De miraculis occultis naturae, libri IIII. Item de vita cum animi et corporis incolumitate recte instituenda, liber unus. Illi quidem iam postremùm emendati, & aliquot capitibus aucti : hic verò nunquam antehac editus. Auctore Levino Lemnio medico Zi

발행: 1583년

분량: 692페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

521쪽

MIRACULIS LIB. Ii II. sorsroee hv ,1 caballis admissariis desumpta com. Prouersiai paratione, qui si vel frequetius, vel maturius equas ne voletos.' ineant, citissime consenescunt, nec Vllis munijsbel. Alanitie at licis accommodgri possunt Quid autem discrimi. eaballiae eonis sit inter viros mulieres , & vel causae vel ra, haustis. ': tionis subsit, quod mulier citius sterilescat, quami vir , ac profundere semen desinat, si quis forte re- quirat, calorem natiuum designo, quo vir praeci- ealia ias pue pollet. Siquidem quum mulier virum humo . or foemina.s ris copia vincat, ut menses indicant, & corporis et mollicies, tum vir illam insito calore superat. Ca-l lor autem praecipuus est, qui humores concoquit,t atque in seminis substantiam immutat, cuius alis mento destituta foemina, pinguescit quidem aeta- Imrdia imi tis accessu, at sterilitatem consequitur secus, Mam foecunduci vir, cui calore liquescit pinguedo, ac dissoluuntur quam fetas humores,verum eius beneficio in semen elaboran. mina.l tur. Huic rei etiam asscribo , quod mulier minusi virium obtineat, minus prudiat ti*dc consilii, mi-i nusque ratione polleat, nec ea sit dexteritate in res bus gerendis, qua vir.

s sui pati hin Ab ab ales morborum contagia

s concipiant, Et qua ratione effiatur, ut infan- tes conualescant, exhibitis nutrici medicamen

C A P. XXV. QVVM morbi contagiosi obuios quo sin-ficiant, tum in nullos se citius diffundunt, quam quorum natura multum inter se habet affinitatis: ut sunt parentes & liberi, sorores, fratres, consanguinei, quibus fere vlixo citroque periculum imminet, ac labes aspergitur. Et quo quisque sanguine coniunctior, ac magis propinquus, eo celerius ab altero malum concipit, propter sympathiam,

522쪽

hoc est, naturae cognationem atque spirituum de humorum consensum. Quocirca grassante peste ac saeuientibus passim morbis popularibus, denunciare soleo sanguine propinquis, ut absistant, patimoris uni loque remotius ab aegroto se subducant, ne pestis ne, cito eo ro halitu infici contingat, qui notos potius & con

flagra conia sanguineo8, quam exterosis notosq; corripit, tam- iciolunt. etsi reliqui, qui assistunt, apericulo non sint immunes. Par est ratio de nutrice, pueroque uberibus in trices hiante. aegrotante enim nutrice, tota vis morbi in

infantibu infantem deuoluitur, ipsa ci: nutrix subleuatur , ac morbos adia malum discutit. Quum enim morbi vis per venas feruet. sanguinis in coceptacula diffunditur, atq: ex ipso sanguine exacte confici atque elaborari lac soleat, infans impurum minusque sincerum alimentum

elicit fit, ut tota vis morbi in infante decumbat, quod sanguis, qui lactis substantia est, sit infectus, ac febrili qualitate imbutus. Quocirca confestim ablactandi, ne quid morbi contrahant, ac vim

Misisse. -- tioso succo inficiantur. Mulieres quoque nutricani,d, uui , 'nonnunquam a lactente puero morbos contram,ut , i, hunt, scd qui non sint tam exitiales. quoniam non tanta vis mali aut contagio ab infantibus promanat, quam a nutricula, cui sanguis magis feruet, hi plus putredinis concipit. Jn discutiendis autem

puerorum morbis (quoniam ea aetas medicamenta respuit atque auersatur) eo utor strata gemate re astu, ut nutricibus ea praescribam, atque ebibenda

offeram. statim enim diffusa per sanguinem( ex quo lac conficitur medicamenti vis, ubera subit, ac lac illius qualitate imbuit et ita si purgatrix sit

medicina , pii exo aluum soluit ; si astrictionis paraticeps, eundem sistit&cohibet. Similiter si tus sicula infestentur, atque anhelosi sint natura, quae pectus dilatant, ac pituitam abstergunt, exhiberi

curo , nempe Hysopum, marrhubium , iridis ra-

523쪽

picem, inulam , glycyrrhi Zam, ficus, satureiam.

Donnunquam medicamenta, quae infantia exigit, linteolo aut sit radoni includi inuoluique rubeo, eorumque dilutum (infusionem triuiales vocant) offerri, praesertim ubi ea aetas bibere est edocta , ac pocula ori admouere assueta. itaque pueros teneriores , seniculos, praegnantes, puer-Peras valetudinarias, atque ex pariendi labore a Lflictas, arte tractare meditor, ut exigit cuiusque corporis eoia ditio, & natura morbi exposcit, sicut semper menti obuersetur illud Hippocratis :Multa danda esse aetati, regioni, consuetudini. Et

quemadmodum nautae pro aeris tempestate, Veaurae temperie vel intemperie vela nunc complicant, nunc dilatant atque extendunt, ae clauun modo huc, modo illuc detorquenm. vi Cori ars j calceos pedibus accommodant: Sartores vestes me m. alabris aptante ut nutrices pueris pro aetatis infantia luot r mansumi nos inserunt, non solido cibo illos infer Hugciunt: ut Praeceptores adolescentium ingenia tra etant, ac primum elementis, mox sol da doctrina imbuunt. quod etiam Paulum studiose obseruasse legi mus in tradendis fidei nostrae mysteriis, in erudiendis Corinthiis, qui quum non essent sublimi O, i. r. 3.ris doctrinae capaces, velut ad Lucinfantes lactea luit, hoc est, sermonem suum deiecit ad illorum captum dc imbecillitatem: Ita exercitatus peritu seque medicus, singulos tractat pro naturae suae con ditione, eaque offert quae prosint, nec minima sui parte officiant. Huiusmodi autem rationibus de exemplis obturare os soleo sciolis quibusdam , qui non sustinet aliquid medelae adferri infantibus,s nibus, puerperis, dc quibus ex partu vires deiectae sunt, quoru nemo n5 summa cura fulciri debet, accomoda victus ratione,vsuq; medicamentorum salubri, ac minime noxio in pristinu statum reduci. Ii λ Sic

524쪽

so . DE OCCULT. NATURAE

Sic n5 veritus sum, puerperis triduo etiam a partii angina, aut pleurati de correptis venam incidere atque exhibita potione pectorali sputum promo- u. re Circa praegnantes quoque, siquando acuto morbo corripiantur, magna ddhibetur considera Uo, ne velapsa, vel foetus peraclitetur. si res venae

di s l. p*ygdxionem postularet , illam itio d quarto mense vL . que ad septimum, idque in supernis brachii parti

pus, nulla ratione circa pedes, femora, aut talos, seu malleolos, quibus ne cucurbitulae quidem admoueri debent, ne abortus periculum immineat Impuberibus etiam peste correptis, aut acuto morbo oppressis, salutaria remedia matur adhiberi curo , atque omnibus modis Vitae fontem cor mu-nari ,& vim morbi a principe parte amoliri. Obiter in huiusmodi trumnellis corporibus accurate vires fouendi, morbum. deiiciendus. Mala est enim Medicina, ubi aliquid naturae perit. Quocirca Medicus, aut prosit,aut ne noceat, imo omnibus modis prodesse studeat ratione artis, quod facile consequetur, si omnia recta ratione , atque ex artis praescripto exequatur.

De Pelle seu plumoso tegmine vulturis , quod inb

ra ri posset in corroborando ventriculo, atque excitanda cibi auiditate,paulo es aciim,quam et ine iber, cuius natura quoque hic exprimitur, non cuiuis obseruata. C A P. XXVI.

V M multa sint, quae foris admota ventriculo robur adferant, ac concoctioni adminiculentur, tum nihil essicacius, aut magis praesentaneum, quam Vulturis tegmen, vel detracta pellis,caeterarum

525쪽

MIRACULIs LIB. IIII sol

iam pellium modo subacta , ac concussione commplanata. Est autem haec ales, ut miluus rapacissima Vultu atque inexplebilis edacitatis, ita ut hanc Belgae ab natura.

inhiandis cadaueribus , & quod semper famelic

praedam venetur, Ghi' vocant, a cuius natura auaros, & qui habendi cupiditate iunt inflammati, nominant, Latine Vulturios, Quum autem eius sit conditionis ac naturae haec auis, ut Omnia avide appetat, & in ostens e consumat, te mini eius ea vis infusa est, ut ventriculum humanum fulciat, ac fastidioso nauseantique stomacho vires appetendi dc concoquendi cibi coierat,quindi alui profluuium cohibet, & vomitum compescit, sed diuerso modo ventriculo applicatum. Hoc enim experimento comprobatum habeo,ut siquis tegmen V corpore alitis exemptum, arteque pellicea Concinne elaboratum , subactumqrume flasci do ac languenti ventriculo admoueat, fluxum sistere, ac leuitati intestinorum auxiliari, praesertim si cositu applicetur, ut plumosa pilorum congeries deorsum spectet: quemadmodum in sustultis vestibus, secundo, ut ita dicam, flumine, pelles palma demulceri solent. confortat enim fovetque calo- ifica vi, adstringendi ratione facultates seu po Potentia tentias naturales, quibus alimenta attrahi continia naturales git, retineri, concoqui & expelli: tres quoque Venia quatuor. triculi tunicas neruosas,& totidem fibras, Rectas, ut Galeno placet, quae attrahendi munere funguntur Obliquas, quae retinendi vi pollenti Transuersas, quae concocta foras propellunt, corroborat, Vtaque suo ossicio perfungantur, efficit. Caeterum t gmen id contrario ad tersoque situ collocatum, acumine piloso sursum exppi recto, atque in sublium enitente, vomitum compescit; deorsum detractis stomachi musculis , quibus cibum amplectitur, di rctinet. In huiusmodi autem affectibus,

Ii s quibus

526쪽

so 6 DE OCCULT. NATURAE

quibus vel supernae, vel infernae partes infestari so, lent, non dissimile quiddam moliri soleo. Sic in

vomitu os ventriculi inungi iubeo , deorsum producta manu versus umbilicum et In fluxu vero alui. a pede sursum reducta palma : quod ipsum etiam factitare soleo ,sii quando mulier uteri affectibus est obnoxia. Sic in matricis, ut vocant, strangulatione, qua suffocari videtur foemina, vaporibus sursum delatis, vel venam circa talos incidi iubeo, vel coxis cucurbitulas affigi, omniaque auerti, ac deorsum ferri curo, vel iniecto clistere, aut aluo subditis balanis, seu, ut vulgo vocant, suppositorijs: Iaprocidentia vero uteri, ubi omnia deorsum feruntur, tanquam resoluta corporis compage, supernas partes ligamentis adstringi, uberibus cucurbitas assigi, vel venam humerariam pertundi iubeo, quo omnia in contrarium reuellantur. Intus quoque in iam memoratis affectibus exhiberi possunt. quae morbi conditio exigit. Sic stac cido & nause anti ventriculo, vel ubi minimum cibi appetit, aut aegre assumpta alimenta concoquit, praeter Vina a liquot generosa & calorifica, ut sunt Hispanica dc Emet ibem Cretica, Z in Ziberis radix succosa, melle condita, Groengi gibere heconfret praeclare concoctioni auxilia tu Dac flatus ex cruditate &humoribus pituitosis contractos discutit. ocirca de oculorum caligines ex densis crassi scii humoribus. stomacho sursum delatis natos dispellit. Nonnullis hanc in obsoniis & condimentis praescribo, praesertim uliginoso udoque stomacho obnoxiis. aliis, qui ex Zythi vel Cere uisiae immodica potione, dolore vel grauitate ventriculi, crebrisque ructibus infestantur, aliquot ramenta cum momen to salis deuoranda praecipio. Dici enim vix queat, qua topere inflationes dc tormina mitiget. Accen

dit quidem uritq; erimo gustu haec radix unguam,

527쪽

MIR ACULIS LIB. IIII. so

verum nullam sitim excitat : sed quum saliuam & Einet ilee pituitosum undique humorem e capite, faucibus, it ni tomacho et sciat, linguam udam praestat,ac saliua ii humore fluitantem eoque fit, ut nulla vel sui, vel siccitate os afficiat. Quocirca magno commodo septentrionales Belgae huius radicis Vs ventriculum sub

ciunt.

De occultis naturae miraculis r I NI S.

528쪽

LEVINI LEMNII

MEDICI ZIRITA EI PA

RAENESIS, SIVE EXHORTATIO ad vitam optime instituendam, summis paria ter atque infimis salubris cumprimis &frugifera, siue corporis,sive animi incolumitati prospectum

cupiant.

IN DEUM PER CHRISTUM PO-i me defigendos oculos, mentem, erigem

C A P. I.

VIS QUIS salutis suae est aut

dus,sibique optime consultum cuia pit, atque in hac vitae statione, iis excubiis aduersus imminentes casus, & quae singulis momentis ingruunt incommoda, intrepide ata Deu fons que inconcusse subsistere exoptat: in Deum opt. bonorum. max. ac coelestem Patrem per Christunt defigat o culos,atque mentem, quae ab hoc uberrimo fonte dimanauit, continenter habeat erectam, nec alio

respectet, aut consectetur salutis praesidia, sed huievni fidat atque innitatur, illum colat, veneretur, suspiciat, ac salutaria quaeque Mediatoris fiducia Magni R ab illo deposcat. Deinde sedulo excutiat,atqueatae e 'tente secum ipse meditetur, quanta Deus erga g Iahom Mei nus humanum usus sit munificentia, quibus ornamentis ac naturae dotibus hominem instruxerit, qua illustrauerit dignitate Scamplitudine, in quod decus & honorem opificium hoc e terra confla

tum evexerit.

529쪽

κXΗoR T. AD VIT. OPT. IN. sopsistanta homini contulit rerum opifex Deu .

C a P. II.

V M forma atque externa corporis huma ni species, celsa illa quidem di erecta in coetu, quo minis Umeon discat ad suam originem directos habere ocu gles.los, prae caeteris animantibus spectabilis sit, atq; ar tificiose decenterque expressa, tum interna essi gies illum mirifice exornat, quod ad imaginem &similitudinem Dei sit conformatus, hoc est, reprae sentet ac referat opificis sui essentiam, atq; ad eius naturam proxime accedat .Quae vis excelles ac diuinitus illi infusa, tota in anima ac me te consistit, s ex archetypo ac Diuinitatis sacrario deprompta. 'm. quod ius no munere consequitur homo, ut ratione,iudicio, intelligentia imbutus, doctrinae coele stis essiciatur capax, conceptaque Dei notitia,ac si dei lumine illi uniatur , ac totus in altum transformetur. Praeter alias autem insignes praerogatiuas hoc in primis consequutus est homo , ut quum Deus caetera animant: a αλο α fin Terit, hoc est,muia aa, ac sermonis vocisque usu destituta, illi loque ii di munus indulsit, quo communicare aliis sensa

mentis atque anim

i conceptus possit indicare, & , quod omnium est maximum, Deo q: gratissimum, ut Conditorem, cuius notitiam per fidem mente conceperit, Voce celebret, summisq; laudibus pro- 'sequatur. Hac enim ratione non solum illustratur nominis illius maiestas&litudo, sed etia pro in oenii humani modulo, non nulla rependitur ac Grai tuaeAeepti benefici j gratia, ac profertur erga tam muni nem Deu si eum Patrem grati propensique animi testifi exigit. catio. Quum autem Deus bonorum no P Lis. strorum non egeat, nihil aliud a no bis exigit, quam amorem &gratitudinem.

530쪽

sio EXHORTATIO siti Deo nihil homine chariae, omnia in eius Guid

creata.

. minem, atque huius animum mentemque, in uua. elucet ciUSDiuinitas, multis magnisque ornamen-

' tis illustrauit tum etiam externis donis, atque amplissima possessione rerum , quae natura Dei ministra affatim profundit, cumulate illum snstruxit l- lique totius uniuersitatis praefecturam ac principaulum attribuit, etiam infimo cuique cerdoni ac ple-Omisia 3nbcio, qui non minus fruitur Creatoris munificen usum ho ita a, totiusque mundi amoenitate spectabili cuniaminis con primis ac visenda, quam Regum quiuis copiis opitatis. busque affluens, ita ut in hoc spatiosissimo orbis

theatro Versetur, non ut exterus quidam &inqui-Ho mo mun linus, qui a mundanarum rerum possessione sit a prase- lienus, scd Vtκo bio rox Tκs, hoc est, mundi huiusci uis ac municipalis, omnium due rerum, qua Sterra complectitur, dominus. In illius enim V sum, commoditatem, obsequium omnia creata sunt, qua iacunque coeli ambitu, terraeque ac maris complexa conti reentur: quod iis versibus David operum Dei admirator unicus testatur.

Psalm S. Domine Dominus noster, quam admirabile est nomen tuum per uniuersam terram eQuoniam exaltata est magnificentia tua supra

coelos.

Quid est homo, quod eius sis memor, aut filius hominis, quod eius rationem habeas fMinuisti illum paulum a Deo vel Angelis: gloria & honore coronasti illum, & praefecisti eum operibus manuum tuarum.

Omnia subiecisti pedibus eius,&e. Quibus verbis commonstrat, quanti aestimet Deus

SEARCH

MENU NAVIGATION