De illustrissimis viris pp. Petro martyre Sansio episcopo Mauricastrensi, et Francisco Serrano, electo episcopo Tipasitanorum, deque pp. Johanne Alcobero, Joachimo Royo, et Francisco Diazio ordinis Praedicatorum Fochei in Fokiena Sinarum provincia ma

발행: 1753년

분량: 399페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

331쪽

ORDINIS PRAEDIC. 32 I

beret, futurum , paullum ut secum quid' statuto esset opus cogitavit , custodes adiit, pactaque pecunia impetravit, ut sibi deinceps, quocumque in loco visum esset, versari, cumque christianis de summis religionis rebus agere liceret. XVII. Interim dies dictionis caussae constituitur . x: II. kal. sextiles judices Gilium ad se adduci, ut de loco, in quo captus erat, fateatur, jubent. Iam ille secum constituerat, se ne verbUm quidem, si de ea re judices quaesissent, dicturum . Nam quod anno superiore interrogantibus respondisset, quodque suis responsis adjuncta quaedam mala fide ab scriba fuisse intellexisset, acerbe tulerat . Cum enim ipse distincte , aperteque affirmasset , dies fere decem, hoc ille veterator sie immutavit, ut annos duos Gilium apud Thaytinctium latuisse scriberet. Iam in atrium Gilius venerat, cum concursus est iterum puerorum factus, qui cruces, ut supra est demonstratum , efficerent, pedibusque, eo inspectante, protererent. Qua re animadversa unus judicum irrisurus hominem, bacillos duos ad figuram crucis composuit , eique ante pedes projecit. Sed Gilius acceptam crucem veneratus , sol

vit, ac judici bacillos restituit. Qui iu

dex , cum inter Thaytinctium , christi nosque , qui inter se contcnderent, me-

X diam

Gilius in Juindicium adducitur; deque multis rebus interrogatusvpauca reiponis det; de rellis quis rebus ni hil se uniqua dicturn conis firmat . Ita

que ei iudices cruciatus minamur .

332쪽

dium poni Gilium jussisset, tum hune

intuens , ex te , inquit, peto, qui vOcere , ubi ante versatus sis, quam in s crificuli domum venisses, atque Unde te illuc contuleris I Eloquere ; nam si tacueris , scito te verberibus caedendum . Quid autem impedit , quin explices, quae enunciaras anno superiore I Atque sic habeto: hoc te esse tacendo consecuturum, ut, qui adsunt, & mendacem te ipsum, & falsam esse , quam colis, re ligionem , jure arbitrentur. Ad haec Gilius : est, inquit, mihi Franciscus nomen . Annus est, ex quo in Tunquine lium ditionem perveni, querius; quo Tum priores duos in promulganda christianorum lege, reliquos in carcere con trivi . Cetera ne roga et mihi quidem certum est tacere. Nam, si de religione Percantere , intelliges, non esse in vitio

hominem , qui se christianum profiteatur . Quod si de loco, ubi captus, vinctusque fueram, dixi anno superiore , de susceptis etiam a me enunciandi Evangelii caussa itineribus palam dixi. Quare non est opus, ut esse rursum dicendum putem . Quod ais, si taceam, quae nulla caussa, ut efferam, impellit , sore aliquos, qui & mendacem me, & falsam esse christianorum legem existiment , inane est . Qtiae namque sit inter haec

colligatio, ne suspicari quidem possum. Ae

333쪽

Ac veram esse , qua in colo , religionem, tam certum est, ut oratione non egeat.

De mendacio quod subdis, nihil moror, cum evinci a nemine, nisi calumniando, posse videatur . Hac oratione audita, Thay tinctius nostri defensionem suscepit, revocatisque in memoriam rebus , quae dictae diu . ante ab eo in judicio fuerant, obtestatus judicem est, ne se Gilium is umquam mendacio implicasse arbitraretur . Sed Gilius, stulte , inquit, me, cum ita loquerer, fecisse, & agnosco, & fateor . Nam qui interrogabant, ita erant animis comparati, ut per summam injuriam , qui me aluisset , puniendum, qui vero comprehendisset, atque in vincula conjici linperasset, praemiis donandum judicarent. aegre cum haec , gra viterque tulisset judex, quaestivit, num,

si eum percuti gladio iussisset , id ille

judicaret injurium , & contra rationem

futurum ἶ Ad quae Gilius , dubiumne eit inquit. Ego vero, si caedi me juseseris, non aequo animo solum, sed etiam lubens patiar. At judex , si vera est religio christianorum , inquit, quae tanta est illorum amprobitas, ut apud nostrum aliquem accusati, innocentes, impositis falsis crimioibus , calumnia perdere eo nentur φ Tum Gilius, quos mihi, inquit, christianos narras i his moribus si qui sunt , ii certe disinam non ita. obsermX a Uant,

334쪽

vant, ut debent, legem . Placuit haec omnibus, qui in judicio aderant, Mandarinis responsio . Quamobrem inter se collocuti , eam, quasi plausum dare vellent , usurparunt. Interea judex Thay- tinctium , christianosque aditantes de monstrans, horum esse necem, vitamque in Gilii potestate, confirmat. ItaqUe

hominem , ut verum eloquatur , monet, ne quem innocentem, tacendo, condemnari cogat. Quod si molestus tam diu turno silentio judicibus pergat esse, minatur , militibus sese , ictibus malleorum ei ut ossa confringant , imperaturum. Sed Gilius nullam esse caussam respondet, cur hi plectantur, qui christianos sacerdotes alere solerent . Quamobrem esse ' utrisque parcendum . Nam ab se frustra de loco, in quo captus suerat, inquiri . Nihil sibi metus afferre, qllae judex de ictibus malleorum, ossifragioque comminaretur. Id si accidat, non grave sibi,sed pergratum,ac jucundum sine dub ofuturum. His acceptis responsis Judex crucem a militibus in terra delineari, quam contendentes Thaytinchus , christianique conculcarent, jussit. Cumque Tha Pt in chus multas sese in carcerem iconas a militibus J, dum est comprhensus Gilius, illatas vidisse, quas nostri venera rentur , dixisset , hasque afferri, ut ab se, Geterisque protererentur j, postulasset, j

335쪽

ORDINIS PREDIC. . 32s

dex in posterum diem rem esse differendam sanxit, minatusque verbera, nisi de rebus, quas scire senatus vellet, consessus esset,

Gilium dimisit. XVIII. His gestis rebus, Praesectus ei e uri Gi

carcerum defessum se ambulando esse assi r- lium mavit. Itaque se caussa laboris, quem a Impe atraq; ob adductum in judicium, reductumque ne anus eum

gales argenteos nummos poscere. Custo- : 'I , des, qui ad se quatuor reliquos perventu serunt. ros sperabant, auctores Gilio fuerunt, ne plus ei duobus daret. Quorum cum noster consilium sequutus esset , iram in se praefecti concitavit, qui statim , ut in carcerem conderetur, jussit. Post in mulierem , quae prandium attulerat, com motus, eam , si rediisset, comprehendi, atque extemplo vinciri imperavit . Ea

- re anus perterrefacta neque vespere Vin- .cto cinnam, neque postridie ejus diei quidquam ciborum afferre potuit. Jam praesemctus Gilium crassis compedibus constringi praeceperat , neque mortalium quis quam reperiebatur , qui ei auxilio esse auderet, cum factum divina providentia est, . ut ethnica mulier eorum, qui inclusi custodiis essent, miserta ad carcereS veniret, , eisquem oryzam coctam, me longenasque salitas distribueret , indeque etiam Gilios Partem daret Quo tempore altera item ethnica mulier eidem fructus quosdam il-

336쪽

. lius generis obtulit, Pilos plantanos Tunquinenses vocant. Interim qui Gilii curam susceperat, cum rescivisset quam multis ille, quamque gravibus incommodis premeretur , sese tot nummum argenteorum praesecto , quot initio petiisset, daturum promisit, modo solvi hominem, liberumque interdum e carcere prodire pateretur. Praefectus accepta pecunia, nihilo secius in nervo dies tres Gilium detineri jussit . Sed is, qui unde haec tanta crudelitas extitisset ne conjectura quidem assequi poterat, urgerique se tot aerumnis propterea quod tacuisset, arbitrabatur , quaecumque acciderent adversa , hilari animo serenda judicabat . 1 IUME . s. X X. A . kal. sextiles judex, cum imagin τω arcas , quibus libri, iconesque contine-vr ς bantur, afferri, Giliumque ad se adducilius plerauue amperallet, militetque Imperata continuo

L. δ' . focissent, arreptis bacillis quatuor, ima-

ponit . Ruris gines crucis duas firmavit, quas ingre-E. ἡ lenti martyri ante pedes per contume- neganeis ia- iam insultans projecit . Gilius, qui pla-Thaytincta, ne, quorsum haec pertinebant, perspiceret,

ne easdε per- cruces collegit, atque utramque, ut chr, dieris i . stianum hominem decebat, veneratus,

unam solvit , alteram , ut sibi certanti praesidio esset, retinuit. Post judex , ubi frustra de loco , rebusque ceteris , quae tritae omnibus judiciis fuerant, quaesivit,

. . hortatus martyTem est, ut, quoniam tacere

337쪽

oRDINIS PRAEDIC. 327

eere constituerat, imaginem saltem crucis fuste percuteret. Cumque Gilius negasset, se se, quod inique praeciperetur, iacturum , extrahi judex iconas e X arca tres, quarum prior Christum cruci assi-xum, altera vero chartacea, tertiaque

eburnea Deiparam Virginem exhibebat, secit. His extractis Gilius, flexis genibus, honorem adhibuit. Ex eo rursum , cum de loco , in quo captus suerat, quaesitum esset, judex quae sint ejus generis imagines, percuntatur. Gilius amplam occasionem explicandae senatoribus religionis, doctrinaeque christianorum nactus, iconem, quae Virum cruci assixum exhiberet, Christum Dei filium, qui sibi humanam naturam communis hominum salutis caussa adsumserit, mortemque obierit exhibere

dicit. Nam duas reliquas Virginis illius

iconas esse , quae eumdem peperit humani generis Servatorem . Hoc accepto reseponso judex , quo se nostri post mortem transferendos putent, interrogat. Cui sacrilego multa inepte, impieque disputanti Gilius Paucis satisfecit. Christianos, qui

recte vitam instituerint, post mortem in caelum se migraturos, participesque sem piternae selicitatis futuros sperare confirminat . Errare vehementer ethnicos, qui res quasque notionibus corporum metire tur . Non enim corporibus solum homines, sed etiam animis constare. Itaque X . solu-

338쪽

sol ut um corpore animum, qui concretus non est ex hac terrena, mortalique natura,

si recte se gesserit, in caesum conscendere aeternam felicitatem consequuturum. Sin male , in inserna detrudi loca perpetuis suppliciis cruciandum. Atque a Deo quidem haec omnia christianos didicisse. Non fuisse ab se, cum haec eadem hominibus dogmata traderet, auditum Deum. Tradita autem divinitus fuisse, tam esse eertum, ut qui dubitet nae is maximo in errore versetur. His a Gilio lexplicatis re bus , cum iterum judex quaesisset, quo ille se abiturum post mortem confideret, eique noster iisdem, quibus ante, respons s satisfecisset, miles, cui id negotium datum fuerat, arrepto fuste, in medium processit. Ubi Gilius ad sese hominem accedere vidit, ratus se ita, ut minatus judex fuisset, crudeliter caedendum, Para vit sese, flexisque genibus ostendit ultro se pro religione , quaecumque judices decrevissent, laturum. Qua re animadversa , qui aderant, non eo consilio allatum fustem dixerunt, quo caedi eum a quoquam vellent, sed quo ipse iconas percuteret. Id ut ille audivit, cohorruit, acceptumque continuo fustem, ab se , detestatus sacrilegum facinus, abjecit. Μilites quod incoeptis desistendum non putarent, chTistiano, qui in judicium cum Thaytinchoaccesserat, iuste , ut id faceret, quod no-

339쪽

ster recusasset, jusserunt. Cum is humi se prostravisset, demonstrassetque dicto se audientem non futurum , sacrificulus . ut innui sibi animadvertit, fustem arripuit. Jam cognoverat Gilius fore, ut is ebur- .neam Mariae Uirginis iconem peteret. Itaque manibus Deiparae, infantisque Iesu Christi capita contexit, monuitque sacrilegum, ut se potius, quam sacram imaginem seriret. Riserunt judices, interque se colloquuti , caecos esse Europaeos dixerunt, qui tanto in suas iconas amore , ac studio ferri solerent. Interim Thaytin-chus militibus ostendit, si vi illata Gilium amoverint, se continuo imaginem contriturum. Quare duorum militum conatu , nam a solo vinci nequiverat, tollere de icone Gilius manus cogitur. Incredibile dictu est, quam acerbus homini dolor incesserit, ubi eburneam quidem ima, ginem fuste percussam , chartaceam autem pedibus a sacrificulo protritam vidit. Eo que magis discruciabatur, quo nullum a Thaytinctio fieri injuriarum finem cerneret . Igitur cum a se paullum milites recellisse, liberumque sibi esse impedire , ne

ille chartaceam conculcare pergeret, CO

gnovat , in medium Procedit, vique imam. ginem ex improbi viri pedibus sublatam , Veneratur. Μilites, qui nihil indignum ferendum censent, Giliuin circumsistunt, exque medio excedere coactum ludifican-

tur,

340쪽

tur, irridentesque magnum ab icone sustis ictibus acceptum dolorem affirmant . Sed ille suscepta de sensione religionis, Jesum, ac Mariam eo in loco esse respondet, in quo neque doloris quidquam, neque incommodi pati possint. Nostros imaginibus memoriae caussa uti docet. Denique eos, ut lacessere , atque obloqui desinant,

hortatur .

Gilius in eam XX. . His rebus ultro citroque dictis, ut ri sis i dimisso senatu, Gilius in carcerem redu- gravissimam citur . Eo ut pervenit, tam graviter agi

lorio. I ρι- tari febri coepit, ut, qui aderant, brevi

valescit. It - decessurum arbitrarentur. Pro-Praesectus quaestio de eo Dominicanorum, ut de calu viri certior

h. Ei s. ' est factus , negotium sacerdoti cuidam

deque chri- Tunquinensi dedit', ut quam magnis diurisponi muti nὶs , nocturnisque itineribus posset, in clare metropolim proficisceretur, ac laboran-

qiες t opem lactis christianorum ferret. Sed quum ante hujus adventum Gilius convaluisset, dies est iterum judicio constit tus . Senatores, quod magnopere disside rent , ac pars quidem esset eorum in chri-- stianos, pars vero in Thaytinctium propensior, cauta totius unum esse arbitrum statuendum , quodque is censuisset , jus, - ratumque habendum judicarunt. Arbitro dicto , qui prodesse christianis cuperet, rix II. kal. octobres judicium instituitur. . Iudex cum ex Gilio quotidiana illa de caussa, cur se in Tunquinum contulerat,

SEARCH

MENU NAVIGATION