De illustrissimis viris pp. Petro martyre Sansio episcopo Mauricastrensi, et Francisco Serrano, electo episcopo Tipasitanorum, deque pp. Johanne Alcobero, Joachimo Royo, et Francisco Diazio ordinis Praedicatorum Fochei in Fokiena Sinarum provincia ma

발행: 1753년

분량: 399페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

311쪽

. tum est, quasit suam Gilio operam loca set, a Pro-Praesecto provinciae ad Regem pdductus , iisdem custodiis asservabatur . libenter dabat . Sed is famulus eodem, quo in carcerem detrusus est, anno subito

morbo correptus periit. . . .

VI. Paucis post diebus, quam Gilius in sita A

magistratus potestatem venit, qui Praese guas erucesctus iis carceribus erat, in quibus sortissimi

viri e Societate Jesu, qui anno eodem a protersit. Has

MDCCXXXVII. religionis christianae

caussa gladio percussi fuerant,constitissent, catenas conjio

a senatu petiit,ut Franciscum quoque apud ' se collocari in custodia juberet. Usu namque temporum superiorum compererat , quantum inde lucri facturus esset. Nam x christiani, modo alloqui suum institutorem: ac magistrum possent, libenter numerare custodi pecuniam consueverant. Qua re intellecta prioris carceris custodes; cum is praesectus cautionem , conscriptionemque de erepto inde Gilio faceret, ne sine lucro vexasse hominem viderentur, detractis vestibus, quibus erat induintus , pene nudum praefecto in custodiam stradiderunt . Eductum milites ad arbo- .ris , quae prope aberat, umbram deducunt . Rei novitate permoti viri, adole- scentulique, eo spectandi caussa concurrunt . Qui crucem magno apud nos in ho nore haberi , colique noverant, rati se, molestiores homini futuros , arundines . . piunt,

312쪽

Gilius sum

ma aegritudiisne cypressus a Tuimuinensi lacerdote Imo nitentiae Sais

valeicit .

piunt , indeque cultro abscissis partibus , eruces effetunt, quas in terram projectas pedibus proterunt. Noster, qui derideri se, contemnique non modo pallebatur , , sed etiam gaudebat, ubi salutis generis humani signum ab hostibus conculcari animadvertit , angi vehementer animo, dolereque coepit , secumque cogitans circumspexit, ullam ne reperire posset sa- erilegos a maleficio deterrendi viam. Cum nulla reperiretur , suae erga Christuno Servatorem pietati satisfacturus, optimuiri factu esse judicavit, si cruces colligeret, easque veneratus dissolveret. Id ubi aliquandiu non sine magno suo incommodo,& labore fecit , gravi namque aegritudine corporis tenebatur , a satellitibus duobus in praesidis aedes, quae prope ab altero carcere distabant, transfertur, humique , propterea quod alienatus a sensibus esset, deponitur . Post quam ethnici uti rursum hominem sensuum facultate intellexerunt, inde ereptum in carcerem adducunt, & in catenas conjiciunt. His ille catenis ad diem usque, quo martyrium obiit, vinctus fuit. - VII. Cum aeger in carcere sine ulla medicorum ope maneret, essentque per mulii, qui ob diuturnitatem morbi brevi decessurum arbitrarentur, misertus viri Vincentius Ngagius Tunquinensis sacerdos, custodes convenit . Is cum my

313쪽

ORDINIS PRAEDIC. δοῖ

steriorum christianae religionis virtute humanis animis medicinam faceret, rogavit, ut si fieri eorum voluntate posiet, sibi, qui medicus esset, ingredi curatum Gilium liceret . Ea re impetrata , ad aegrum continuo introivit, atque, Ut ex eo , siquid umquam peccasset, cognovit, Umdcm Sacramento paenitentiae expiavit ritu catholicorum . Vix dies pauci intercesserant, cum insperato, sola mutati ne aquae, sebris decessit, Gilioque ita sunt restitutae vires, ut deinceps optime Valeret,

VIII. Christiani, cum primum con iectum in vincula Gilium accepissent, vi- c tristaῶginti nummos argenti custodibus dede- gerunt eum runt, ut saevos, Pecuniaeque cupidos hin ku, L iii mines delinirent, eoque adducerent, ut O meim sit, curaturos se, ne quisquam illi molestus ese intrinissu'set, neve iis , qui cibum afferrent, i , ni R4ςRRx in carcerem aditum clauderent, pollicerentur. Sed hi, pecunia dissipata, pr missis minime steterunt . Itaque virum saepe injuriis , contumeliisque insectari , crebri sque incommodis premere, ut eum, quod poscerent , argentum a christianis postulare cogerent. Quod si quandoque se petiturum oegabat, nequis christianorum ad ipsum adiret, neque cibum importaret , impediebant. Quare mulier christiana, quae illius initio curam suscepe-x x, ut quae cognita praefecto custodum es-

314쪽

;. DE MARTYR TUN QUIN. .

set, verita ne, quod ipsi minabantur, in fortunium ferre miscra cogeretur , incoeptis desistendum existimavit, postque mensem anum deditam olina superstitionibus deorum , quae in aedibus adjunctis carceri habitabat, majorem in modum obsecravit, ut id sibi negotium sumeret Erat enim christianae mulieri exploratum , anum ipsam victum viris illis quatuor e Societate Jesu , de quibus antea diximus , ministrasse , inductamque crebris eorum cohortationibus fuisse , ut christianam se aliquando lare promitteret; sed nondusti. initiari mysteriis nostris potuisse, quod magistri, qui eam plene de religionis decretis docerent, defuissent. Quartiobrem sperabat, illius operam , quae irrideri sese , quod nostris partibus studeret, contemnique ab altera anu, quae simulacris

cultum adhibebat, unaque erat continenter domi, aequo animo pateretur, Gilio maxime utilem futuram . Atque rei quidem exitus secundior , quam christiana mulier providisset, fuit. Non enim evi, tacitum, quae nobis assentiebatur, sed auus etiam superstitiosa Gilii curam suscepit, atque a praesecto carcerum aliquanto post tempore impetravit, ut Francisco in ipsa rum aedes veniendi, ibique aliquamdiu consis cndi potestas esset. id vero percommode accidisse christianis videbatur, pso Pterea quod tutos, facilesque ad Gilium'

315쪽

, ORDINIS PREDIC. 3os

aditus haberent . Nam ante. etsi visere

hominem, atque alloqui in carcere PO-terant , metuebant tamen, ne, si una diu, ac libere egissent , in fortunarum, vitaeque periculum venirent.

1A. Interea cum Gillus in judicium a magistratibus Vocaretur , prospiceretque lare , ut ex

se judices de Thaytinctio sacrificulo quem dum 'sit se- a Pro-Praesecto provinciae , quae ad meri suit.

diem vergit , ac si fautor, adjutorque sue rationem

christianorum esset, & Gilium occultasset domi, apud senatum fuisse accusatum, tuit. reumque actum , ostendimus) quaererent, secum ipse cogitare, deliberareque coepit, quibus responsis interrogantibus satisface-Tet . Verebatur enim , ne , si Luc- Thuycaptum a sacrificulo se fuisse diceret, detrimento christianis esset; sin autem Mai Pro-Praesecto tu Thaytinctii aedibus repertum , is sacrificulus infortunium infelix ferret . At grave utrumque Vide ibatur, propterea quod neque amicis, prae sertim quos ipse instituisset, vehementerisque diligeret, nocendum , neque inimico par pari reserendum sciret. Veniebat

illi in mentem perspicue palam esse, quod comprehensus ipse Luc-Thuy , quod navi impositus, quod vinctus insidiis Thaytin-chi esset. Sed cum animadverteret nihil. horum sacrificulo prodesse in judicio posse , quod omnes Pro-Praefecti caussam . tuerentur , constaretque neminem, qui V con-

316쪽

contra christianos testimonium diceret, futurum, quo primum in loco captus fuisset , enunciandum non arbitrabatur. Contra nonnullae res hominem hortabantur,

quare se a Pro-Praefecto in sacrificuli domo inventum fuisse confirmaret . Nam confessus id quidem Thaytinchus erat. Quapropter , quod is detrimentum cepiret, hoc non esse vitio tribuendum sibi, qui nulla sua culpa in judicium accessisset, prospiceretque , si de rebus, quae sibi ante acciderant, locutus esset, magnum se damnum christianis Luc-thuycn- ,sibus allaturum. Succurrebat praeterea ludi a se eam disceptationem tacendo posse. Non enim quaesturos de religione judi- ces, pro qua sibi non modo publice respondere, sed etiam vitam profundere certum esset . Haec diu secum cogitanti commodissimum visum est, captum se a Pro-Praesecto in aedibus Thaytinctii dicere , non quo huic succensendum, sed quo christianis consulendum existimaret. Nam eum imperatum ei a Pro-Praesecto provinciae Tunquinensium Dominicanorum es set , ut commentarios rerum a se gestarum conficeret, de Thayt incho in hanc sententiam scripsit. Displicere vehemen' ter sibi detrimenta, quae illius hominis improbitate christiani caperent sed cum

manicas, compedes, carceresque, in quos se conjectum videbat , contemplaretur,

317쪽

extorqueri a se non posse , quin plurimum ei se debere confiteretur. Itaque,si quidem suppeterent , nummos se ipsi suisse argenteos philippeos tria millia numeraturum. X. ' Cum ventum in praetorium esset, G stu, ε viri, puerique Gilium circumsistunt, li- dicium adinagnaque ita, ut supra demonstratum e st, in crucis figuram componunt , quae ubi lingulis rebas conculcarunt , ei ante pedes projiciunt. φ P *ς '

His magno cum labore collectis, soluti que crucibus, ad senatum ingredi cogitur. Erant in judicio Thaytinchus, Lu Thuyensesque christiani tres de loco, ubi captus Europaeus fuerat, disceptantes. Quaeritur ex Gilio, ecquis horum ipsum recepisset domum . Is christianos digito deinonstrans id, quod verum erat, testatus, apud hos umquam se divertisse nepat. Tum sacrificulum indicans, cum noc ; inquit , mansi aliquamdiu domi . Hac re intellecta judex, qui propensior in nostros erat, Thay tinctium, cnristidinosque dimittit , Gilium retinet. scribae , ut attendat, quaequae dicantur, in tabulas reserat , iubet . Inde nostram, quo ex regno fit, quo tempore in Tun quinum pervenerit, in quem primum hominem adventans inciderit, rogat. Μο-net , ut de locis, in quibus fui siet, ea

quo tempore in id regnum venit, confiteatur , quo die, quibus in pedibus, a quo tandem viro captus, adductusque in ju-V a dicium

318쪽

ia LRursus ad uuaestionem aucitur a di

missoque, atque in carceres redeunti pueri cruces Proterentes niolestiam exishibent a

58 DE MARTYRI UNQUIN.

dicium fuerit , exponat . Ne se celet quamdiu ea in domo manserit, quid rerum ibidem Resierit, & an cuiquam ex fili carit christianorum legem. Ad haec Gi- ius breviter respondit. Ortum esse ita Hispania se , biennio ante, quam adductus in judicium fuisset , pervenisse in Tunquinensium ditionem . Nomen se viri, in quem primum adveniens incuri siet, . memoria non tenere. Nam de locis quod judex percunt aretur, sciret, nullas sibi stabiles in eo regno sedes fuisse . Id a se tem pus, suique instituti rationem postulavisse, ut modo hac, modo illac incertis locis , ac sedibus vagaretur. Captum se Pro Prae

fecti jussu fuisse in sacrificuli Thaytinctii

domo , decimo fere post die , quam eo se contulisset. Ne putaret judex , cuiquam iis in aedibus explicatam ab se suisse christianorum legem . In eas namque se alterius rei causia veni sie . His rebus scriba suo arbitratu perplures alias adversus Thaytinctium adjunxit , inque tabula S . retulit . Quibus compertis Gilius moleste tulit, propterea quod nemini invidiam conflari pateretur . .

XI. Postridie ejus diei judex Gilium

ad senatum . reduci imperavit . Cum is locus, in quo. haberi senatus solet, longe 'ab. carcere abesset , ac aestate anni tempore gravissimo tam magni calores

e gent, vix ut serri posse viderentur, Gi-

319쪽

. ORDINIS PRAEDIC.

liusque vehementer ex pedibus laboraret, quod rigore, ac pondere catenarum discissi fuissent die superiore, tanta molestia, tamque acerbo animi sensu assiciebatur, ut, non modo non incedere, sed ne insistere quidem posset. Nihilo secius imperata milites secerunt, abductoque Gilio , cum ad parentum , avorumque regi S templum, qua itur ad senatum, venissent, ei, ut Pi-leum honoris caussa deponeret, jusserunt . Sed in eum, qui respondisset, se numquam, quod dieerent, facturum , Ob eamque rem, quasi moribus incultus , rusticuserue esset, contemneretur, nihil est crueliter imperatum. Ibi perventum ad senatum est, judices seriis Tunquinentibus fas sibi esse quaestionem instituere negaverunt. Itaque continuo Gilium dimiserunt , militibusque , ut eum in carcerem reducerent, mandarunt. Redeum

tem cum milites ad cauponam, quo ingressi bibendi vini caussa fuerant, consistere coegissent, magna puerorum multitudo circumsistit , factisque crucibus, inque terram projectis, & conculcatis ,

indignis modis ludificatur . Nam simodille injuriam salutis generis humani signo

sieri videret, vehementi dolore crucia-hatur . Itaque , cum memoria, quae sibi ante evenerant, teneret, ratus, si colligere , venerari, dissolvereque cruces,

ita ut secerat, coepisset, multitudinem V a nul-

320쪽

Pueri Gilioniolesti esseps sunt ο

nullum earum conficiendarum , conculcandarumque finem facturam, convertere aliorsum oculos, remque dissimulare, quasi non cerneret, decrevit . Id ut unus aliquis ex eorum puerorum turba animadvertit, ridens, ludensque occlamitare , salvum esse oportere Gilium .

ut qui christianus esse desiisset. Noster, qui ne joco quidem haec de se dictitari

ilarret, ludere puerum respondit , adstantesque mendacio fallere conari. Inde, nequis rem aliorsum , atque ipse secisset, acciperet, inclinare se rursum , crucesque colligere, Venerari, atque dissolve

re, idque jam laetus, alacrisque facere incoepit, quod se Christi caussa vel a

pueris ludibrio haberi cerneret. XII. Ad hunc modum, quocumque tandem accessisset, magnus semper populi concursus fiebat, & arundinum partes, se-stucaeque ad crucis figuram a pueris componebantur . Imagines etiam, quae homi nem cruci astixam exhiberent,proferebantur, quae filo longis arundinibus alligatae.

ita ut a piscatoribus hami solent, illius manibus, pedibusve applicabantur. Quindecim interdum , aut viginti eodem

temporis momento eidem cruces ante pedes projiciebantur, iisque nondum omnibus collectis, solutisque, aliae conficiebantur, proterebantur, eique in laciem adjiciebantur. Inventi praeterea quando. qVe

SEARCH

MENU NAVIGATION