장음표시 사용
241쪽
nihil nativae pelluciditatis amittere . Quod
ad aquarum vero naturae investigatione ili per chemica experimenta pertinet , haec non
ita diligenter instituta videntur , non multa illius artis intelligentes desiderent. Exornat ample magnificeque Antonius , in quo maxima libri pars versatur, aquarum virtutem sic ut ad Omnes fere sanandos
morbos adeo liberaliter cum iis egit utilissimas esse praedicet . At si quid inest in hoc aliisque libris Cocchii quod minus probari debeat , non ille quidem fraudandus est merita maximaqtie laude , ita scilicet eos scripsit se , ut nullius scripta fuerint Sceruditione , & lepore & Dilivitate orationis conditiora . Ex diligenti & nunquam intermissa lectione veterum Scriptorum comparavit sibi eruditionem 3 ut verta ad perfectam dicendi laudem perveniret multis litteris & exquisitis maximisque exercitationibus fuerat consecutus. Porro non fuit Cocchius unus ex multis elegantibus Scriptoribus ἔ- potius inter multos prope singularis fuit , & suam quamdam efiinxit for- Tom. IV. Ρ main
242쪽
mam dicendi , quae ita libere fluit ut nus. quam adhaerescat , ita pura est ut nihil liquidius , ita composita ut nihil in ea sit humile , in lens, aut longius ductum ue R quae
translata sunt ad illuminandam orationem ea non ircuisse in alienum , sed in suum potius immigrasse locum videntur. Accedit
numerus & ordo rerum plenus artis , &comprehensio eκquisitarum reconditarumque sententiarum, & frequens usus oppositorum , quae proprietates rerum non tam indicant , quam ad vivum exprimunt. Sed
qui apud alios loqui adeo didicerat non multum ipse secum. Existimabat enim suo iure posse dicere per se Etruriam ad pri-ssinae gloriae spem revixisse , se iam obtinui sis principatum in medicina, ceterisque facultatibus , ex quibus illa conflatur Sc levior Demosthene , qui illo susurro delectari se aiebat aquam ferentis mulierculae insusurrantisque alteri: hic est ille Demosthenes; non solum monstrari digito gaudebat , sed etiam pene indignabatur nisi monstraretur . Discipulos suos non modo pios sed
243쪽
eo e C Arus. 22 etiam venerabundos habere volebat; Sc quae iis tradebat tanquam ex oraculo edi a se putare coarguebatur . Cuius rei suspicionem id non minimum augebat quod esset tardiloquus , & omnium verborum pondςribus uisteretur. At nimium , intolleranterque sibi
Cocchium tribuisse illud praesertim declarat quod C. & amplius volumina scripserit
ephemeridum rerum suarum, ad quae delegamus eos , qui nos reprehendere solent , quod in declarandis illustrium virorum factis & moribus nonnulla praetermittamus.
Ex illis enim intelligent qua hora cubitum ierit, & qua surrexerit Cocchius, quid somniaverit , quibuscum & quo in loco sermones habuerit, quibus cibis , & quam delicatis neque enim in eius victu , uti supra
innuimus , terra nata solummodo erant in honore ejus mensa extrueretur , quo uteretur pistore , Sc coquo, quos sibi convivas adduxerit , num in sole , num in umbra ambulaverit , ceteraque huiusmodi , quibus quasi rimo huiusce commentarioli se explevi sis gloriari poterunt. Sunt qui luper- P a biae
244쪽
223 ANTONIUS hiae vitio vertunt, quod Cocchius adeo eonintempserit oppugnatores suos , ut ne verbum quidem iis unquam responderit . At nos libentius in hoc agnoscimus tranquillitatis studium , animique constantiam magnitudinemque . Aiunt Xantippem de viro suo Socrate praedicare solitam , eodem vultu se semper vidisse exeuntem illum domo , &revertentem ; non vidisse tamen a se se potissimum exacui viri patientiam. Fuit enim supra modum morosa & Jurgiosa ; quapropter rogatus Socrates ab Alcibiade , cur m ille rem tam molestam domo non exigeret; quoniam , inquit, dum talem perpetior domi , insuesco & exerceor , ut ceterorum quoque foris petulantiam, iniuriamque facilius feram ci) . Habuit profecto Cocchius
in Socrate illustre patientiae exemplum ad imitandum; gaudebatque plurimum si suorum faetorum exempla ex summis viris &ex eo maxime , qui omnium sapientissimus
dictus fuit, se petiisse iudicaretur. At quamvisci Cic. Tusc. lib.3.
245쪽
Vl3 nonnulla essent quae domi forisque pe ferre deberet Cocchius , ipse tamen bene beateque vixit; adeoque prospero fortunae flatu usus est ut ad optatos exitus fere semper provectus fuerit. Habebat plura & h norifica munera & ex iis divitias non solum ad usus vitae necessarios, sed ad cultum etiam elegantem , & splendidum . Deposito onere docendi medicinam in Acade- ania Pisana , quod per aliquot menses tantum illum sustinuisse diximus , quamvis nihil postea de Academiae commodis cogit
Verit, obtinuit tamen an. MDCCXLV. ut 1
natomes Emeritus Professor declararetur, ut
ab Academia abesse sibi liceret , utque ex illius aerario Ct x. centusses sibi quotannis solverentur . Ad excolenda studia sua , &ad pompam etiam , cum multorum nummo
rum bibliothecam habere voluisset , hanc magna ex parte collegit ex amicorum liberalitate . Floruit enim semper summorum clarissimorumque virorum familiaritatibus . Plurima & in siqnia facile consecutus est do-δrinae te Ilimonia. Nam multis erat Acade.
246쪽
miis adscriptus , e quibus contenti erimus nominasse Florentinam , quae est patriae linguae custos, ac moderatrix, ct Regiam Londinensem ; thomines litteris clari libros illi dedicarunt; percussum etiam ab amico numisma cum effgie eiusdem , Sc cum expres
sis signis illarum disciplinarum , in quibus
putabatur excellere .. Illius domus magna frequentia illustrium civium , & praesertim exterorum , qui Florentiam adventabant , quotidie fere celebrabatur . Ex Theresia is
Piombantia neque hoc dubitamus in maximis illius prosperitatibus ponere filium &filiam suscepit , qui paternam gloriam plumrimum auxere . Est enim Raymundus multis & gravissimis artibus, atque doctdinis ,& ingenio prorsus singulari instructus atque ornatus . Beatrix vero , quae nupta est Angelo Tavantio homini amplissimis honoribus re praemiis decorato, habuit & ipsa quoque a natura eximium ingenium , cuius specimen dedit cum an . MDCCLI. e Britan- nica in Italicam linguam convertisset, Sc in apertum. retulisset quamdam epistolam , qua
247쪽
recens nuptae salutaria praecepta dantur. Qui hanc epistolam legerint non dubito qui ruis puellam Mii cellanam sic libuit auctori se appellare patris elegantia , quemadmodum de Caelia Caii filia praedicavit Cicero , timctam videant. Antea quoque duxerat Cocchius in matrimonium Caietanam Debiam , sed ex ea nullos habuit liberos . Multi profecto mirabuntur hominem διγαιον ausum fuisse ea de matrimonio scribere, ut quidquam libero lectulo negaverit esse iucundius , magisque necessarium ad tranquille beateque vivendum . Lusisse arbitror Cocchium dum haec scripsit, aut, ut solebat , ostentandi ingenii caussa rem quae esset mirabilis & contra omnium opinionem voluisse defendere. Sed ita compressit scriptum ut nunquam emanaturum putaverit, cumque emanasset post illius mortem iudicio Romanorum de Religione Quaesitorum me rito damnatum fuit. Bid ιοveat dulci nutricula majus alumno ,
inam sapere O fari possis , qμα senriat,
248쪽
Gratia , fama , valetudo contingat abunde , Et mundus victus non deficiente crumena pIta feliciter cum vixiiset Cocchius an
de acquievit , omnibus Religionis officiis rite sancteque persolutis , Kal. Jan. an. MDCCLviII. , sepultiisque fuit in AEde S. Crucis. OpERA EDITA .XENOPHONTIS EPHESII Dbe comm lib.V.
e amoribus Anthiae es Brocomae nunc primum proueum e vetusro Codice Bibliothecae Monachoriam Cassinensum Florentis cum Larina interpretatione Antonii Cocchii Florentini. Londini upis Gulielmi BoυUer II 26.1n 8. MILDICINGE LAUDATIO Psi piablice ha A. D. XII. Kal. April. A. C. MDCCXXVI. ab Antonio Coectis Florentinoibia. pM. Mea. Theor. Prof Lucae I 727. in Φ.
A. cchis Mugesiani Coll. Medic. Florentini em Pull. Phil.Nat. Anatomes Pros hastia in hisdiotheca Insie. Nosecomii Sanctae Mariis Nisi III. idibus Martii MDCCXXVI.erc. Furent. I 36. opis Amovit Maorrae Albicetini. Ne Florentinum sicliti antea fecerat, sed Mugellanum itim in hac, tum in ceteris quae conlecuta sunt, Operibus se appellarci Cocchius , cauia iam dederunt voces malevolorum quos convincere vomit non probro sed gloriae sibi ducere quod e Bargo S. Laurentii Mucellanae Provinciae non obscuro quidem
249쪽
Gecbἐ medico σ antiquario Cesareo εινω I. e II. in Firenne I 6s. appresso Anarea Bondiacci . Pleraque illorum Scr torum , quae hoc volumine conti
aientiir, antea separatim ellita erant. En eorundem index.
VII. Prestione alta parte II. e III. dei asscorsidi Anatomia uel Bellini ptibblicari in Firenne Pan. 176 . VIII. Del o isto Pisagorico per tis delia Medicina . Opus hoc primo exiit in lucem Flor. an. II 3 IX. Gpra si contagia delia tabe Polmonare .X. Pr axione asia υita di Benoenulo Cellini . XI. Lettera critica sopra unMSS. in cera a S. E.
A Sig. Presidente Pompre Ne i In fine hujus epistolae legitur : Diarium Philippi III. Regis Francorum et iii fagineis Ceralis autographis Ioannis ae Sanctos uno Excerptum ab Antonio Cocchio Muce no . XII. Le tera aι Doriore Antonmaria Biscioni sopra il male desto wlgarinente det miserere . XIII. Lettera at Sig. Marohine Caris Risuccinistit Poem ael Signor at Misai, e intitiam in Frauxese e la Henriade. Ex Italica in Gallicam linguam conversa,
editaque filii haec epistola cum ipse Poemate , cui illa
250쪽
ANTONI Us summas laudes tribuit: Amstelod. an .r7 I.
Ebreo. Extat neue note M M amue, ubi extat etiam episcola , quam supra commemoravimus, dei mala dei miserere . DEI BAGNI DI PISA Trat ato di Antonio Coc incti Mesesiano: in Firenne neva Lamperia Imperiale 17so. in .
GR. CORUM CHIRURGICI LIBRI, Sorani ianus defracturarum signis , Oribam auo de factis ur de laxatis e cosiectione Nicetis ab antiqui ovilmo Codice Flo emino descripti , conversia ue editi ab Antonio Cuecchio Anatomes pros gore publico , σ An-ιψuario Caesaris . Florentia Lys ex opograph. Imperiali in fit. DISCORSO I. di Antonio Cocchisopra Melepia e in Pirenet e r Iss.nella Stomperia di Gaetano Albiret ini. DEL MATRIMONIO Ragionamento ditin Flausis Miagellano coli' antanta di una lettera aes ian. ofa irari ta dasi' Inglese da una sancti a Mugellana. In Parisii nella Siamperia Italiana I 762.