Clementis undecimi pontificis maximi Homiliae in euangelia

발행: 1722년

분량: 228페이지

출처: archive.org

분류: 그리스도교

112쪽

HABITA IN DOMINICA RESURRECTIONIS

Inter Missarum Solemnia

IN BASILICA PRINCIPIS APOSTOLORUM

ANNO DOMINI MDCCVI.

Rebant ad invicem: Quis revolvet nobis lapidem ab ostio monumenti ὶ & respicientes, viderunt revolutum lapidem; erat quip-Pe magnus valde. Ubi primum Euangelicae Mulieres valde mane, impigra scilicet charitate, festinantes ingressae sunt iter, ut quaererent Iesum, ingentia illarum animis obversata sunt ardui suscepti operis impedimenta. Dicebant ad invicem: Quis

113쪽

erat quippe magnus valde. Antiqua haec est, Venerabiles Fratres, Dilecti Filii, nostrae humanitatis infirmitas, ut, quas inire renuimus, vias obstructas undique Vepribus facile credamus, fingentes laborem in praecepto, quod implere refugimus. Ut enim hene Salomon ait; iter pigrorum, quasi sepes spinarum. Impervium damnamus iter, quod cupimus declinare, nec cum mulieribus ad Sepulchrum properantibus Crucifixum quaerimus, quia Crucem invenire se .midamus . Hinc iugum Domini, quod suave est, durum dicimus, ac onus ejus, quod leve est, grave praedicamus. Amamus vincula, quibus nos solvi posse diffidimus: fovemus Vulnera, quibus sanari desperamus; nec tot inter mala ad aram salutis confugimus, quia magni revolvendi lapidis terremur imagine. Magnus scilicet filiis hujus saeculi videtur lapis, blandientem sensibus voluptatem forti animo despicere, terrenos assectus carnis castigatione compescere, humanae conditionis dignitatem Vesima cupidine sauciatam, salutaris abstinentiae studio resermare. Magnus itidem ab inanis ci gloriae cupidis reputatur lapis, fastum deponere, humanas laudes effugere, fluxos, & caducos honores Christiana humilitate contemnere. Magnus inter nostrae hujus noctis tenebras apparet lapis, bona gratis exhibere, mala li-3entius tolerare, quam facere, pro Veritate contumeliam lucrum putare, nullam iniuriarum ultionem quaerere, ini micos diligere, pro maledicentibus orare, percutienti ma

114쪽

cere. Et respicientes, viderunt revolutum lapidem. Re*Nciamus itaque, Dilectissimi, respiciamus Sepulchrum Christi, Crucem Christi, Passionem Christi; sic enim respicentes, videbimus revolutum lapidem, qui magnus erat. Videbimus rupes asperas, & iuga montium excelsa spatiosam detume scere in planitiem l unde cum Regio Propheta dicere poterimus: Statuisti in loco spatioso pedes meos; nec sane quidquam amplius timebimus, dum quidquid timere possumus, Christum tulisse videbimus. Duo enim sunt, quae timet humana fragilitas: pudor, & dolor; utrumque Christus suscepit, dum morte, & morte turpissima damnatus fuit. Recogitemus ergo qin eum, qui talem sustinuit a peccatoribus adverssis semetipsum contradictionem, ut non fatigemur, animis nostris deficientes. Aspiciamus auctorem fi

dei , & consummatorem Jesum, qui proposito sibi gaudio

sustinuit Crucem, confusione contempta: Sic respicientes, videbimus revolutum lapidem. Videbimus quam levia sint amantibus, quae dura sunt laborantibus. Diffusa in scilicet in cordibus nostris per Spiritum Sanctum, qui datus est nobis, charitas Dei ' haec est, ut mandata ejus custodiamus,& mandata ejus gravia non sunt. Videbimus quam suave

115쪽

non stantibus, appetere transeuntia, & cum transeuntibus

nolle transire. Videbimus quanto facili cis ad veram beatitatem charitas faciat, quod ad misieriam dissicilius cupiditas facit. Videbimus quam sordeant viles illae deliciae, quas nunc tam perdite amamus, & quas amittere metus fuerat, amisisse gaudium erit. Videbimus denique per in quot peri cula amatores saeculi ad grandius periculum pervenire nitantur. Mundi siquidem sarcinas pondus habet: Christi sarcina pennas habet; Christi sarcina sublevat nos: Mundi farcina premit nos. Premunt Γ'J prospera, dum appetuntur: premunt adversa, dum formidantur; & quae prius mentem desiderio adeptionis afflixerant, pavore postmodum amissionis excruciant. Respiciamus, placet iterum repetere, respiciamus, quem hodie cum beatis mulieribus quaerimus, in Jesum Nazarenum Crucifixum. Erit ipse serpens ille aeneus pro

signo positus, quem cum percussi a bicerent, sanabantur. Dabit ille nobis scutum cordis laborem suum; quippe qui

exultans, ut Gigas ad currendam Viam, terrena bona omnia contempsit, terrena mala omnia sustinuit, ut neque

in illis felicitatem quaereremus, neque in istis infelicitatem timeremus. Christus 'iassus est: pro nobis, vobis relinquens exemplum, ut sequamini vestigia ejus. Inspiciamus, & fa

120쪽

HABITA IN FESTO SANCTORUM APOSTOLORUM

PETRI, ET PAULI

Inter Issarum Solemnia

IN SACROSANCTA BASILICA VATICANA

ANNO DOMINI MDCCULElicem hunc, & laetissimum diem, quo Christi Domini Ecclesia stupra petram aedificata,

universarum gentium gratulatione recolitur , praecipuo sane iure Arx haec nostra Religionis veneratur, & celebrat. Haec siquidem Urbs populorum, terrarumque omnium grande compendium, talem, ac tantam a propiori solidissimae illius petrae conspectu dignitatem accepit, ut, quae omni olim scelerum, errorumque colluvione deformabatur,

nunc

SEARCH

MENU NAVIGATION