Infallibilitatis pontificiae justis terminis circumscriptae explicatio atque defensio, dissertatio apologetica : adversus novissimum privilegiorum pontificiorum vindicem, typis Bartholomaei Giavarina Venetiis publicatum

발행: 1734년

분량: 67페이지

출처: archive.org

분류: 그리스도교

31쪽

tiam atque excessum, de toto Cardinatiuin Collegio , in consultationem a Summis Pon tificibus necessario adhibendo , minime pro hent caeteri Pontificiae Indeficientiae defensores, quemadmodum improbamus &nos e Conasiilendos tamen Cardinales, aliosque doctrina praestantes viros agnoscunt, ut Pontificia Definitio , a Sede Apostolica prodiisse censeatur , & insallibilitatis privilegio per

fruatur.

VIII. Adjungendus meliori titulo Andreas Duvalitus, Τheologus ad Romanae Curiae genium apprime factus, pro cujus juribus &privilegiis vindicandis praelia multa ad oblatum usque sustinuit, & cum Edmundo R, cherio & Simone uigorici, eorumdem privilegiorum impugnatoribus, collato veluti pede certavit initio saeculi superioris. Is quippe Tractatu de Suprema Summi Pontificis potestate, parte a. quae tota est de insaltibialitate Supremi Pontificis , quaest. 3. in qua Argumenta Edmundi Richerii in oppositum

diluit i ad id quod opponebat ille, Nempe

uni alicui a Deo aut a natura datum non esse,

ut solus sapiat, Respondet : Summum Pontis,eem non ita sapere, ut se solo, absque ulla pera quistione di consultatione aliquid possit definire. Atque adeo si ita definivisse eo laret , t dummodo res iudicaretur admodum ardua , ct de qua viri

32쪽

oisi doctissimi ultro e troque dubitarent) non temseretur hac in parte se s se , ut Pontifex. Debet itaque in suis desinitἔonibus , perquistione stconsultatione cum viris peritis semper uti. Non enim, ut eleganter docet Vineentitis Lirinensis ILiro contra haereses, nova iidei dogmata statuit Eeclesia, sed vetera eruit. Eruere autem es rem ex suis principiis indagare, ct perquirere : quod maxime sit , peritos adhibendo in confiIium, qui rem de tendam mature confiderent, idque regulis a Christo Ecclesa relictis , Scriptura , Traditionibus , Decretis Praedecessorum suorum , unanimi Petrum consensu, ct caeteris atiis, qua freυitatis

ergo omittimus . NEQUE ALITER, UT IN CONFESSO EST APUD OMNEs , EI ADEST SPIRITUS

SANCTUS. Ita Dumanius servidus ille In fallibi litatis Pontificiae defensor ac vindex. Iam in quio ego : Si in arduis quaestionibus definien dis , non adest summo Pontifici Spiritus San chus , dum peritos non adhibet in Consilium , imo si nec tunc se gerit ut Pontifex, dum eam

peritorum Consultationem omittit : annon est Consultatio illa, non modo honesta, non modo congrua, sed & simpliciter necessaria, ut definiat in fallibiliter λ Cum sine assistentia Spiritus Sanct i, ac nisi se gerat ut Pontifex, judicii insallibilitas esse non possit. Pergit Duυallius, Sc eorum objectiunculam occupat, qui infallibilitatem Pontificiam, ne-

33쪽

quidem ab ea tansultatione, tamquam conis ditione pendere luelunt. Dicet forte atiquis Imfluesilitatem Pone cis esse a Deo, virtute orationis Christi, di non a Consiliariis . Cui e vestigio Respondet : Esto et sed tamen Mus eum numquam in altililiter .diriget, si quae in taue negotis sunt prasiaada , non praesset . Ex quo videas , Romanum Pontificem , de ea promissa Petro , ejusque successoribus assistentia , ne

deficiat fides ejus) sibi blandiri non posse , si

ea quae in ipso sunt non pωstiterit. Paucioribus verbis rem illam totam expedierat Andreas Duvallius quaest. I. ubi quaerens, cur Romanus Pontifex absque Consilio gen rati sit infallibilis, modo se gerat ut Pontifex, hanc ratiotiem asinoam 3 Quia/agendo ut Pontifex EX CONSILIO CARDINΛLIUM, UEL UI RORUM PERITORUM SΕΜpER PROCEDIT e Sie autem in eum error into uerabilis, ct crassus e dere non potes.

IX. Dispendium operae faciam , caussamque quam dessendo prodiderim, si DominicumGravinam insalutatum praetermiserim , Geologum ordinis Praedicatorum praestantissimum, Romanaeque Curiae acceptissimum , pro quatam strenue toto vitae decursu laboravit, ut ab ipsius vitae Scriptoribus, Actoritatis Pontinia civeus fortis us nuncupetur . Is ergo LLbro de supremo Iudice Controυersarum ei, quem

34쪽

Romanum Pontificem esse latissime probat , ita demum ad quartum Argumentorum Caput respondet quaeli. I. Di ultates Scholastiea in Academiis facibus per Sapientes, quam per Theo- Iogi ea facultatis inexpertos doctrinaliter term nantur e Iudicialiter vero se auctoritat be m Iius , imo absolute , ct absque ulla contradictione a Ponti lae terminantur ex directione Spiritus Sancri , moυentis pontificem CUM SAPIENTIBUs CGN-MLENTEM , ad infallibillare controveUias deeLdendar . Et hic quoque Pontificem legis ex dure stione Spiritus Sancti a Deo motum, ut ininfallibiliter iudicet. Sed qualem illum Nempe eum Sapientibus cons entem. Sed & apertius quaest. 2. Sc ad rem nostram accomodatius, ubi Argumento octavo respondet, ex duplici absurdo petito : I. quod si summo Pontifici a Deo concessa esset insallibulitas , humanis ille mediis non egeret ad inia fallibilem definitionem edendam : a. Quod homo illiteratus, Sacrarum Scripturarum plane nescius , ex quo in summum Pontificem esset electus, non minus verum noscet, quam qui doctissimus erat i ita utrique difficultati satisfacit . Ad Octavum respcmdeo , quod media sunt Pontifici necessaria r quia SHRiTUs SANCTUs ΗΑC LEGE EI AssisTIT , SI CONSULTATIωNEs PRAEMITTANTUR , ut patet ex forma Des nitionum Apogolica sedis : θ non est inconveniens

35쪽

hominem divinitus illustratum apponere media humana , ut ADHIBITIS DILIGENTIIS, ELEVETUR MFΝs PONTIFICIS, AD IUDICIALEM DEFINITIO. NEM SINE ERRORE FACIENDAΜ . Nam etiam in Sacramentis datur divinitus gratia s ct tamen Doluit Deus prae figere Ministri intentionem , faciendi quod fecit Ecclesia , tamquam medium ad gratiam conferendam necessarium . Et ideo si Papa definiens , non fit professione Theologus seu Iurista ,Juri lasseTheologos definiendo sibi busheis.

ELEvATUR ENIM PR MISIA DILIGENTIA ET CONSULTATIONE , UΤ DOGMATA DEFINIAT ASPIRITU S. DIRECTUS , ct ex vi muneris pontiscalis , non scientiae , captivat omnem inteli ritum .is obsequium Christi. Et nonnullis interje. Etis : Numquam αμῶσmaiso Ponti te fine consul-intione florentissimi Cleri sui, vel Congregationum S. Officii , vel Theologorum haereses damnata sunt s nec hi conυentus omissi sunt pro consultatione a Ponti e , CUI SIC CONSULENTI IN FALLIBILITER DIUINA ASSISTENTIA PROMISSA EsΤ. Quae sane verba nullo nostro glossemate egent , ut intelligamus , Consultationem peritorum maxime Vero Cardinalium , medium

esse simpliciter necessarium , ad promissie a Christo infallibilitatis gratiam obtinendam , quotiestumque serendum est de fide judicium.

36쪽

I. FP X prolatis hactenus celebriorum Infat. - . libilitatis Pontificiae defensorum testimoniis liquet aperte, hallucinari illos, ac inister se se pugnantia loqui , qui cum necessariam omnino concedant peritorum, Sapientum , ac maxime Cardinalium consultatio,

nem , ut Romani Pontificis judicium in falli. bilitatis privilegio perfruatur, illorum tamen assensum iis quae iudicanda sunt , necessariuna dissilentur. Quotquot enim Constistationem illam necessariana docent , Consensum quoque necessarium dicunt. Alii quidem verbis con,

ceptissimis consensum necessarium e Xprimentes

alii verbis synonymis idemque significantibus enunciantes. Qui enim E. G. Pontificem judiacium ferre debere dicunt, de Conflio eκ

consilio de consulto ..... ssecundum conissultum Cardinalium, ut infallibiliter judicet , idem plane significant , ac si dicerent, judietum ferre debere Pontifices, cum assensu Ca dinatium . Uini enim illam potestatemque habent particular illae duae de & ex, & vox illa secuniam. Et, si dum Cardinales in consilirun& consultationem adhibet Ponti se X , eosdem dissentietates ac repugnantcs is' eniret ta tum abest ut ex eorum Co) ullo di it de e

37쪽

rum consulto, alli secunddin eorum Consultum judicare subinde Ponti sex diceretur, ut potius contra illorum Consultum atque conis silium judicare censendus esset.

Ad haec etiam : Qualis tamabo te intelligi debet Cardinalium Consultatio, quam supra laudati Theologi Legumque periti necessariam dicunt, ut Pontifex infallibiliter judicet , nisi illa ipsa in qua consulti Cardinales , meditati Pontificis judicio consentientes inveniuntur 3 Lepidum quippe foret, ad judicii Pontificii in fallibilitatem , eam Consultationem necessariam dicere , in qua consulti Cardinales , serendo judicio Ponticio dissentirent ac repugnarent. Se ipsos itaque jugulant , MCimque pugnantia loquuntur, qui cum necessariam omnino concedant peritorum, sapientum, ac maxime Cardinalium Consultationem, ut latum desuper R

inani Pontificis judicium infallibile sit, illorum tamen assensum necessarium dissilentur

ac negant.

II. Quamquam quid multis verbis est opus

in re per omnium ora Volitante comprobanda . Consentiunt enimvero omnes ad unum

Infallibilitatis pontificiae De sensores, necesse omnino esse Pontificem ex Cathedra pronunciare statuere definire, ut infallibilitatis privilegio perfruatur 3 sin minus errori sore o

38쪽

noxium . Hinc familiares illae loquendi sora inulae in omnium Pontificiae indeficientiae De fensorum Libris , Scriptis, Quaternionibus , Thesibusque publicis prostant : Pontifex ex Cetthedra pronuncians est infatuesilis Si

Pontifex non pronunciat ex Cathedra , errare

fallique potest . Quid porro sit ex Cathedra pronunciare ac definire Pontificem , docet disertissime Christianus Lupus , Infallibilitatis Pontificiae Desensor & ipse , Romanae Curiae acceptissimus, Tractatu de Gregorii VII. dictatu , Can. 22. ubi hoc ipsum ex instituto.pertractat. Cathedra nomen, ait ille, dum de Romano Pontifice, vel Patriarcha, veI Lscopo, ex Cathedra judicantibus sermo est, non eum significat Dium , qui in ea sedet , sed θHus sui in publico Ecclesia eonventu ilii υν

dent , ct in ea administranda ei cooperantur ....ctuare dum Papa , Episcopus , Patriarcha EX EORUM COMMUNI IUD CIO ET SUFFRAGD AGUNTsTATUUNT DECIDUNT LOQUUNTUR, tunc ex Cathedra agere decidere statuere loqui inutilantur. Iam dicant osores nostri atque Censores, quinam illi sunt, qui Romano Pontifici in publico Ecclesiae conventu assident, quique illi in Ecclefia administranda, Consilio, judicio, suffragio coopera ur, nisi Cardinales Eminentissimi Tunc ergo infallibilitatis privilegio potiuntur Romani Pontifices, dum C iii

39쪽

4o ex Cardinalium communi iudicio atque se fragio, in materia morum , & fidei Sententiam proferunt statuunt atque definiunt , si secus definierint, errori ObnoXii sunt III. Docet hoc idem disertissime CheνusLntis Romanas Iurisconsultus & Theologus, novissimus infallibilitatis Pontificiae vindex, ad Titulos de consultationibus ct de majoritate stosedientia , Propositione a. g. a. TUNC SOLUM, inquit, INTELLIGITUR ROMANUS E pIsCopus

PRONUNCIARE EX CATHEDRA, HABETURQUE DECRETVΜ SEDIs APOSTOLICAE , CUΜ HUIC PRAECESSERIT CONSENSIO SIUE CONSULTATIO ROMANAE ECCLESIAE , UIDELICEΤ CARDINALIUM , THEOLOGORUM CONSULTORUMQUE 1.

cLESIAE ET URBIS HAUD ALITER INTELLIGI POTEST DECRETUM EX APOSTOLICA SEA DE MANARE, SEU PAPAM LOQUI DOGMATICE, ET EX CATHEDRA, NISI PRIUS FRATRUM SUO RUM MAIORUMQUE NATU ECCLESIAE ROMANAE COMMUNICATO CONSILIO. Secur enim nouex Cathedra , neque ut caput , cui pote quia scol sejunctus a membris, po habitisque tum Romanae tum universe Ecclesiae natu Majoribus , sed ut homo privatus , adeoque errors etiam rufide obnoxius pronunciare inteligitur . Quid

aliud, per fidem numinum i Dixi ego λ Quid aliud in mea de Romano Ponti e falli ct 1a

40쪽

qrtire nescis Dissertatione arrodunt Osores mei,& Aristarchi. Accedit ad cumulum probationum, quod plerique Romani Pontifices, Ecclesiae Patres, Scriptoresque Ecclesiastici, qui R. Pontificis in judicandis fidei quaestionibus , indeficientiam docuere, hanc ipsam ex Ecclesiae Romanae indeficientia , tamquam invicto momento demostraverint, Pontificemque in ferendo de fide judicio, errare non posse probaverint , quia Ecclesia Romana in hujusmodi errare non potest. Haec porro probatio sutilis est , nisi pro certo ponatur , Pontifice infallibili ter judicante, judicare una cum ipso Romanam Ecclesiam Iudicante autem Pontifice summo , iudicare. crim illo Ecclesia Romana nequit, nisi saltem consilio suo atque assensu, judicio Pontificio suffragetur .

In fallibiliter itaque judicasse dici non potest Romanus Pontifex, nisi praemissa Ecclefiae suae

Romanae consultatione, habitoque consilio atque assensu Sententiam pronunciaverit. Quod tamen non ita accipi velim , quasi Cardinalium omnium, peritorumque Coninsultationem, consilium, atque consensum Romano Pontifici, ut infallibiliter judicet, ne- Cessaria putem atque contendam. Absit, sed ad certum saltem numerum, in consilium adhiberi eos, illorumque assensum explorari ac

SEARCH

MENU NAVIGATION