eruditione se mulista efficere, non solum 'proscinderent adversarios, ac ludibrio exponerent, verum etiam per luxum xiam ingenii vel de sacris proferrent ambigua, apertumve in errorem interdum prorumperent. In ea collisione animorum et scholarum. cum

ι . . . .

Irent omnia in pejus, unaque mores in plurimis labem secissent; pars autem neutra quid conce- . deret,

24쪽

Cognitio netessitatis, o utilitatis Artis criticae ra

deret, denique hoc consecutum est, ni a verbis et artibus ad dogmata veniretur. Unde miser discerptae Ecclesiae status, ac mala innumera, quae sine lacrimis vel enarrare, Vel audiri vix possitit. Res tam in aperto est, ut si dictis nomina sola quorundam ut VALLAT , FICINI, MARULLI, REUCHL1Ni, WIΜPPELINGI , ERASΜI, HUTTΚ-NI , PiRΚΗΚΙΜΚRI, Zl EGLERI , FLAΜINII, MORATA, PALCARII, STEPHANORUM , PALINGE-Nii adscribam, transactum plane sit de tota quaestione.

Haee si scirent squam multa enim ignorant, qui sibi soli sapiunt, et a suis videntur Omnia edocti Τ sed mitius agam , haec si expenderent apud se residui Scholastici, pigeret pristini fastus,

qui prohibet devexa aetate quemquam audire rein Ba monentem : sed etiam discipulos abstinet a tam salutaribus , tam necessariis discendis V rum homines opiniosi, quae nunc nemo ipsis ex cutiet, saltem cum vita ponent; ego Vero, tot aliis distentus, nolo bonas horas conterere , depascique mentem recordatione tristium. Quae ipsa est causa, quod triennio abhinc conceptam Dissemtationem 'da Praeputiis ' Sehos asstorum 'ecrescentibus abrupi. Sussieit summorum Theologorum verba subjicere, digna existimatione, et sapientia illorum. Et quidem S. AMBROSIUs Epistola 3I. HI a. Num I 8. ad Valeutinianum Imperatorem ait: MIlamas ad pardscendam sera est. Erubescat senectus, q-

' Solenna enim est mihi priniateia sic appellare.

25쪽

x4 Caput II.

emendar/ se non potest. Non annorum eanities est Iasain danda, sed morum. Nullus pudor es ad meliora tranis fre. Et S. AUGUSTINUS Disola I 66. olim 28. as Hieronymum et Ad discendum, quod opus es, nulla misit alas sera videri potes; quia etsi senes magis decet docere, quam discere, magis tamen decet discere. quam quid doceant ignorare. Quod si quid addere licet etiam externae, profanaeque litteraturae, Romanorum sapientissimus MARCUS cATO , qui &onsorius est dictus, Graecas litteras senex didicit; quae res, ut legitur sepe apud Ciceronem, neque ipsi infra dignitatem est visa, et apud alios existimationem viri, quam putabant augeri vix posse, amplificavit majorem in modum. Neque mihi quis oggerat, Metaphysica Dogmaticam carere haud posse. De hoc dubitavi nunquam. Sed cum ejus in pluribus est compe in necessitas, non debet longius, et ad ea, quae non sunt dogmatis, extendi Iam apud Patres subtilitatis multum fuit; sed solum ubi res, locusque poscebant; videlicet ab ortu haereseos Arianae. Quamquam vel ipsi hanc aegre admitterent, dolerentque vehementer, per occasionem illam in sacros sermones, conventus, tractatus de Fide ecepisse introduci strepitum, ae dicacitatem Graeca. Dieae Philosophiae. Quam in rem gravissimis, ut solet verbis, Theologorum Orientis praecipuus, et per Antonomasiam sic dictus Nazianzenorum Antistes GREGORius Oratione de Iaudibus Athanasi conis queritur; Fuit quondam tempus, cum res nostrae fo-

26쪽

ognitis nerestatis, F utilitatis Artis criticae. 1 s

rerent, ae praeclare se haberent; eum nimirum super flua hae et verborum Iepore ' atque arte fucata tractandae TheoIogiae ratio ad dirinas causas ne aditum quidem habebat; verum idem erat calculis Iudere, in. versionis celaritate aspectum fallentibus, aut omnigenis et Iascivis corporis flexibus Ipectatores sudificari, quod novi quidquam et curios de Deo vel dicera veI audire e simplex contra ingenuaque oratio, atque doctrina meistas existinabatur. At posquam Sexti et Pyrrhones, et contradicendi Iibidine incitata lingua velut gravis quidam ae malignus morbus in Ecclesas nostras infeliis cure obrepsi, quod Actorum liber de Atheniensibus nam rat , ad nihil aliud vaeamus, quam ad novi aliquid dicandum vel audiendum. O quis Hieremias confusio. nem nosram, caliginemque deplorabit, qui solus lais mentationes calamitatibus exaquare noviιs Quod si vir sanctus ae prudens se perstringit acumen ma

gistrorum, quid putas facturum, si sata scientiae

sacrae ad nos usque prospexisset animo i sata inquam , quae propter multorum curiosas quaestiones subire debuit, eum sibi viderentur ad sum. mam dignitatem hanc evexisse, et mysteria capta superiora retegere , ssi aliis atque aliis subtilitatibus naturae conditionem isti accomodarent, sylvamque dogmatum accessione tot argutarum reis

xum sine modo cumularent 7 Sic enim effectum

est , ut, eum nihil inaccessum sibi vellent, per infidum

. Theologi nempe Graeei eontra quam sit apud scholast leoa Latinos , elegantias. ae munditias haud sesus ac Philosa ν hi gentiles naviter retinebaut.

27쪽

natura ipsa rem plexuque Theologis.

sdum se inanem laborem res summi momenti

ex oculis amitterent. Ne quid minus: ne quid n

mis I Et hic quidem ne divina quae neque debent , neque possunt cognosci) pro cognitis habeamus nimiumque studium, multamque operam necessariis ac utilibus detractam in abstrusa dissiciles, spinosas res conferamus. Sic fiet, ut in ceteris, quae cognitione digniora sunt, atque usum maximum habent, imo assiduum , tanto plus curae, industriaeque ponamus. Fit enim n tura, ut quando quaestioni praecipuae incidunt novae quaestiones, intentio animi tantopere distrahaistur, ut vix possit redire eo, de quo maxime, ne dicam unice, fuisset quaerendum. Quod ipse Au-GuST1NUS , qui acumine tantum valuit: et cujus ingenium ex mente Erasini quaestionibus velut alebatur, Libro IV. de Doctrina chrisiana num. 39. animadvertit. Velim autem in nostro instituto prae omnibus

expendi, quod cognitio Scriptorum Ecclesiasticorum, studiumque Antiquitatis & Histoliae Ecclesiasticae, ad quam ratio Distiplinae pariter spectat, cum Theologia intime juncta, imo conserta sit. Haec enim non est de genere artium, in quibus Va reteguntur, partusque humani ingenii venditari solent. Nihil minus. De divinis istuc docet, quod Christi Ecclesia per decursum seculo. Tuin velut depositum quoddam custodivit semper, suisque credendum vel agendum certissime praescripsit. Nec solum Dogmata, atque Praecepta,

28쪽

Cognitio naresstatis, o utilitatis Artis eriticae. I

sed etiam Evangelii natales, incunabula, progressus, incrementa, sedium priecipuarum Origo, ce tamina Martyrum , poenitentium labor, Ascetarum sanctitas, Pastorum curae, & solertia : ru sum ossicia, mysteriaque templorum , Haereses, Concilia, postremo fata, & mutationes quaecunque Ecelesarum revocantur ad sacram scientiam. Nam in omnibus his cum opera providentiae eluincent , tum recluduntur ubertimi fontes institutionis Christianae. Hic habes, quid obtinuerit a prima aetate: quid induc um processu temporis: quid more , usuque inolitum vel abolitum: quaque ratione explicatio ipsa doctrinae, quae est propria Theologia, adoleverit paularim, S ad illam, quam Videmus, perfectionem deducta sit Sed dieam duobus verbis, siue notitia Antiquitatis capita Scripturae multa intelligi minime

possitnt; tanta connexio est, tamque perpetuus respectus sive veteris ad novum, sive novi ad vetus

Testamentum. Quid quod praecipua pars divinaxum litterarum in Historiis est; ubi ipsa profana

ad leges prudentiae, rationem regendi, exemplaeivilium virtutum diriguntur 3 De ceteris Theologiae causis nil dico, quando palam est, ac habetur ex ipsis verbis, quodcunque traditum, prae

ceptum, deliberatum, decretum, laudatum, correptum,

emendatum, inculiatum sit ab Ecclesiis , monumentis majorum contineri. Quod magis ostendent, quae sequuntur. Nec enim possum omnia initio cumulare. Vide FRIDERICI SPANHEMII JUNIORIs Orationem

29쪽

Caput III.

de sacrarum Antiquitatum par stantia Tomo II. Libro I miscellaneorum sacra Antiquitatis ' Nempe sine hac notitia nec veteres intelligi possunt, nec controversiae deeidi. Utrinque enim ad instituta veterum solet provocari. Ante, quam Venitur ad periculum capiendum, necesse est, priemittere quaedam, quae doceant generatim, quid oporteat pristari ab hoc, qui sit studiosis germanae Theologiae: Velitque arma capere adversum eos, qui ad evertendam rem christianam coitionem fecerunt.

CAPUT III.

Cognitio cautionum, quas Ars eritica lectio. ni praemittit.

ae ista eognitione cum praecipio, non aliam Volo, quam quae huc, ad sacram antiquitatem , studiumque Theologiae resertur. Debet autem hoc, cum sit aliquoties dictum, non dici sem- per, sed impressum semel memoriae, semper Obversari.

I. Probe

. De industria hunc allego; quia Putat rem omnem Roma. nam interpretatione finistra vetustatis niti; ideo suos inestat ad hane impensius semitandam. Eiusdem instituti sunt IOANNIS CLERrCI, IOANNIS A .pΗONSI TURRErINI. MIOANNIS MARTiNI CHLΛDENia Orationes.

30쪽

Cognitio caulionum, quas Ars critica ete. Is I. Probe spectandus finis, cujus causa ad vetustatem quis accedit. Homo Theologus illa non quaerit, quibus res chrisiana neque nititur, neque eguit aliquando; verum perpetuum flum traditionis, et

siue dogmatum, sue legum smplicitatem, constantiamque attendit ac demiratur.

usus, et Accomodatio.

Ioc praeceptum video a plurimis negligi. Nam Araestis ea iuniores, quasi in Clasteum Graecum, Latinum e novisectu incidissent, lationem elegantiae habent, ac subtiarnes sensus metaphoras , Oratoria schemata, ar ςρ - stutias, pigmenta requirunt. In ipso stilo, quem infra dicam adverti debere, potius numeros , et clausulas morantur, quam faciem, et lineamenta seribentis, quae oblata Occasione, Ortove dubio . post recognostant. Itaque identidem his inculces, sic mentem avocari potius a sensu Scripturae, testimonio Traditionis, probatione Dogmatum , re gulis morum, severitate Disciplinae. Idipsum di- icas de ratione docendi Gentiles , vincendi Haereticos, frenandi flagitiosos, ceteros justitia, vitaeque interioris puritate imbuendos. Nam horum omnium haberi ratio debet; quia plurimum conducunt ad finem, quem candidatis scientiae sacrae praestitutum Oportet. Quod si concionibus destinatus vult seligere, μην hae alis quae dicat ad frequentem populum, non ille Theo' τ.M. bum Iogum, sed oratorem agit in legendo. Ubi non est opus, ut multos evolvat. Habet enim disse

tissimos, sive Graecorum, sive Latinorum; a qui- B a bus

SEARCH

MENU NAVIGATION