De miraculis occultis naturae, libri IIII. Item de vita cum animi et corporis incolumitate recte instituenda, liber unus. Illi quidem iam postremùm emendati, & aliquot capitibus aucti : hic verò nunquam antehac editus. Auctore Levino Lemnio medico Zi

발행: 1583년

분량: 692페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

491쪽

MIRACULIS LIB. IIII. ieenii butyro, adipe suillo non solito, axungia, an a- quisfalsa latis, anseris, gallinae, Unguento rosaceo, atque epopulo nigra, Vulgo Pope lier, adi nouenda .

Vnde exoriantur, ais emergant in homine confiientiastimuli: S an, ut afectus est animi pediturbationes, humoribus a siribendi: an in animo mente ac voluntate con flant C A P. XXI

CONSCIENTIA, hoc est bonorum malo- Confe,viarumque in cuiusque mente testificatio, quae recor- quid.datione quadam actorum, recte facta approbar,Vitiosa ac nequiter transacta arguit ac detestatur ,omnibus a Deo insita est. Ita pura atq; integra mesnullius sibi cri ininis conscia, ex bene actae vitae Ic- cordatione emergit: perturbata autem, tumultuosa, pauida, inquieta ex sceleratae vitae consuetudine oritur, seseque vel inubiis profert, sic ut nonnullos in desperationem ac dissidentiam impellat, ut Cain, Saulem Regem, ludam: alios in spem C raeut ac fiduciam consequendae salutis erigat, ut Daui, dem, Petrum, Magdalenam. Homo itaque angore quodam mentis atque animi cruciatu assicitur ,siquando conscientia patrati sceleris memoriam animo obi jcit, vindictaeque metu terret ac concutit, quibus stimulis mens nonnunquam in Deum T more uis

erecta, ut in filio prodigo contigit, resipiscit, ac disi lutucussa trepidatione, tranquillitatem consequitur, es os p*sicut mens xursus exhilarescat, atque erigatur, a V eentie cau- diffuso per corpus sanguine, erectisque spiritibus, qui paulo ante sopiti erant, color efflorescat, qui tabescente corpore , contractoque moerore animo, extinctus erat, atque exanguis. Cum enim se proferat vitia,affectusq; animi in vultu ac corporiS

492쪽

si ducta quid e .

cturis

habitu, siquando aliquId latentis occultique faci-

notas in mete residet, huiusmodi fere homines ob lata vel leuissima occasione expallescunt, tumultuantur, aestuant, contremiscunt, suspiriosii sunt, 'emebundi , taciturni, suspitiosi, exanimes, variis strue cogitationibus distrahuntur, quod, ut David ait, peccatum iugiter animo obuersetur, ita Vt non pro voto aiatam mi sententia excuti possit, aut oblite rari admisii crs minis recordatio, sed subinde recrudescat, ac redintegretur e quo spectat illa Dauidis precatio, cum in tali assico uesIbi constitutus, atque huiusmodi fluctibus aestuq iactate tur Redde mihi laetitiam salutatas tui, ac spiritu principali confirma me: Tum illa cum animo suo expostulatio, vel potius deploratio, Quare tristis es anima mea, de quare contui bas me: spera in Deo, quoniam adhuc confitebor illi. Rursus parta animi tranquillitate, discussoque moerore, Introito anima mea tibi. Dedisti laetitiam in corde. Ita si omnia nobis aliter peracta sint, quam aequitas exigit, ac praua volun ras, ipsaque an malum inclinatio alio, quam intellectus concipit, mens dictat, suadet ratio, impellitur, postmodum excruciat animum hominis ira te actorum recordatio. Cum alii septi ac muniti conscientiae fiducia , ac mentis securae testimonio

Iulis, nihil metuant, aut exhorren ant, nec in ruentibus etiam calamitatibus, peste, bello, fame, rerumque Penura a , persequutione, tyrannorum ta-ilitia, deiiciantur, aut labascant. tametsi enim ea sit humanae naturae fragilitas, ut nemo non inopinato insultu concutiatur cuius rei Christus specimen

edidit, i a m iam immolandus et vir tamen integer &qui propugnatore Deo nititur, impavide atque intrepide aduersus imminentes tempestates subsistit , alloque munimento ac praesidio se fulcit ac

tuetur,

493쪽

MIRACULIS LIB. III Ie d 3

luetur. Sic Dauid angustiis undique circumseptus, s fianmctum anfractumque animi robur periculis op

ponat. opiritu si quidem potenti fultus ac vallatus, considentius loquitur : Etiamsi consistant aduersus me castra, non timebit cor meum . etiam sit e X-

surgat aduersus me praelium, in hoc ego sperabo.Similiter Iob, : Etiamsi occiderit me, in ipso spera. Cap. 13. bo . . Impli vero, scelerati, sontes, nefari j, facinorosi tametsi septa sint ac stipati magna clientela , mu- nati opibus aucti latifundiis, atque amplissima agrorum possiessione, rerumque omnium affluentia fruantur, carnificinam tamen animi percipi ut, Omnia metuunt atque exhorrescunt, ipsaq; mens conscients a sceletum tanquam gladio, utSapiens mouer irali, pungriur. Cum enim subit animum maleficii recordatio, confestim tanquam furiis agitati, contrem iuunt, pallescunt, circumspectant, omniaque vel tuta tament. Est enim cuique natura insitus de Lex natu- lectu si mim, iudicium boni mali q. discrimen .im rix qui

pressaq; Dei notitia, quam Paulus appellat legem, , seu instinctum ductumque naturae, qua ferimur

ad honesta , auersamur turpia, attestante, uti S ait, cuiusque conscientia,& cogitationibus inter se accusantibu S,aut etiam excusantibus. Magna itaque an Omni vitae actione vas&effectus conscientie, sicut homo, quamlibet atrocia illi impingantur, constantiam tueatur, semperq; in proposito suscepto. que consilio persistat, nihil metuat, non coiremissicat, aut ullis minas concutiatur, si nihil commiscrit: qui vero aliquo crimine contaminatur, aut labem aliquam In mente conceperit, poenam conti nenter ante oculos versari imaginatur, paratum q.

ante Ut Um. I smor enim, quo&sanguisse recbdit conte, nyiis Dus , corporis speciem smmutat: ita etia in mediis

G g s deliciis,

494쪽

tis oratis Coscientia

diei tetia

pore ne profert.

se profert

Simile ab

agroto.

DE OCCULT. NATURAE

deliciis, in tripudiis, in symposis, in amplexu conitio is carnificinam ac moisus animi experiuntur rcum vitae integritas omnia pacata essiciat, tra quilla placida, quieta, minimeque turbulenta, aut tumultuosa. Quod unum argumento esse potest mentem hominis a Deo profluxisse, ill rus vi inciatari , illius spiratu & afflatu impelli, denique superesse a morte animam , quae reuolutis annis, ubi supremo Iudici cum hominibus disceptare visum erit, corpus postliminio est amplexura. Mane autem atque antelucano magis elucet, ac se profert conscientiae vis ac stimulus, dissipatis fumis ac discusso fuli inoso vapore, quo mens ex hesternis ac pridianis vel actionibus vel epulis,sympostis,cruditate, crapula, ingluvie, alea fuit oppressa, ita ut eo potissimum tempore subeant animo anteactae cogitationes, eaque in mentem recurrant, quae detestari solet vel improbare. Sic Propheta et Mane exaudies vocem meam. Mane adstabo tibi, & videbo, quoniam non Deus volens iniquitatem tu es. Mane, mane eriget mihi aure Dominus. De mane Vigilabo ad te. iustus tradet animam suam,ut vigilet ad Deum qui fecit illum. Deus Deus meus ad te de luce vigilo. ita evigilatis, ieiunis, impransis,abste miis magis se ingerunt consciae mentis affectus, ac Deus diluculo aurem homini vellicat. Quis enim vino Obrutis, crapula, ingluuie, ebrietate oppressis cultus adferri possit, aut salutaris vel admonitio, vel afflatus adhiberinta noui plerosqb quibus cum identidem suboriri soleat,ac repullulascei rei male actae recordatio, vino affatim se obruisse, ne ob reperet animo, ac tacite se insinuaret facinoium memoria: quanquam postridie malum recrudebceret, ac mentem ob cruditatem saeuius infestaret. Simile enim quiddam iis euenit, quod morb2m-fectis, qui non detegunt, sed celant hula era ac ta-

I . mores,

495쪽

Mi RACVLLIS LIB. II H. s

mores, quibus scatent, quo fit, ut acerbius intus di laniata allos contingat : ad quod exemplum allustri David, cum inquit: Quoniam tacui, intactet Ia uel untos a mea, dum clamarem tota die: ita pec- satum, terror animae, mentis inquietudo conscientiae angustia confessionem sceletas extorsit, det a men non induci potui, ut commissum scelus con nterer, ac poenitentia id expiarem. Caeterum multum monaciati adferunt in permovenda mente, in excitandis sopiendisque cc inscien ex motibIS vltae institutio, corpori, habitus, insiti humores. bic Cuisi deis

nautae, militeS, baiuli, cauponeS,tia pedit , Vsura- eo consti-M , lenones, plerique negotiatores, seu minuti mer- entia catores no magn*peie mouentur conscientiae im

pulsu, ita ut eam largam sint consequuti, & qui, ut A , laxiora ac patentiora retia, omnia transnilitant, hcolantes culicem, camelum, ut Christus ait, deo lux lentcs. Nonnulli solitata j atque Vmbratili addicti, plus satis anxii sunt, ac ti epidant timore, ubi nullus timor. Sic superstitiosos plusquam parcii, aut res exigit, Conscientiae motus astitat, nec inanem persuasionem s bi eximi patiuntur. ita melancholici prae caeteris anxii sunt. Cholerici ob humorum tenuitatem , feruorem , vilem habent conseientiam , eamque vel excutiunt, vel extenuant, vel obliuione Obruere tentant. Sanguincis non magnopere cordisti sile arismi motus, nec anuigit ulla in mentem tthnsactae vitae cogitatio: quo spectat illud: Scribas contra me amaritudines, Iob lyci consumere me vis pcc satis adolescentiae meae. Iob, siccae ae enim nobis in aetate iuue pili insolenter trans 1 catara acta sunt, nec magnope id commouebant, ea in se nectute, an morbs S, in calamitatibus, ingruptate clade aliqua recrudescunt, ac menti, tanqtiam rata Ones expunctae atque obliteratae, obiiciuntur : utili, quibua cum olim multum aeris alieni sit 3

496쪽

6 DE OCCULT. NATURAE

sit, ac iam pridem rerum creditarum solutio ani, gans ab a- mo excussa, rursus appellari incipiunt. atque ut debita refundat, iure adiguntur. Phlegmatici autem, desides, ignaui, veternosi, socordes ne cogitat quidem, quid sit conscientia , nec eorum mens aut incalescit, aut xllis stimulis excitari potest, ad ea concipienda, quae salutaria sunt, utpote immodica hii miditate immersi. Impij, qui in profundum sunt demersi, quique vel a verbo, vel Dei cognitione alieni existunt, omnia contemnunt, irrident, subsannant. Nonnulli intermedij palliant, excusant, tergiversantur, alio transferunt: quod ipsum deprecatur Dauid , nec in eum errorem deuolui exoptat, Nec declines cor meum in verba malitiae ad excusandas excusationes in peccatis. Multa itaque conscientiae lumini ossiciunt, idque obumbrant, adolescentia, crapula, ingluuies, intemperantia, amor, nOX, deliciae, voluptates, quae omnia pudoris ac modestiae frenum excutiunt. Sic Plautus, Nox, vinum, muher, n hesperniciosam homini ado sescentulo: Amor. h. I. Cui Ouidius consonat: Og o. Nox, amor, vinum h nihil moderatio madent, uta pudore sacat; Bacchus Amorst metu. Si quidem consultores illi parum salutares ad dete riora animum rapiunt, mentemque a sanioribus

MUC - consiliis auertunt, Sic si quis horum conscientiam pungat ac stimulet, si ad optima quaeque impellat atque exhortetur; contemnunt, negligunt, irridet,

cavillantur, omniaque obnubilant, eleuant, extenta ant, ac causantur iuuentutem, ac florentes annos, genialiter, nulloque nubilo transigendos; postremo cogitationes tetricas ablegandas , atque in senectutem transferendas : ita cum rationis documenta respuant, ac conscientiae dictamen cauilla

tione illudant, ad Voluptatis amussim potius, quam

497쪽

quam ad aequitatis ac moderationis normam om- ines suas cogitationes exigunt. Vnde apposi te Salomon, Adolescentia Vana , praeceps, temeratia, lubrica, In cogita lari improuida, an considerata,&quq illam comitari solet, voluptas ct delicite fugaces atquc evanidae, nonnunquam damnosae, confiij luctuosum funestum cis exitum cosequantur. Quo Mori. niana autem huic aetati fere comes sit imperitia, incogitantia, consilii inopia, ob id minus per mi cit, quae ipsi salutaria sunt, frugifera, fructuosa. Est etiam nonnullis, qui in consistenti ac firmata aeta te constituti sunt, & penes quoi summa rerum publicarum,ac religionis columen consistit, aliquando errore & caligine inuoluta conscientia, ua ut plerunq; non omnia exacte atque ad amussim de mellantur, aut excutiant, aut adhibita in consiliuratione, iudicio, delectu rerum, Dei verbo ac spiri Vominestus Diuini as flatu negotia sua perficiant, sed non- coram nunqualm illos impellat, Vclanccius hum nus, vel mo-

principum fauor di gratificatior quod paulum La eae sces iras te legimus: vel etiam stabili cndae superstitio

nis an uercratae crior, molita vitiosa cosuetudo, quae Drepsit non bonorum consensu dc auctorata di, sed imperitae plebis errore, quam tamen facino, Erreros tu

tanquam legem ac regulam vitae aboleri sustinet di obsole e re : quo sit, ut in delectu rerum, in bo pro eximitani malique discrimine, in Digenda instaurandaq; tur ac propaganda sincera religione , ac Dei cultu hal lucinentur ac caecutiant, prorsulque a scopo aber.rent, magno conscientiae detrimento. Sic ludaeis Ioan i 6 persuasum erat, se Obsi quiu praestare Deo. curia in illos saeuirent, qui Christo nomen dederant. Pari impulsu ac studio incitatus Paulus, Christiani S in Acto. s. Testus erat, illosque minaciter persequebatur, Zelo

quidem pietatis, sed qui errore inuolutus est et,&cim, ut Apostolus ait, no secundum scientiam Romao, ficeretur,

498쪽

siceretur, hoc est: non iudicio, non ratione, n5 eriscussa cognitaque causa, ut Gamaliel factitauit, norianimaduersa cognitaque Dei voluntate, non spiritus Diuini impulsu atque afflatu, quem probari vult expressis Dei verbo, atque an ex eo proficiscatur, explorari: itaque erratum est in delectu reli gionis non affectu e propensione pietatis , quod spiritu diuino, qui certa atque indubitata mentibus hominum ingerit, essent destituti. sic videtur

via homini iusta ( ut sapiens ait) dc nouissima eius

ducunt ad mortem . Cuius rei specimen nobis exhibet Paulus ex persequutore factus praeco ac prompugnator, asset torque Euangelii Christi, qui se misericordiam consequutum profitetur, quod ignorans fecerit per i ncredulitatem, dc quo i ii eo osten deret omnem clementiam Christus testis, ad expri mendum exemplar i is, qui credituri essent in ipso,

ad vitam aeternam. Haec autem de conscientie mo

tu videbuntur fortasse quibusdam verbosius a me amplificata, praesertim cum hoc argumentum ad sacrarum literarum pios ei res atque Ecclesi S rni nistros spectet, quorum interest, Ac munus eXpoisicit, cuiusque mentem salubri exhortatione tranquillam ac pacatam efficere, animo t. pauore S e immere. Verum cum hi assectus, qui ex conscit mentis angore emergunt, valetudini officiant, ipsique spiritus atque humores vitiati, huic rei fomentaministrent: Medici quoque ossicium est, huius o di perturbationes meti eximere, ut iis sublatss corpus omnibus suis numeris inculpate subsistat. in perosum enim est, atque admodum difficile, cor

pus a sanitate collapsum restituere, atque instaurare, ubi mens vitiorum ac labe conscientiae cori taminata est, ubi sensuum organa, ac spiritus animales ac vitales sunt vitiati. Nec minus molestum

est viro ecclesiastico, animo medelam adferre, ubi

corpus

499쪽

MIRACULIS LIB. IIII. ro

corpus vitiosis humoribus oppletum est. Siquidem Aesimi

ob arctissimam utriusque partis cognationem dccoro oris.1 consensum, animi vitia redundant in corpuS,cor. poris vero morbi in animum mentemque transiferuntur. Exemplo sunt lymphati, melancholici, phrenetici, amentes, deliri, ebri a poplectici, veternosi, paralytici, maniaci, lunatici, tum pleriq; alii, quorum moibo si affectus ex cerebri intemperie oriuntur , quocirca capiti, quod mentis sedes est, tum utriusque partis sanitati accurate prospicien

dumn

ad quotum mentiem homnis gestatio in utero producatur, partus, tempestiuus centieri debeat.

Obiter de corporu hiemani formatione, quo redierum aut me sum numero foetus absoluathr, ac ritalis existat. In qua narratione omniatraetantur accuratius, quod hinc acerbae contentiones exoriantur, non solum in legitimo con

gressu , sed elia quavis Geniali soluta Ve

nere.

C a P. XXII.

yVM magnae subinde contentioneS ac controuersiae in ter plerosque suboriri soleant de oesta tionis ac Drtus tempore, ac queri tentur nonnulli, qui linistram opinionem de iis concipiant, quas olim vel in matrimonium, vel vitae societatem ascrauerunt, non expletum legitimum pariendi tem- pus, tu ut aliquando in suspicionem deueniant vel pellicatus& violatae pudicitiae, quodque alijs furtim corporis sui potestatem usum qit fecerint: non inconsulte visum est, hac de re nonnulla commentari , eoque magis, quod Iurisperiti, qui lites dirimunt, huius rei iudicium Medicis deferat, illamq;causam

500쪽

die si de causam per illos transigendam statuant. Sic enim icoenire in- Paulus Iurisconsultus lib. is. Responsorum : Septi- Piciedo Me mo, inquit, mense nasci perfectum partum rece- ptum est, propter autoritatem doctissimi viri Hip

tum pocrati S, & ideo credendum est, eum, qui ex iustis in est. t t- nuptijs septimo mense natus est, iustum esse filium. la. de statu Tractat hoc argumentum Gellius, sed hominum lhominia. opinione potius , quam rei veritate, aut naturali sLis 3 c. 6. ratione nixu S, ut qui nullum certum tempus pariendi statutum existimet, idque ex Plinii autoritate, qui decimo tertio mense quendam gestatum Septimi in utero pronuntiat. Caeterum quod ad septimum me is par mensem attinet, noui complures apud Belgas ma-im vita . ritimos etiam gemellos, qui ad extremam deue

xamque aetatem crudo ac viridi corpore mente

que vegeta deveneiunt. circa futilis est, nul liusque momenti illorum persuasio, qui septimirnensis partum in absolutum, minusque vitalem statuunt, & non nisi exactis nouem mensibus, infantem omnibus membrorum numeris consum- Narratio matum, in lucem producendum Sic exorta est nu- contentio. per apud nos non leuis sane velitatio, sed atrox denuae prole cruentum certamen, funestaque ac luctuosa dimi

suscitata. catio , ob expugnatam pudicitiam cuiusdam vir gunculae, non ambiguae quidem famae aut nominis, sed cerebri imbecillis aut vacillantis, quaeque mentis iudicio minus polleret, quarum pleraeque omnium citissime labascunt, minus . fortiter aut animose, vel minis vel insidiosis blandimentis ob si si unt,aut obluctantur, secus quam feroculae quaedam puellae dc clamosae, quae se unguibus de dentibus ulciscuntur, ac strepitu insidiatorem integritatis abigunt. Acrius autem magisque acerbe in hac

Tragoedia in cruduit disceptatio , quod pater, qui ex ea prolem sustulisse, vel concubitum extorsisse

serebatur (nam id aduersarij sunt criminati tanti

acerbio

SEARCH

MENU NAVIGATION