Institutiones scholasticodogmaticæ, quas in Universitate Viennensi auditoribus suis exposuit Josephus Redlhamer e S.J. .. Tractatus de Deo uno, et trino

발행: 1756년

분량: 527페이지

출처: archive.org

분류: 그리스도교

471쪽

DE DEO TRINO. 46s

q. H.

discrimen proce remis Filii a si

Spiritus Sincti LVIΠ. TX dictis iam liquet processiones Divinas eo disse

re, quod una ab Intellectu , altera a voluntate svat. Sed ultra progredimur, & inquirimus, an sola proce sesio Uerbi dicenda sit generatio, & qua de causa. Quamvis . autem SS. ΡΡ. inter quos praecipui sunt Athanasius Orat. 3. Basilius Hom. 29. Nagianz. oratione Ι. de Filio) moneant , ejusmodi rationem non esse curiose , ac contentiose indagandam , ea tamen verba non pertinent ad eos Theologos, qui cum modestia, & m sincero mysterii tutandi studio in Divini Filii generationem, exemplo SS. PP. inquirunt e sed temerarios duntaxat haereticos stringunt , qui, quod nullam in D Eo naturalem generationem sine profluvio, aut passione concipi posse putarent, omnem DEI Filium abnegarunt. Porro generationis ideam nobis hanc proponit S. Damascenust. I. c. 8. generare quidem est ex subsantia generationis proferre genitum iis secundum substantiam. Quae expositio congruit cum illa D. Thomae p. I. q. a . a. a. passim in Scholis recepta: origo ν,νentis a vivente principio conjunas secundum similitudinem naturae. Vocatur I. origo, id est processio, emanatio, quod est commune cujusque productionis nomen. II. Nirentis a vivente , quia non est veri nominis generatio, nisi utrumque , gignens nempe,& genitum , vita praeditum sit: sic Adamus e luto fictus quidem , sed non genitus assirmatur. III. Principis conjunctor quo quidem duo significantur ; primo illud, unde procedit aliud vivens, ut proprie censeatur ex eo generari, debere esse principium activum illius productionis. Deinde eidem debere R. P. Reddamer Theoι T. I. Nnn com

472쪽

466 , CONTROVERSIA Rconjungi per aliquid sui : sic cum liberi procreantur, parentes

agunt, & aliquam substantiae suae partem cum eis communiis cant. IV. in similitudinem naturae ; quibus verbis duo pariter indicantur : primo ad generationem requiri ejusdem naturae vel numericae, ut in D Eo, vel specificae, ut in creatis, communionem. Deinde actionem , quae generatio nuncupatur bin hanc naturae similitudinem natura sua tendere oportere: ea

enim est propria vis generationis, ut simile quid natura edat. Hinc sit

Inter processiones Divinas hoc Escrimen est, quod processo Vedibi sit vera gelleratio: re talis non si procelio Spiritus SLIX. T Rima pars constat ex iis scripturarum locis , ubi pri- ma quidem persona Pater , secunda vero Filius appellatur. Item ex constanti Ecclesiae fide, & Patrum traditione , quam alibi exhibuimus. Ac certe processioni Verbi convenit vera generationis, ratio ; nam I. est origo viventis a vivente: sicut enim Pater habet vitam in semetipso . se dedit SFilio habere vitam in semeti o, Joan. s. II. est a principio conjuncto. Non enim partem duntaxat substantiae Patris, sed totam substantiam habet Filius juxta illud: Pater in me s. ΙΙΙ.in similitudinem naturae: ad Heb. enim C. I. v. 3. nominatur

gura subsantia pus, idque ipsa vi processionis, ut paulo post

declarabitur. Sola autem verbi processio dici debet generatio; nam scripturae dicunt Uerbum esse Filium DEI unigenitum : Joan. I. V. I 4. c. 3. U. I 6. & I 8. In symbolis ubique dicitur Christus Filius ejus unicus , aut unigenitus. Ecclesia semper habuit Pro haereticis eos , qui plures Filios admittebant in DEO.

473쪽

DE DEO TRINO. 467 Tales fuere Valentiniani, teste Irenaeo l. I. c. I. Talis Narcion, ut perhibent IustinuS Apol. 2. Tertullianus i. q. a cluerinius ipsum c. 6. Athanasius contra Sabellianos, Optatus l. 4. Dices. Christus dicitur primogenitus DEI. Atqui primogenitus fratres habet filios ex eodem Patre genitos. Certe Spiritus S procedit vivenS de vivente principio conjuncto; igitur etiam genitus est. Resp. Christus dicitur primogenitus, eo quod nullum priorem se habeat , non autem hoc sensu,

quod alter post ipsum si genitus ; sic & de B. Virgine Luc. I. dicitur, peperit hirtium Iuum primogenitum, quia nullum priorem habuit, quamvis nec posteriorem. Quod si Christus dicitur primogenitus DEI respectu aliorum filiorum constuuentium, id de creaturis intelligendum est : Vocatur enim idcirco PrimogenItuS Omnis creaturae. Spiritus S. procedit vivens

de vivente principio , & quidem natura similis illi, sed non in similitudinem naturae saecundae, ut ex dicendis patebit.

Filius Dei eo censetur genitus a Patre , quod procedat in fimit,

tudinem Naturae 1ὰcodde. LX. ΠΤsi haec causa discriminis evidens non si, multorum In que Theologorum opinioni contraria , efficaciter tamen probatur hoc modo. Filius DEI , si naturam quidem Patris acciperet , sed alio modo , quam per generationem, non foret Filius; ut testatur D. ThomaS l. 4. contra gentes C. a 3. Atqui Filius non acciperet naturam Patris per generationem , si non procederet in smilitudinem naturae ut saecvn- dae seu si non obtineret naturam foecundam. LX quo consequitur Filium eo esse genitum a Patre , quod procedat in similitudinem naturae ut saecundae. Assumpta autem proposito Nn ul-

474쪽

68 CONTROVERSIA V. ulterius sic urgetur: per generationem procedere, est proce. dere in omnem similitudinem naturae Patris , quam Pater habet, & potest communicare ; ut habetur ex Basilio relato a Concilio Florent. Sess. 6. ubi haec habet : Filius ergo manens in esse Hiiii omnia est, quae Pater. Atqui procedere in omnem similitudinem, est procedere in similitudinem naturae ut foecundae: hanc enim habet Pater, potestque Communicare. Confirmatur isthaec opinio auctoritate Gregorii Nagian Z. & Augustini; Ille enim orat. 3 . ita scribit : haec es imaginis natura, ut exemplar suum imitando reserat . . . Hujusmodisi ilicium rerum haec est natura , ut non partim inter se Miles smi, partim dissimiles, sed totae roras repr.entent, eaedemque potius MI, quam dissimiles. Augustinus vero l. I 5. de Trin. c. I g. ita loquitur: unquam sesequm Acens Pater genuit verbum Di aequale per omnia.

Non enim se ipsum integre perfecteque dixi et, s aliquid minus aut amplius esset in ejus Verbo , quam in se i o ... Et ideo Verbum hoc vere veritas est , quoniam quidquid in ea scientia, de qua genitum es, S in ipso s.

LXI. Ut contrariarum opinionum momentis satisfieri possit, nonnulla adnectimus. I. Notio Filii non conlisit in rationaimaginis cujuscunque,sed substantialis secundum ea omnia, quae Pater habet, & potest communicare ; & quamvis Filius Divinus non si saecundus per aliam generationem, talis tamen est per spirationem , eam que obtinet laeeunditatem, quae communicari potest. Hinc non ideo Filius formaliter procedit in similitudinem naturae , quia procedit per intellectum: etsi i enim procedere per intellectum dicat similitudinem aliquam intentionalem cum objecto Verbi, non tamen importat similitudinem illam naturae saecundae , quam, quia Verbo Pater communicat , idcirco illud generat. II. Ex illis D. Au-' gusti-

475쪽

gustini l. . de Trinit. c. a. verbis: eo verbum , quo Hilius, ta eo Hilius quo Herbum, non insertur Filium propterea talem esse , quia procedit per intellectum, sed quaedam duntaxat congruentia inde desumitur : Procedere enim per intellectum non satis est ad obtinendam rationem Uerbi ,' alias &species impressa , & habitus intellectus ellant Verbum mentiS. Sed nec procedere per modum verbi satis est ad obtinendam rationem Filii , sed congruentia tantum aliqua inde ducitur. Cum enim in substantiis intelligentibus detur duplex vitalis operatio, per intellectum alia, alia per voluntatem, atque ut illa prior est, tenditque ad aliam nempe volitionem, ita congruum quoque est, ut secunda in Trinitate Persona, quae prior est tertia, & ad illam tendit, procedat per intellectum , si que Verbum Mentis Divinae. III. Similitudo foecunditatis non est praecise constituta in absoluto , seu in eo , quod Filio

communicetur Natura, quae in Patre foecunda est, sed in relativo; cum enim Pater vi generationis omnia communicet Filio, quae communicare potest, possit autem communicare sp, rationem activam tanquam perfectionem relativam , eandem

obtinere debet Filius, ut perseetam specunditatis similitudinem

obtineat. Neque vero hoc tantum desumitur ex paritate filii creati, sed partim ideo, quia etiam Filius creatus procedit in similitudinem naturae Decundae, partim ideo , quia fides docet, in Divinis Filium tantum procedere in similitudinem naturae foecundae per spirationem , & non per generationem , scut in creatis. Ceterum creata filiatio ad imitationem potius Divinae dicitur, quam haec illam imitetur ; ut observat Cyrillus i. I 3. Thesaur. IV. Filius Divinus non tantum ire portat generationem passivam, sed &.activam spirationem. Nam ut

in Divinii summe perfecta Filiatio ; ita & summa esse debet

similitudo ad intra communicabilis. Hinc omnino consequitur,

Filium , si non tuisset Decundus , non suturum suisse filium , N n n 3 nec

476쪽

CONTROVERSIA R-nec proinde distinctum a Spiritu S. Foecunditas autem ad ex- tra non lassicit ad rationem filii ; quia necessaria est ea , per quam Filius possit producere in natura similem sibi , ac Patri.

Ostenditur Verbum Divinum non tantum procedere

ex cognitione Essentia, Attributorum , ac Personarum Divinarum , sed es ex cognipione Omaium Creaturarum.

LXII. T TNiversim id ostendi potest auctoritate PP. Augustinus l. I s. de Trin. c. I 4. ita ali, novit omnia Pater in se i ob novit S in Filior sed in se ipso tanquams ipsum, in Filio tanquam Verbum Dum , quod est de his omnibus , quae sunt in se ipso. Idem S. Doctor tract. a I. in Ioan. sic loquitur: Pater diligit Filium, V omnia demon at ei, quae ipse facit: Ἐ-cendo enim Filio, qua facturus erat Pater per i um Filium, Κωlium genuit , per quem fecerat Omnia. Anselmus MOnolog. c. 33.

cum ipse , inquit , summus Spiritus dieit se ipsum , dicit omnia, quae ficta sunt, jam antequam ferent , S cum jam facta sunt, tacum corrumpuntur , ta aliquo modo variantur, semper in ipso sunt. Fulgentius l. 3. ad Moni m. c. 7. scut de tota mente, ait, nascitur Verbum, sic intra totam permanet natum . . . Verbum tantum est , quanta es scientia , de qua es. Eadem habet D. Thomas P. I. q, 34. a. I. U 3. Ratio autem manifesta in eo est, quia Uerbum, utpote perfectissimum, procedit non tantum ex cognitione Essentiae divinae comprehensiva, sed & ex cognitione eorum omnium, quae Pater ipsi dicit; dicendo namque gignitur. Atqui Pater Filio dicit omnia , adeoque Vesebum repraesentat omnia objecta etiam contingentia r alioquia aliqua ignoraret, ac proinde non laret infinitum.

LXIII.

477쪽

DE DEO TRINO. 4. ILXm. Momenta contra nostram assertionem pugnantia ejusmodi fere sunt. I. Si verbum procederet ex cognitione trium personarum , atque adeo sui ipsius , & Spiritus S., esset posterius se ipso, ac Spiritu Sancto : imo procederet ex eo , quod nondum est. Rursum laret imago naturalis ac substantialis non tantum Patris , sed & sui ipsus , & Spiritus Sancti. Atqui haec nemo sine contradictione admittet.

Resp. ad Ι. Verbum in sgno priori originis, in quo nondum existit, cognoscitur ut existens in sgno subsequo ; atque adeo ut existens objective , seu in cognitione Patris est D maliter prius se ipso ut existente in se. Id quod nihil repvi, gnans importat. Verbum enim non tantum procedit ex eo, quod in signo priore reipsa est, sed & ex eo, quod prius est o jective : cum igitur in signo priore ad Uerbum objective,& ipsum Verbum sit, & Spiritus S., quippe cogniti a Patre, etiam ex sui, & Spiritus Sancti cognitione procedere potest. Ad II. ajo , minime inde sequi, Filium esse naturalem , &substantialem imaginem sui, ac Spiritus S. Nam ad hanC r quiritur, ut procedat ex influxu physico. Idem Verbum, quod est in Ρatre, est quidem etiam in Filio, & Spiritu ; sed juxta dicta tantum ut est in Patre, est generans ; proinde Filius tantum ex Verbo ut est in Patre , adeoque tantum a Patre procedit, non ex eodem Uerbo ut est in Filio , ac Spiritu , sicut Natura tantum ut in Patre , est Pater generans, non, licet sit numero eadem , ut est in Filio, ac Spiritu S. Sed dices r s Verbum divinum procedit ex cognitione omnium rerum , daretur duplex Verbum , unum necessarium, alterum contingens. Resp. sicut Divina scientia duplex est , alia necessaria, alia contingens, in se quidem, & quoad substantiam unica summa vis necessario cognoscendi Omne cogno-

478쪽

47a CONTROvERsIA V. scibile , ob suos tamen terminos, seu objecta , quorum alia sunt necessaria , alia contingentia , virtualiter multiplex : ita& Filius , seu Verbum Divinum in se quidem unicum est, nempe summa illa vis, qua D Eus sibi necessario dicit omne id, quod cognosci potest; sppctatis tamen objectis aliud esse potest necessarium , quo D Eus objecta necessaria , & aliud contingens , quo sibi dicit objecta contingentia. Quare Filius, ut

est Verbum necessarium , non potest quidem procedere ex cognitione contingentium , potest tamen sic procedere ut simul est necessario Verbum contingens , quo aeque necessario D Eus haec contingentia loquitur, eX suppositione, quod sint, quam loquatur necessario ipsa objecta necessaria. Hinc etsi procesi so Verbi necessaria exprimentis sit necessaria, non tamen nisi

saeta hypothesi necessaria etiam est processio Verbi exprimemtis contingentia. .

Instabis. Si Filius procederet ex scientia visonis, atque adeo

ex cognitione decretorum contingentium, etiam Spiritus s. procederet ex amore contingentium , adeoque ex ipsis decretis

D Ar liberis. Sic autem Spiritus prior erit Filio; quia decretum contingens prius est , quam ejus cognitio, & quia est principium necessario spirans Spiritum S. Quare hunc prius

spirabit, quam cognitio horum decretorum generet Verbum. Resp. hoc modo probari etiam Spiritum S. priorem esse Patre, & ipsa natura divina complectente scientiam Visionis , adeoque nec posse illi communicari Naturam Divinam utpote nondum existentem. Hinc distin quo assertum. Spiritus erit prior Filio , prout hic est Verbum exprimens haec contingentia, transemitto. Erit prior Filio, prout hic est Verbum necessariorum, vel prout ex essentia sua postulat cognoscere omnia, quaecumque erunt, nego. Et si demus, Filium, ut est Verbum conti

gentium , intelligi post decreta absoluta, atque sic etiam in

. signo

479쪽

Da DEO TRINO

signo subsequo ad Spiritum S. Alrud tamen inde non sequitur, quam quod non procedat Spiritus S, a Verbo , ut actu exprimit veritates contingentes : quo non obstante. poterit ab eo procedere , ut exprimit Veritates necessarias , postulatque exprimere contingentes, si sunt.: Quod si id , quod transmissum est, subsistit nec a Patre aliter procedere potest Spiritus, quam prout ille cognoscit veritates necessarias , postulasque cognoscere contingentes, si quae tales sunt. ceterum & ipsa suppostio salsa est : nam cum contingentia futura videantur aDEo praecisis etiam decretis , pro priori ad spirationem passivam poterit & Pater viderem, & Uerbum eXprimere veritates contingentes independenter a Decret etsi Videbunt, expri mentque simul decretum ut in signo vel eodem existens , vel certe ut in signo subsequo inserendum.

DE PERSONALITATIBUS RELATIONIBUS,

NOTIONIBUS, C IROU MINSESSIONS, AC MISSIONE DIUINARUM PERSONARUΜ.

CV m processiones.snt veluti fontes, ex quibus subsistentiae emanentMatque hae non constituantur nec inter se distina guantur, nisi per relationes; de his apposite hic agendum erit. Νο- tandum autem , personam duo includere': .naturam nempe intelligentem, & ultimum illius complementum , quoe veluti. pbsidignetur, & alteri taliquam supposno,incommunicabilis effulatur, quodque personalitaS , subfi lenim, & fi ossam appelletur :i de qua voce gravis olim lis extitit. Cum enim hiso sis in vi n minis idem si omnino quod .mbstantia , Aa veteribus modo pronat'ra , Modo pro perssona Vox illa accepta fuisset ς post Con-

Alfum Nicaenum quae is inter Catholicos exortalestu an una A. P. Redihamer Theot. T. L O o o hy-

480쪽

CONTROVERSIA V.

hypostass, an triplex dicenda foret ; quod quidem dissidium

vel orthodoxos , sanctosque viros ita commisit, ut illi sese invicem haereseos lautores accusarent. Qui enim unam hypostasim agnoscebant, ii Sabellii partes fovere ; qui multiplicem , Arii causam adjuvare dicebantur. Sed motus isti tandem comis positi sunt, & unanimi consensu firmatum , ut hypostaseos nomen deinceps non nisi de persona , aut ejus subsistentia intelligeretur. Vide de hoc Petavium l. 4. de Trinit. c. I. & 4. Quaeritur inprimis , quot admittendae sint in D Eo hypostases, seu subsistentiae Θ Nam nonnulli cum Caietano inter quos Sua- regium etiam numerant ) prieter tres relativas subsistentias ab mittunt quartam aliquam absolutam , & tribus illis communem.

Ostenditur tres esse subsisteretios nec gustrisim sid-

mittendam esse absolutam.

. . .

LXIV. T Rimum ostendimus ex Patribus. Athanasus , seu L quis alius, Serm. de Dei para, unum DEUM, inquit, in tribus subsistentiis praedicamus, in quibus una sit Jubstantia. Ambrosus in Symbol. Apostol. Catholicum es, ait, ut S unum DEUM secundum unitatem substantiae fareamur , U Patrem , NHilium, is Spiritum S in sua quemque sub sentia semimus. Idem

habet Cyrili. Al. diat. de Trinit. l. 3. Synodus s. generalis Collat. 8. anathem. I. ita habet: s quis non constetur unam Deit tem in tribus subsistentiis seu persionis adorandam . . anathema II. Tot igitur in D Eo sunt subsistentiae , quot personae : nam multiplicato concreto substantivo multiplicari formas necesse est. Atqui tres esse personas fides docet. .

Alteram partem L nempe praeter tres substantias nuljaiA

SEARCH

MENU NAVIGATION