장음표시 사용
136쪽
ΗΑBITA IN DOMINICA RESURRECTIONIS
IN BASILICA PRINCIPIS APOSΤOLORUM
Roperantes hodie ad Christi tumulum piae Mulieres, statim ac revoluto lapide dedentem inibi Juvenem stola candida indutum viderunt, subito timore perculis obstupuerunt; sed omnem prorsius excutere sermi dinem iubentur ab Angelo sic eas alloquem ter Nolite expavescere; Jesum quaeritis Nazarenum Crucifixum; quasi diceret: Non expavescant qui Jesum quaerunt,
137쪽
sum, sive leprossis mundantem, sive Caecis oculos aperientem, sive surdos audire, mutos loqui facientem, sive annosos aegri languores in Piscina sanantem, sive demum quatriduanum Lazarum e sepulchro revocantem. Hi sunt, de quibus habemus in Evangelio: & sequebatur eum multitudo magna, quia videbant signa, quae faciebat super his, qui infirmabantur. Illi scilicet, qui Dei alias immemores, gravesque morbos animae negligentes, in suis dumtaxat temporalibus necessitatibus, & periculis ad aram salutis confugiunt: Vere non quaerentes Crucifixum, quia Crucem ferre detrectant. Placet aliis Iesum quaerere, sive in Galilaeis nuptiis aquas in Vina convertentem, sive in deserto Bethsaidae multiplicatis panibus turbas saturantem. Hi sint, qui minime formidantes Euangelicum illud : Vae in vobis, qui satur ii estis: non alio consilio sacris Ecclesiae castris adscribuntur, quam ut opulentio fiant in Sion, & de annona Christi splendidius pascantur: ut hydrias, quas attulerunt sola aqua plenas , Vino onustas accipiant: ac cophinos fragmentorum, quae sunt Vota fidelium, pretia peccatorum, & patrimonia pauperum, sacrilega crudelitate pauperibus ipsis, quorum sunt, ea surripientes, ad domos sitas reportent. Quaerunt
isti quae in sua sunt, imo & quae sua non fiunt, non quae Jesu Christi. Unde eis merito ipsemet Christus exprobravit dicens: Quaeritis me, non quia vidistis signa, sed quia
138쪽
revelata fuerat abstonditae excellentia dignitatis. Hoc in Mon te figere illi vellent cum Petro sita tabernacula, non intelligentes inter in tentationes huius vitae prius nobis tolerantiam postulandam esse, quam gloriam, quia tempora patiendi non potest felicitas praevenire regnandi. Hi sunt, qui minime recogitantes , quanta oportuit pati Christum, & ita intrare in gloriam suam, de suscipiendae Crucis asperitate trepidantes , non socii patientis, sed sollim conirtes esse vellent resurgentis; verius sane, ac Mater illa filiorum Zebedaei, nescientes quid petant: ad dexteram scilicet, & ad sinistram in regno Christi sedere ambitiose gestientes, calicem tamen, quem Christus hibit, hibere recusentes. Hi certe nec Crucem quaerunt, nec Crucifixum, & quia Crucifixum non quaerunt, Jesum etiam nec quaerunt, nec inveniunt. His plane omnibus Jesum Crucifixum vere non quaerentibus minime dixisset Amgelus, ne expavescerent; neque enim timere non possunt, quae vere timenda sunt, qui amant quae Vere amanda non
sunt. Pauci ideo sunt qui vere timere non debent, quia pauci sunt qui vere amant, quae amare debent. Ne itaque, D, lectissimi, trepidi semper, semperque pavidi cum iis esse co
gamur, qui vere Iessim non quaerunt, amemus Crucem , quaeramus Crucifixum. Totus figatur in corde, qui pro
139쪽
sibi Crucem, & mortuus est pro nobis in Cruce, ut nostram portantes Crucem, mori etiam gestiamus in Cruce. Si audiat impietas, grande ludibrium: si pietas, grande mysterium P Evacuatum enim est in scandalum Crucis, quae lignum invitae est his, qui apprehenderit eam, & qui tenuerit eam, beatus; per illam stilicet credentibus idatur virtus de infirmitate, gloria de opprobrio, vita de morte. Crucem
itaque alacres ascendamus, vivamus in Cruce, moriamur in Crucer sy'J nec quempiam descensum a Cruce nobis suadentem audiamus. Sic quaerentes ignominiam passionis, gaudia inveniemus resurrectionis, nobisque nunciari audiemus
ab Angelo: Nolite expavescere . Magnum, Dilectissimi , interiacet mare inter infimam exilii hujus nostri vallem, &Patriam nostram coelestem. Instituit Deus lignum, quo mare hoc transeamus; nemo siquidem transire potest mare hujus seculi, nisi Cruce Christi portatus. Per lignum sy J e Patria eiecti fuimus: per lignum ad Patriam revocamur. Hoc vecti ligno propinquemus ad Jesum, nec ventum s 3J validum
timeamus, Calcantes mare, ne mergamur in mari. Absit
igitur nobis s =J gloriari, nisi in Cruce Domini nostri Jesii Christi, quae licet Iudaeis sit scandalum, L qJ gentibus autem
140쪽
gnabimus et atque una cum Euangelicis mulieribus quaerentes Jesum, & hunc Crucifixum, de sancta, & admirabili ejus resurrectione laetabimur; fructus enim Crucis gloria est resurrectionis.
