Institutiones scholasticodogmaticæ, quas in Universitate Viennensi auditoribus suis exposuit Josephus Redlhamer e S.J. .. Tractatus de Deo uno, et trino

발행: 1756년

분량: 527페이지

출처: archive.org

분류: 그리스도교

501쪽

DE DEO TRINO. ' 49s . 3, LXXVIII. Plures Patres Filium Divinum ex eo , quod sit

Patris sapientia, probant fuisse aeternum contra Arium , qui inpe cum Pater nunquam fuerit sine sapientia : quos inter est Athanasius orat. I.& 3. Basilius l. 4. contra Eunom. Gregorius Nyssenus, Damascenus , & Ambrosius. Quia tamen A gurinus l. I s. de Trinit. hanc opinionem quam ipse olim secutus est, & in primo retract. c. 26. revocavit) impugnat, haec scribens: quis audeat Acere Patrem nec se i iam , nec λι-lium es nec Spiritum S. intelligere , nisi per Dillum & sc subjicit: Pater non foret sapiens de se ipso, sed de Hilio , nec sapientia sapientiam genuiset, quae omnia ait absurda esse : quia ergo D. Doctor hoc reoicit, oritur quaestio, qua ratione Pater posest dici esse sapiens sapientia genita seu Filii, , quomodo Filius sapientia potius quam Pater aut Spiritus S. compelletur, atque adeo quid momenti illud Patrum contra Arianos argumentum

Cum sapientia uti & natura in Patre saecunda st , ipsaque

sui, rerumque omnium cognitione loquatur , Verbumque generet , cui ut omnia, ita & sapientiam hanc communicat: ut arbor a flore , quem florendo generat, florere dicitur , ita Pater a sapientia hac genita , quam cognoscendo generat , sapiens itidem compellari potest, non bis sapiens, quia non per sapientiam duplicem sed eandem , nondum communicatam in Patre, & pro signo priore ad Verbum genitum , communicatam autem in verbo, ut exponit D. ThomaS P. I. q. 37. a. 2. Etsi autem sapientia attributum sit omni personae Divinae proprium , Verbo tamen potius, quam alteri personae hoc nomen tribuitur, vel quia solum Verbum ab intellectu procedit, vel quia, ut Augustinus habet l. 6. de Trin. c. 3. , illa nobis sapientia commendanda erat, Γ imitanda , cullus imitatione for

mamur. Quippe Filius factus est nobis sapientia a DEO, O IO

502쪽

496 CONTROvERSIA V. Ditia , anctificatio qua temporaliter nos ad illum convertimus ,

id est, ex aliquo tempore , ut cum illo maneamus moeternum. r

Quod autem ad illos Patres attinet , qui ideo Filium Patri aequalem asserunt , quia nunquam Pater sine sapientia, vi tuteque sua extitit, adeoque quia Pater semper sapiens fuit ea sapientia , quam genuit: ea omnia non in forinali , ut aiunt , sensu ; sed in causali ac illativo sunt accipienda. Quamvis enim Filius , qua filius est , non sit illa ipsa sapientia, qua Pater est sapiens alioquin cum sapientia idem sit quod essentia, Filius esset essentia Patris, & a Filio Pater essentiam haberet, hoc est ut esset & saperet necessario tamen cum illa conjungitur , ab eaque oritur. Quippe sapientia vel intelliugentia, quae est in Patre, actus est simplex, qui expressam n tionem seu sapientiam hoc est Verbum necessario complectitur, neque su e illo et animo concipi potest. burito itaque Patres aeternitatem Verbi , ex Patris aeternitate concludunt: numquam enim mens erit sine Verbo ait Cyrillus 4. in Joan. nec Verbum nisi mentem in se formatam habeat, intemgi potest. Quod& in libro s. Thesauri uberius explicat. . Atque ut sapientiam illam, qua formaliter sapiens est Pater , ab aeterno in eo fui sese recte inde concludimus, quia nunquam sine sapientia Pater extitit: sic etiam natam ex ea expressamque sapientiam ex omni aeternitate fuisse non minus necessario probamus , quod actu ipso, sapiens esse, id est intelligere, sine expressa notione ac Verbo non potuit: praesertim cum Patrem esse sapientem. e ipso, quod Pater est, hoc est secundum proprietatem & hyp sa sim suam , nihil sit aliud, quam esse dicentem ἰ quod ne intelligi quidem potest sine expressa notione ac verbo tanquam termino: adeo ut Verbum sic tanquam extrinseca quaedam so ma dici possit , a qua Pater habet , ut sit dicens vel intelligens actu. Atque sic verissima sunt , quae Patres de Filii

503쪽

Da DEO TRINO. 49 aeternitate disputando conficiunt: nam hoc ipso quod cognitio& sapientia Ρatris essentialiter ad intra foecunda st , s ab

aeterno non generasset Pater cognoscendo Verbum , eique suam commun casset sapientiam, non cognovisset omnia, sic

' III.

De Nominibus Spiritus Sancti.

LXXIX. Ertia SS. Trinitatis persona vocatur πνευμα id est Spiritus. Cujus nominis rationem in fimis itudin equadam reponunt Patres nonnulli cum spiritu seu flatu oris nostri, qui necessario , dum mens verbum effundit, velut verbi vehiculum illud comitatur, & ex ore veluti evehit, ita loquitur Gregorius Nyssenus in oratione catEchetica c. a. Cyrillus a. in Joan. pag. Ias. Anastasius Sinaita in sermone dogmatico eodem modo Spiritus S. proprietatem explicat; Verbum ,qnquiens,

cum sit filius, scum una Spiritum flendit. Verbum enim sne Spiritu non es; ut neque mens sne verbo. Mentem vero diciamus Patrem νerbi , in qua verbum est: quo cum G Spiritus Sanctus , Spiritus oris DEI nominatus os enim Patris es FAlius. Verum cum hae similitudines lavere videantur Schismaticis, eo quod inde inserri possit , Spiritum una cum hilio a solo Patre genitum scut una cum spiraculo verbum oris nostri a solo ore egeritur rite observandum est , quo sensu Patres his snt usi similitudinibus. Voluerunt nempe duntaxat ostcndere, nullam temporis consecutionem fuisse inter generationem & sp rationem : sed ut tempore simul est spirac tum oris , smuta erbum , ita etiam nullam temporis successionem G nerationem Verbi & Spirationem Divini Spiritus habere; uti explicat D. Augustinus l. I de Trin. c. a 6. Hoc igitur

504쪽

spirandi nomen processionem tertiae personae declarat plurimum : indicat enim mutuum illum affectum, amorisque ardorem, quo se invicem amplectuntur Pater & Filius & communem ex sese ac in sese Spiritum aspirant. Quamvis autem &Pater & Filius sint Spiritus , & ambo sint Sancti , non secus ac tertia persona; ac proinde tota Trinitas appellari jure popst Spiritus Sanctus , ut observat S. Augustinus l. 5. de Trinit. ea tamem vox tertiae personae tanquam propria his de causis attribuitur. Ac I. quidem quia Spiritus vocabulum per sese motum & impulsum sonat: Spiritus autem Sancti processio ex amore fit, cujus id est peculiare, ut amantem voluntatem in rem amatam serat, inclinet, & impellat. II. quia Spiritus accipitur pro amore , dono , & communione persectionum

omnium ; quo sensu notionale tertiae Personae attributum importat. Vide August. . L. cit. c. II. Et Pet. Dam. in opuscul. contra GraecOS C. I.

LXXX. Alterum Divini Spiritus nomen προβολὼ est seu prolatio ς quae quidem vox utpote Ualentinum haereticum qui

JEsum amrmabat ab Aonigus procreatum, collata ab unoquoque stipe, & symbola , eamque collationem προβολὴν appellabat) olens repudiata est in Divinis a Patribus Irenaeo l. a. c. 48., Athanasio in expositione Fidei T. I. p. 304., Cyrillo Alex. in paschali homilia XII. Nihilominus tamen Tertullianus i. contra Praxeam c. 8. recte monet non ideo hoc vocabulum ab Ecclesia esse rejiciendum, quod id haeretici male uturparunt : non

ideo, inquit, non utatur Ut veritas vocabulo iso, Ur re, ac sensu ejus, quia Gy haeresis utitur: imo haerem potius ex veritate accepit, quod ad mendacium suumstrueret. Probus namque & legitimus potest esse usus nominis illius , quem qui deinde secuti sunt

Patres, contra Arianos adhibuerunt , ita tamen ut se ab illa Valentinianorum orρο δολii abhorrere monstrarent : Arianis enim

505쪽

DE DEO TRINO.

non alia de causa ea vox displicuit; quam quod productionem substantialem exprimeret; quia ratione &-nomen repudiasse illos suo loco diximus. Itaque detracto eo, quod imperfectum SI corporeum inest in creaturis, potest , debetque ad divina transferri: cumque generalis interdum sit illius usus, ut ad Filii generationem accommodetur; proprie tamen ad Spiritus Sancti processionem adhibetur, quia caret ista peculiari nomine , quod altera habet. Proinde Spiritum προβαλειν dicitur Pater, & Filius , ut adeo a Damasceno L. T. c. 13. Pater dicatur δα-κ του Ac αντορικου πνείμματK per Verbum emissor enuntiatorii Spiritus , & Gregorius Nazian Zenus orat. 35. Patrem appellet γεννητορα και προβολεα gentrorem & emisorem quibus opponit γε μα, & οὶδο- λημα genituram & prolationem , qui sunt Filius & Spiritus SanctuS. LXXXI. Insinuandum hoc loco breviter venit, qua ratione Spiritus S. dicatur non procedcre ex Patre αμεσως immediate , sed tantum ἐμμεσως υιμ mediate per Filium : quo loquendi genere plures ex SS. ΡΡ. cum Gregorio Nysseno sunt usi. Haec loquendi ratio etsi Graecis Schismaticis sortassis favere videri possit, nihil tamen a veritate Catholica alienum continet: nempe, ut alias dixi, licet Spiritus S. simul immediate a Patre procedat tanquam uno cum Filio Spiratore: quia tamen simul procedit a Filio qui immediate spirandi hanc vim a solo Paree acceperat) hoc respectu mediate a Patre procedere dici potest ; ut exponit Richardus Victorinus l. s. de Trin. c. 6. ita scribens : procedit namque persona de persona

quandoque quidem tantummodo immediate, quandoque tantummodo mediase, quandoque autem mediate mul D immediate. Tum

Iacob quam Isaac de sub tantia Abrahae processit: sed unius processio mediata tantum,alteriuς immediata fuit. Nam mediante Isaac, R r r a Ja-

506쪽

Jacob de lumbis Abrahae exivit. De sub antra Ada Eva, Seth, Enoch processere. Sed prima processio ex his fuit tantummodo immediuta: media vero mediata Malo immediata. Num Seth quidem processit de Iusantra Adae immediate , utique in quantum fuit de proprio seminer mediate Mero , in quantum fuit de Iemine

Evae. Hac ergo dein ratione Hugo processiones Divinas recte explicat, ut Filium tantum immediate , Spiritum S. autem in aliquo sensu etiam mediate a Patre procedere ostendat:

nempe quatenus procedit simul a rilio , qui spirandi vim habet a Patre. LXXXII. Donum DEI nomen est certa ratione proprium Spiritui Sancto. Etsi enim tota Trinitas se ipsa dare possit ,& Filius in Scripturis non semel legatur nobis esse datus; hoc tamen de Spiritu S. proprie dicitur, quia nempe duo postulat donum si strictius hoc nomen accipiatur) ac primum quidem,

ut a dante proficiscatur ac distinguatur : alterum ut ex Voluntatis inclinatione procedat. Jam vero hoc postremum Spiritui s. proprie competit ex originis suae ratione. Porro Spiritus S. ut donum ab aeterno Patre & Filio processit, licet in tempore duntaxat donatus fuerit : quod idem docet Augustinus l. IS. de Trin. c. I S. Paracleti etiam nomine non semel insignitur apud Joannem ; eo quod cum Christus ascendisset in coelum, in Apostolos maestos , tristemque Ecclesiam ., tanquam consolator, sit delapsus.

LXXXIII. Amor & Charitas frequenter nominatur Spiritus Sanctus. Sic Athanasius Epistola I. ad Serapionem : itaque, inquit, cum bene precaretur Corinthiis , in Trinitate precabotur dicens gratia Domini nostri JUu Chrisi , U Charitas DEJ ac Patris , S commuiacatio Sanni Spiritus cum omnibus vobis. Etenim cum participes sumuS Spiritus, Verbi gratiam habemus

507쪽

Da D no TRINO. so I, bemuς Γ in ipso Patris Charitatem. Ubi spiritum S. vocat Charitatem Patris. Sed latini Patres eundem Spiritum Charitatem esse Patris & Filii , & quidem mutuum , picnius sunt professi. Augustinus l. 6. de Trin. c. 5. Spiritum Sanctum

ait esse communionem amborum consevbstantialem coaeternam

Que famicitia convenienter oci potest, dicatur, scd potius icitur Charitas. Et S. Ambrosius in Symb. Apost. c. I. unus es, inquit, iligens eum, qui ab ipso est; unus es dilectus ab eo, a quo esto una es lectio utriusque Spiritus S. idem tamen DEUS. Petrus Damiani opusculo I. c. II. ita habet: Γ haec summa i ta Charitas est , qua genitus a gignente diligitur, suumque dilbgit genitorem. ideoque non amplius, quam tria sunt , essentialiter indivisa, O tripartita proprietate distincta r unus diligens eum , qui de illo est; ta unus diligens eum , a quo es ; S ipsa olectio, de qua dicitur, quia DEUS Charitas es. LXXXIV. Verum Charitas , vel amor , aut dilectio Patris & Filii , ita esse putandus est Spiritus Sanctus , ut non

ipsa sit essentialis charitas , qua invicem diligunt. Alioquin enim Personarum cessaret Trinitas, quippe cum Pater tantum& Filius pro personis; Spiritus autem Sanctus non ab eis dbstincta persona, sed communis tantum eis divinitas atque Cha- .ritas statueretur. Hunc errorem insinuat Augustinus l. de fide, & Symb. c. 9. ita scribens e quidam sesam communionem Patris U Filii , atque ita Deirarem , quam graeci Θεοτητα appellant credere ausi sunt . . . Hanc ergo detralem quam etiam dilectionem in se amborum , charitatemque volunt intelligi I Spiritum S. arpellatum circunt. Qua in re notandum , charitarem & amorem sumi essentialiter , ac notionaliter ; ut nomenIapientia ex dictis quandoque absolute , interdum relative, & adjuncta notione sumitur. Quare sicut sapientia essentialis non est Filius :ita Cbaritas essentialis non est Trinitatis Persona , sed ipsa di-R r r 3 uin,

508쪽

so a CONTROVERsIA V. vinitas. At scut Pater se & orn ni a cognoscen do producit Vedihum : ita Pater & Filius amando se producunt Spiritum S. Itaque prout expressus ab utroque amor est, sive mutuus dilectionis terminus , Spiritus Sanctus proprie dicitur. Ceterum de tanto mysterio, quod rationem nostram longissimo eincedit , confitemur nobis ex mente potissimum Ecclesiae & sensu Patrum loquendum esse ; nam ut recte docet Augustinus l. I 5. de Trin. Ouis disputanssi modus , quaenam tandem vis intelligen , quae vivacitas rationis , quae acies cogitationis ostendet, quomodo Trinitas si ρ

509쪽

CAPuT I. De Notione, Divisone , ac necessitate Theo-

logiae eiusque principiis generatim. Pag. a

I. de Notione, ac Divisionc Theologiae. ibid.

ΙΙΙ. De locis Theologicis generatim.

CAPUT II. De Sacra scriptura

Ι De Notione , Veritate , & integritate Sacrae

Scripturae

II. De Canone Sacrarum ScripturarUm. Io

III. De Traditionibus, & Sanctis Patribus

Ι. De Notione, Necessitate , ac Regulis Traditio

ibid. f. De Notione , & Auctoritate SS. PP. uti & Regulis

in legendis eorum Scriptis I9CAPUT IV. De Ecclesia , eiusque Capite Visibili.

Ι. De Auctoritate Ecclesiae docentis. ibid. 3. II. De Sede Apostolica, & Romano Pontifice auCAPUT V. De Conciliis. 23C A P U TVI. De locis Theologiae externis, ac inprimis de

humana ratione.

CAPUT

mana.

510쪽

INDEX

CONTROVERSIA I

De Notione, xistentia, Natura, ac primariisDei Attributis. 49 CAPUT I. De Notione, & Εxistentia Dei. I

De Divinis Nominibus. iibid. S. II. . m. De Erroribus existentiae Supremi , & Unius entis adversantibus 53 An, & quibus argumentis existentia Dei dein monstrari possit

AssERTIO I. Existentia Dei lumine naturali ex creat

ris demonstrari potest.

AssERTIC, II. Existentia Dei Moralibus, Physiciso ac Metaphysicis argumentis demonstratur

AssERTIO f. IV. Assa RTI P. III. Propositio ista et Deus es , non est per se nota quoad nos. 6a Utrum inculpabiliter ignorari possit Deum exl-

flere 3 64

Deum existere. longiore vitae tempore sine culpa ignorari non potest spectata Dei Pr videntia

V. Quibus argumentis ostendatur , Deum unum existere. 6 Dilunntur Objecta Polytheistarum. ToC A p u et II. De Νatura, & Attributis Divinis generatim. 46. L Quisnam sit proprius Naturae Divinae , & epsentialis charactery ibid. F. II. Quomodo persectiones omnes in Divina esse tia includantur 3 AssERTIO. I. Persectiones omnes simpliciter fir plices continentur in essentia Divina formaliter; persectiones autem simplices & secundum quid eminenter duntaxat. 78

SEARCH

MENU NAVIGATION