장음표시 사용
261쪽
n Ε κ r r u M. a sprudenter , composite & ornate ; itaque minime est mirandum , si plures illustres Italiae suggestus ascenderit, omnibusque se probaverit . Recordantur praesertim Fanen. ses quam magnos plausus excitaverit, cum apud eos aliquando concionatus esset; iidemque praeclarum dederunt testimonium iudicii Sc amoris sui in Bertium , cum eum civitate donassent . De Bertii eloquentia existimari potest ex illius panegyricis orationibus editis anno Μ DCCLXIVo quae quam vis non omnes oratoris virtutes habeant . 'fatis tamen ostendunt quam Auctor esset ad excogitandum acutus , & quam solutus& eoplosus in explicandis sententiis. Tantum autem ipse fidebat eloquentiae suae , Sc cognitioni , quam acquisierat rerui sJudaicarum , ut cum Liburni esset an.
MDCCXxv. oratione convincendos sitsceperit Hebraeorum de Christo errores ; maximeque laetatus est , cum intellexitat nonnullos illius contumacissimae secte fractos a se discessisse . Itaque rem utilem se facturum putavit , si habitam orationem in 3 Vulgus
262쪽
vulgus emisisset . Eodem tempore quo se in eloquentia exercebat Bertius Hebraicae& Graecae linguae operam dedit , habuitque in Graeca praeceptores Antonium Mariam Salviniunt , & Dominicum Laggariis
nium viros sane cum paucis comparandos. Has autem linguas eo libentius excoluit quod eas maxime conducere arbitratus est
ad perfectam , quam spectabat in primis , rerum divinarum scientiam. Erant & alia studia , ad quae inflammato animo rapiebatur Jo. Laurcntius. Nam poetas , & prae-1ertim Italicos non legebat modo , sed etiam ediscebat ; cumque ipse solutus Scexpeditus esset ad pangendos Versus, minime veritus est in Florentina Academia spathistarum de re proposita semel it
rumque ex tempore dicere e nec modo
numeris ligata oratione , sed & soluta id ipsum praestitit difficillimam sustinens personam notum est illius Academiae proprium exercitationis genus interpretis Sybillae . Non defuerunt, qui de Jo. Laurentio illi: d quoque praedicarunt , miro ardore
263쪽
3c' progressu Mathematicis disciplinis ipsum deditum fuisse ci) . Sed ei plus sane tribuerunt quam veritas concedit , cum prinfus esset illarum disciplinarum ignarus . Nishilotamen minus in tradenda suis philosophia Cartesianos potissimum secutus est . Fuit profecto eius opera fructuosior cum e Philosophiae ad magisterium Theologiae transiisset , quam facultatem Senis', Florentiae, Bononiae , & Romae ita professus est, ut ubertatem eruditionis Sc copiam doctri- nae omnes suspicerent. Accidit interea ut Nicolaus Antonius Sehi assinatius , qui summum Magistratum tenebat Augustinianae familiae huic assignare deliberaverit eiusmodi Theologiam , quae ex instituto maiorum totam complecteretur S. Augustini doctrina na , in eo praesertim , quod spectat alDei gratiam , liberumque hominis arbitrium , quaeque typis ina pressa una omnium sui ordinis scholarum regula esset . Idraim & ad brevitatem studiorum aptius. a 'Si ad salubritatem sententiarum de rebus
264쪽
divinis tuendam adversus pestem quamdam in ipso Catholicae Reipublicae sinu tamquam strumam adhaerentem providentius , R ad Augustinianae scholae gloriam retinendam accomodatius esse putavit. Haere deliberata Schiassinatius , qui in eligendis idoneis viris iudicium & diligentiam semper summam adhibuit , mandat Io. Larurentio , ut opus hoc Atheologicum scribendum recipiat . Cessit. itaque Bertius Praepositi voluntati , stimulis addentibus Zaggerio , Gattinio , Antonio Gioia , quo intime sane utebatur , ceterisque omnibus si unum excipias non Italum , primariis Familiae vi
ris . Quoniam Vero tantum opus nec in stitui nisi praeparato otio , nec exiguo tempore absolvi posse videbatur, a i caeteris omnibus occupationibus: exsolvi postula-Vit , ut huic uni animum intenderet. Fre
quentissime abdebat se in bibliothecam Mngelicam , ibique S lege odo S scribe
do homo non tam natura quam exercit tione robustus dies totos consumebat. Cum eo etiam pernoctabant, deambulabant , ac
265쪽
B E R T I U S. 249 rusticabantur commentationes ac tractatio-
nes theologicae , satisque ostendebat se nihil remissurum de improbo , quem itflera- 'bat , labore, nisi prius susceptum iter magna ex parte confecisset. Vulgavit ipse stria priora volumina octo enim volumibus totum opiis , quod inscripsit de Theologicis disciplinis comprehensum est anno ΜDCCXXXIX. , quartum & quintum eo , qui
c0nsecutus est, anno,sextum an. Μ DCCXXXXll. , septunum huic proximo anno , octaVum demum an. ΜDCCXxxxv. Porro admonendi
omnes sunt , qui dant operam theologiae , ut hos libros nunquam de manibus deponant . Praeseserunt enim genus scriptionis grave, Sc argumento plane dignum , satis comptum praeterea , Sc scholarum faecibus expurgatum; lucidum ubique ordinem cum brevitate coniunctum 3 summam in rebus. maximi momenti diligentiam 3 in disput tionibus moderationem 3 tantam autem erinditionis copiam , ut ad theologicas disciplinas percipiendas amoenam non minus , quam eompendiariam aperiat viam . Ac
266쪽
fuere quidem nonnulli , quibus videretur Bertius subobscure aliquando , & veteravis potius , quam tyronibus scripsisse , Scinterdum festinantis ealami indicia dedisse;
quorum primum rerum non verborum ob
scuritati , alterum necessitati , qua preme batur , celariter perficiendi. oporis conce dendum . Verum quoniam librorum scriptores non naevo aliquo & crepundiis , se i co pore omni , ut ita dicam , cognosci debent , hoc mihi videor posse contendere sex eorum numero , quorum Institutiones Theologicae hodie circumferuntur, Vix ullum esse , qui uberius , meliorique ration universam hanc , quantum late patet , disciplinam sit complexus , paucos , qui lin- guarum , & critices subsidio in abditiores Theologiae recessus felicius penetraverint 3 neminem qui in illustranda , & tuenda Augustini doctrina praeclarius operam collocaverit . Non dubsto fore plerosque, quibus minime necessarium hoc nostrum iudi-dicium videbitur , cum Bertius innumera
prope habuerit & iudicia , & testimonia
267쪽
R E R T I u 2 si gravissimorum Theologorum , quodque m
gis facit , auctoritatem ipsius summi Pom tificis Benedicti X lv. qui omnes iure Scuere hosce libros de Theologieis disciplinis in caelum tulerunt . Nec potuit ab sapierditissimo Pontifice honorificentius fieri de Jo. Laurentio quam eum audiens illum dis stractum iri ab absolvendo celeriter operec nam Augustinus Gioia ubi declaratus fuit ordinis Magister novo quidem apud Augustinianos , sed decora ad ornandum Ber inti um instituto munere ipsum habere voluit Latinarum epistolarum scriptorem statim ad se Gioiam advocavit , eique impera Vit , ut vacuum & liberum ab omni m nere esse sineret Io. Laurentium : si prae, mio aliquo eius doctrina eiusque studiis digno ipsum afficere vellet , bibliothecae Amigelica praeficeret . Fuit quidem Gicia dicto Pontificis audiens , quamvis hoc esset in more positum , ut illius bibliothecae praefectura iis deferretur , qui ad gubernacu
Ium sodalitatis sedissent . Postquam Bertius suum da Theologicis disciplinis opus absolvis
268쪽
set , calamum sumere debuit , ut illud a calumniatoribus defenderet Hi enim &voce , & scripto , & privatim publiceque disseminabant ab illo prava , & perversa multa edoceri; dogmata Praedestinatianorum defendi , scilicet nolle Deum salvare omnes 3 Christum non pro omnium salute cru, ei fixum; liberum arbitrium ex se nihil aliud gignere posse nisi malum ; homines ad peccata compelli , hisque similia errorum monstra , de quibus olim Manichari, mox Lutherani R Calvinistae , postremo Ba)us Sc Jansenius damnati fuerunt. Pote- rat se quidem solari Bertius quod communem haberet fortunam cum illustrioribus discipulis non soIum S. Augustini, sed etiam S. Thomae , Henrico Cardinati Norisio , Christiano Lupo , Petro a Soto , Natali Alexandro, Hyacintho Serryo, & , ut innumeros asios omittam , cum ipso sancti Daimo antistite & magistro Augustino , qui
omnes accusati errorum fuerunt , omnes
que de inimicorum perfidia triumphar, at 3 poteratque ejusdem Augustini di
269쪽
etum usurpare e me, oportet cum lassibus convicia non solum patienter , verum etiam grameanter audire. Praeter quam quod in iisdem ferme dictis reprehendebatur Bertius c& hoc quoque non mediocri illi erat solatio) quorum Norisius insimulatus fuit, & quae non populari quadam trutina sed aurificis sat ea semel iterumque & tertio Romae ex . Ini nata , ita probata a summis iudicibus fuerunt , ut in signom accusatorum impuden tiam nihil illi detraxisse , sed potius aliquid addidisse laudis iudicatum fuerit. Haec resipiciens Bertius in animum induxerat omnes indignitates contumeliasque inimicorum s suorum patienter 'serre , utque propositum mutaret, fuerunt amici, sapientes viri Augustiniani .ipseque Summus Pontifex Benedictus XIV. verba Hieronymi ad Pam' machium opportune sane omnes usurpan,
270쪽
2 s l. I o A N N E S L A u R. judicetur , si tacear . Exaravit itaque Be tius , vulgavitque Romae anno MDCCXLVII. nequicquam contra adlaborantibus in A
gustinianam doctrinam male animatis hominibus, disertationes sex , quarum haec est inscriptio : Augustinianum Ustema de gratia ab inir a Baiani o Ianfeniani erroris insimulatione vixdicatum , sive refutario librorum, quorum titullus : Bajanismus ganfenismus re- rivivi in formis P P. FF. Belselli , O Berti Ordinis Ereuitarum S. Augustini Oc. Para L . O ii. Cou scripserat lios libros de Bajanibmo , ct 'ansenismo redivivo Ioannes d'Yse de Saleon Epithopus primum Segodunensis , mox Archiepiscopus - Viennensis iaGallia , aliorum magis vocibus , quam sua sponte inflammatus in illa duo A uiniani ordinis lumina 3 eiusque postea vestigias persecutus est Ioannes Iosephus Languet de Gerra Senonum Archiepiscopus , iis tamen praeeunte Canonico quoda in Augustis Suese sonunt cognomine de Gorgne , qui primui omnium Bertii Theologiam , postquama quartum ilhus volumen. in lucem exierat,