Vitarum Italorum doctrina excellentium qui saeculo 18. floruerunt decas 1. 6.. Auctore Angelo Fabronio

발행: 1774년

분량: 468페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

231쪽

Sc nonnullae etiam carnes , sed quae t uerrimae sint, minimeque pingues , & glutinosae . Huiusmodi victus , quem ab illius auctore Pythagoricum apellamus , tantam esse utilitatem probare voluit Cocchius , ut nihil maioris momenti habere diceret ad artem suam exercendam non selum m dicos , quibus salus proposita est , sed etiam eos , qui tanquam aliptae virium & coloris rationem habere debent. Fortasse Cocchius praedicari de se nominari volebat cum nova quaedam in medio proponeret: nec mirum si incurrerit in reprehensiones nonnullorum medicorum , ac praesertim Iosephi Antonii Putati, & Jani Planci, apud

quos tantum non valebat auctoritas Co chii , ut quemadmodum de Pythagora accepimus , solo illius testimonio , minime vero ratione & experientia rem demniendam putarent . Quanquam Cocchius satis probabiles reddidit rationes , cur non solum utilis sed etiam necessarius censeri debeat ad salutem usus illorum ciborum quos terra fert , dumque ii viridea adhue

232쪽

216 ANTON Ius retinent succum suum . Merito etiam usum Iactis , rerumque acidarum in medicina laudavit & si his finibus se continuisset, neque voluisset excludere ab omnium mensa , ut a sua certe non eXcludebat , vi-, num & bestias , quibus vesci solemus , terrenas , aquatiles , Sc volatiles , iusta reprehensione caruisset . Consumpsit magnam orationis partem in Pythagorae factis , doctrina, & moribus, quales a iVeteribus proditi sunt videtur etiam aliquid addidisse de suo exponendis 3 suspicioque est imagine illius Philosophi suam adumbrare voluisse . Verum si Cocchius penitus introspexisset in mentem suam , intellexisset se minime posse adspirare ad laudem perfectae cognitionis rerum mathematicarum , inventionisque novarum rerum, quibus naturae scientia augeretur , qua laude alitiaque multis ingenii dotibus , prudentiaque prope. singulari ad omnem vitam legibus , dc institutis excolendam constituendamquΣ in primis floruit Pythagoras . Quo Vero acrius vestigiis veterum moniti recenti

233쪽

eo e cti tu sc a I res medici de simplicitate in medicina retinenda cogitarent , omnes antiquitatis minmorias colligendas suscepit Cocchius , quae' Λsclepiadis nomen , vitam , & scientiam in medicina facienda : illustrare possent . Is est Asclepiades , quo Crassum medico amicoque usum , & ai quo ceteros omnes medicos eloquentia superatos fuisse narrat Cicero ; qui quidem praeclarus adeo auctor fuit. i simplicis medendi rationis , ut huius exempla ab illo se petiisse glorietur Redius . Totum hoc opus Cocchius qui que in partes dividere .meditabatur , quarum prima exprimeret 3 imaginem consu tudinis atque vitae Asclepiadis , reliquae exponerent praecepta illius diligenter enodata , recentissimisque observationibus aut

confirmata aut emendata. Extrema manus

accessit priori parti 3 haecque est una ex omnibus , quae post Auctoris mortem ii cem aspexerit. Secunda quae physiologiam tractat , habet praeclara inchoata multa , perfecta non plane . Reliquarum non nisi

sylva quaedam ad nos pervenit. Erant multi qui

234쪽

sI 8 ANTONI Usqui dicerent videri sibi Cocchium cum illustrium veterum medicorum instituta resequeri gestas exponeret , facere idem , ut ait Cicero , quod seditiosi cives solebant, cum aliquos ex antiquis claros viros proferebant , quos dicebant fuisse populares , ut eorum ipsi similes viderentur . Profecto ille vetera , & veteres valde amavit,& tum se praeclare operam posuisse putabat , quando ex antiquitatis monumentis aliquid in apertum extraxisset ; quod congruerat cum illa disciplina , quam 'ipse sequebatur . Sic Volens convincere eos , qui negabant lotione' aquae frigidae ali vires , norvos confirmari , & non paucos . sanari posse morbos , ad multas , quas est physica attulit, rationes addidit etiam exemplum auctoritatemque antiquorum . Probat enim illius usum communem vulgaremque fuisse non solum apud Romanos & Graecos

sed etiam apud AEgyptios , & ab his profluxisse ad hominum utilitatem . Inter mombos , quos frigida curari putat , est tabes pituitosa , qua laborasse Augustum post illius

235쪽

illius reditum a domita Cantabria dicit ,

contra ac narrat Suetonius , qui morbi illius sedem in iecore ponit 3 quapropter hene ac sapienter fecisse Antonium Μ iam , qui in illius curatione frigida fomenta , amotis calidis , adhibuit . Iussiua inquirere num a Veteribus medicis mentio facta esset verminum cucurbitinorum , h ab iis obscure adumbratos potius quam descriptos fulsis reperit . Neque a veteribus non modo , sed nec' a recentioribus etiam qui inter investigatores rerum naturalium principatum tenuerunt , quales profecto D

re Malpighius , Redius, & Valisterius , satis hac in re factum fuit physicorum v

gis , credo , quod raro accidat. huiusmodi vermes videre . Semel iterumque vidit Cocchius , resque a se notatas in eo pro sertim quod spectat ad miras eorum i ter se copulationes , & adhaesiones eu fuit Societati Bolanica . At quoniam pers qui instituimus quae in veterum scriptis quaesivit Cocchius ad eas artes , quas profitebatur , illustrandas , erit .hujus loci referre opu3

236쪽

opus ab eo editum', donatumque latina innterpretatione quod inscribituri γ Graecorum

chirurgici libri Sorani unus de fracturarum signis , Oribasii duo de fractis O luxatis e eo

lectione Hicetae . Magnum damniim fecerat illa medicinae pars , quae manu curat, quia misere perierunt plurima veterum Graecorum volumina , quibus totam artem chirurgicam diligentissime comprehensam nisi se scimus . In hac iactura superfuerunt talen , tenues veluti res iquiae , collectiones quaedam , inter quas tum scriptorum copia , tum utilitate longe caeteris praestat illa , quam saeculo xI. exeunte Nicetas confecit , cuiusque exemplar Ianus Lascaris Constantinopoli Florentiam adsportavit. Ex hac collectione excerpsit Cocchius Sorani R Oribasii libros , quos supra commemo ravimus , hosque latinos fecit , adnotationibus il Iustravit , & magnifice imprimendos curavit. Tales enim illos esse putavit, ut Graecae linguae studiosis , & iis qui aliquam cupiditatem habent notitiae clarorum in chirurgia virorum plurimum prodesso

237쪽

possent , afferre adiumenta ad vitia quaedam corporis obscuriora dignoscenda , &certa & selecta praecepta ad morbos , qui bus ossa afficiuntur , removendos . Docuit etiam . Antonius lectores suos de reliquis scriptis in Nicetae opere contentis , in quo illa versentur argumesto sti nonnullo rumque specimen dedit . Nec sine coro lario opus esse voluit cum ex Mediceo Celsit Codice, quicum. nullum Anter omnes Italiae membranas aetate vel emendatiori scriptione comparandum esse censuit Ioannes Rho

dius ci protulisset variantes visa. libri

lectiones, quae quidem plurimae erant, maximique momenti. Et ne res prorsus aliena a proposito videretur , fecit similitudo argumenti , cum ossa aut vitiata , aut fracta , aut de loco mota sibi curanda Celsus libro in illo proponat . Hac re V luit etiam Cocchius aliqua ex parte satissa

cere desiderio Morgagnii , a, quo honor ficentissimis sane verbis invitatus fuit ad

Praefat. in Scribon. cr) Uid. Morg. epist. VII. in Celc

238쪽

222 ANTONI Us ad evulgandas omnes , quas ex veterum

exemplarium Celsi collatione excerpserat , variantes lectiones , quibus & facilior Scfelicior esset emendatio , in qua Mori gnius tum laborabat , illius politissimi , uti lissimique Scriptoris . Gloriabatur quoqueCocchius magnia hominibus auctoribus Sclaudatoribus Meadio Sc Boerhaavio se impulsum fuisse ad edendos Sorani & Oriis basii libros , quapropter se effecturum , si Vita & pecunia suppeterent , ut illorum alii similes , ac veluti comites , prodirent in lucem . Minime tamen hoc praestitit , cum ipsum quotidie aliud ex alio impedierit . Ad munera enim quae sustinebat in

No comici Florentino Anatomes & chirurgicarum institutionum praeceptoris , nec non medici , ut appellant , consultoris adiunctum fuit onus ordinate disponendi libros , quibus copiosissime instructa est Bibliotheca

Magliabeehi aha , nec non cura numismatum aliorumque monumentorum antiquitatis , quae mirum in modum ornant Pinach

thecam Mediceam , ad quae explicanda cum

239쪽

honorificentissime invitaretur. a Carolo Ri- nuccinio , i operam praesertim studiumque suum collocayit in iii , quae ad Graecia tu pertinent.. Implicabatur etiam Cocchius

mustis medicis curationibus & consiliis quae ab eo praesertim requirebant exteri &absentes. Horum enim magna semper fuisse videtur opinio, de illius prudenti in injedicina facienda Nec secus: de eodem opinatos fuisse Emmanuelem Richecourtium , ceterosque qui Francisci I. Caesaris nomine Etruriam rexere , illud declarat , quod nu la fere res g sta sit publica ad mediςipam quomqως que pertinens de qua prius sit decretum , quam Cocchii sententia cognita . Sunt in manibus hominum quae consultus respondit ut probaret & auctoritatibus & rationibus minime phlysin inter contagiosos morbos numerandam esse . Nihilo tamen minus nonnulla prudenter esse cavenda dicebat e que lex , quam habemu de modo quo tra

ctari debent tabe affecti , expurgari res , quibus ii sunt usi , fere sola ex ipsius se tentia condita fuit . At nihil honoxificentius

240쪽

facere potuit Riche urtius , quam ut Cocchii in primis esset iudicium quid maxime conduceret ad restituendam' iam diu sublatam Pisanis balneis celebritatem . Haec vero quo maior esset sua quoque commemdatione de iisdem balneis opus conscripsit vulgavitque , in quo postquam loci situm , caeli naturam , & nonnulla ad historiam Pisarum pertinentia historicum etiam agit in fine operis a descripsisset ,. in eis philos phari incipit, ut definiat qui si aquarum

color , odor, sapor, pondus , calor, vis, &effectus , partesque quibus componuntur. In harum rerum caussis assignandis si se abstinuisset ab iis, quarum cognitio ab exquisita quadam doctrina physica pendet, prudentius quidem egisset. Ait enim , ut unam rem exempli caussa ponam , huiusmodi aquas vitri pelluciditatem idcirco haberet , quod in iis magna insit raritas ab interno emanans aere 3 hoc vero paullatim aufugiente, quod evenit quando aquae s varantur a fonte , & ab externo tangum tur aere , tum ipsa4 densari aquas, Sc no

nihil

SEARCH

MENU NAVIGATION