Vitarum Italorum doctrina excellentium qui saeculo 18. floruerunt decas 1. 6.. Auctore Angelo Fabronio

발행: 1774년

분량: 468페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

381쪽

366 3 o. ALFo rsus compressione perierat. Transit inde ad aeωtus ab interiori. principio genitos , aD-matque pecessario existere in rerum natura vivida quaedam & actuosa carpora ,

quae ex se ipsis moventur ob insitam iba Deo virtutem , te hanc nunquam immutari, R nunquam destrui posse a cointraria vi; sic ut impediri illa quidem possint quin ex nno in alium transeant tu cum , minime vero ad quietem cogi. Ad hanc rem explicandam utitur Borellius exemplo hominis qui a prora ad puppis eadem velacitate , qua navis , m etur Is enim Ioeum haud mutat quamvis mi nime quiescat . Ab hac interna virtute semper actuosa, S ab illius repetitis icti

bus caussam dedGit motus uniformiter apcelerati , sum priua demonstrasset quassi libet externam caussam , etsi continenter impellat corpus, non uno tamen semper tenore atque perpetuo motum illius εν GHerare posse . Animadvertit etiam do ab omni interno principio motum uallar

miter ac terapum gigni posse, sed ab ibi id

382쪽

Io tantummodo , quod uno semper tenore,& unam partem versus impellit corpus, quodque minime incumbit impulso eo ri. Post haec ingeniosissima sane per e perimenta demonstrat grave comus vel sibi ipsi relictum , vel sursum quomodo cumque proiectum suo descensus motu aequalia spatia aequalibus temporibus percu rere; & proj ectionis gravitatisque motus , quibus unum idemque cietur corpus , i tegros sic permanere ut quisque suos eo sequatur effectus . Quibus positis quaerit quem natura in descensu corporum gravium habuit finem , atque hunc minime

in eorum motu , vel in eorum accessione

ad tellurem sed in quiete, reperit , quia snt in ipso telluris centro . Hinc transit ad investigandam, caussam ob quam continenter idem descensus acceseretur . Refutatis prius Gassendi aliorimque philosophorum sententiis suas postea proponit . Ex his autem illam verosimiliorem putat, quae minimas particulas gravium ' corporum propria quadam virtute praeditas es,

383쪽

368 30. A L F s. v Sse ponis , a qua ad telluris centrum finis

caussa , quem voluit natura , dirigantur . Haec autem virtus sibi semper aequalis cum desiderium . non expleat suum , nisi corp re ad terrae centrum deducto , aequales

novosque semper in ipso renovat impubsus . Nemo est in Ne toniana philosophia mediocriter versatus qui non videat in quas dissicultates incurrat huiusnodi sententia. Nihilo tamen minus gratia haben da est Borellio quod ab errore deduxerit homines , cum eos docuerit gravitatem non posse oriri a mechanico externo im pulsu , & posse corpora moveri sine contas ctu alterius corporis a quo impellantur . His quasi gradibus accedens ad praecipuum operis sui argumentum ostendit tempus semper notari posse, quo in cadente corpore concepta iam veloςitas minor sit quacunque alia velocitate ab impulsu orta , exinde feliciter concludens gravitatis vim minorem semper esse qualibet vi presectionia . Praetereunda arbitror , quae Auctor

parumper a propositst digredi ea

tradit de

384쪽

de magnetica attractione, quod haec dommientis potius somnia quam philosophi i dieia esse videantur . Potius illa comm moranda sorent, nisi vererer fatigare is ctores , quae de mollitie, duritie , elasticitate , R iluiditate corporum exponit; post quae rediens ad propositum , non plane se contentum dicit , ut probet percussionis vim infinitam esse , ratione illa , quae nitutur differentiae, quae est inter pondus premens & percutiens, corpus in figendo clavo , quapropter aliam luculentiorem affert ab eo deductam , quod minimunti, quodcumque' corpus impactum librae braehio attollere potest pergrande pondus alteri appensum brachio , & vincere contrarium gravitatis nisum quantumvis magnum . Hinc sapienter dilutis iis , quae obiici poterant, explicandum suscepit tremorem percussorum corporum, quem com

parat pendulorum, & laminarum elastic rum vibrationibus . Id ut melius comprehendatur , intelligi iubet corpora minimis qui

busdam armillis sexibilibqs , & per infini-

385쪽

res poros distinctis composita , quae quidem

arni illae per ictum alicuius corporis compressae , eum pristinam figuram recuperare nituntur , alternatim producantur Si contra bantur , in quo proprie.tremor consistit, necelle est. Rationem autem investigans qua re armillae in eo statu compressionis ab exte no ictu inductae non perseverent , a Corporibus mollibus corpora flexibilia distingui iubet . In illis partes 'ita transferuntur , ut si exempli caussa plumbi lamella fi etatur, cum violenter in oppositis lateribus particulae constipentur , & rarefiant , . quae compressiae sunt suis e locis expulsae in poros confugiant , quos aliae particulae

acuos reliquerunt et quare cum Iam us

quequaque eadem sit lamellae densitas , non est cur ad pristinum illum statum redire debeat aut possit . Non idem in chalybis' aut vitri lamina contingit. Quan-- quam enim in ea fit eadem compressio Scdilatatio particularum, non tamen eadem translatio fili quapropter cum pori alicubi plus aequo coarctentur , alicubi plus

aequo

386쪽

uo RFLLIu . 3T aequo amplificentur , necessario consequi,

tur , ut aer ambien4 , di innumera praecipue corpuscula sua se virtut* moventi aut ignea , aut lucida , aut magnetica , aut aliorum generum in corporibus ipsis insi ta , & per eos , de quibus t quimur , p.ros errantia maiorem vim in angustiorubus , ob maiorem qu/ia nanciscap 'sitionem , exerceant; ex quo seritu siti ut eosdem poros rursus amplificent i atque hinc partieulas ad priores cont*ctus ieorpus ipsum ad pristinam figuram redire cogant . Quod ut confirmet b exemplis termometri in aquam ςalidam immersit in

cuius vitro qadem fere coptingunt i ciniusque effectus veram explicationem ipse primum a se ali tam gloriabatur, similitudinem transfert. Haec , quam prob vit Borellius , sententia , quamvis in muli sgravesque dilabatur disse ultates , ob id

tamen commendanda est , quia hoc dissei --re corpora elastica ab mollibus docet , quod horum partes , contra c sit in init , ab propriis o tivisque coni inbus , bus A a et alios

387쪽

alios prorsus aequales , & aeque validos transferantur . Cui principio si generalem

materiae attractionem adjunxisset BoreIlius , ipse profecto destinatam Ne tono laudem praeripuisset . Idem cum observasset in gravium corporum casu ab actione gravitatis , replicatis ictibus , valde vehementem impetum paulatim produci , nec non repetitos ictus , quamquam admodum leves , in pendulo etiam vallo mirae cuiusdam velocitatis caussas ei se posse , consecutionem eiicit quae illi vid tur , id est parvam eamdemque debilem vim impetus se ipsa maioris aliquando caussam esse . Ex rebus autem hactenus explicatis occasionem sumit Borellius ea tentamina eorrigendi , ex quibus Gassendus , Mersennus , aliique inferebant , onera super trutinae lancem imposita , Sc per a I-terius corporis in altera lance ictum elevata , esse in proportione impetus , quo fit idem ictus : quo loco impetum percusisionis, Sc gravitatem , aut pondus corpo rum non posse alterius alterum esse mensuram

388쪽

suram ostendit . Tum alia multa promit egregia vel ut Auctores , quos diximus ,

vel ut Aristotelem convincat opinantem graviora in ipso motu , quam in quiete evadere corpora , hoc argumento ductus. , quod securis magno quovis onere pressa, non tam profunde subiecta corpora fi dat , quam impetu quodam certo agitata atque vibrata . Demonstrat itaque Boret' lius nullum a motu oriri ponderis incrementum s ac demum explicat qui possit a solo gravis corporis pressu fieri aliquando cavum in corporibus mollibus aequale illi quod ab ictu levioris corporis fieret , quin inde inferri queat vim gravitatis aequaletuesse vi percussionis . Ita opus concludit Fac monumentum aere perennius , in quo si errata quaedam deprehendantur j nem

tam sit inhumanus , quin egregio Auctori non alium secuto magistrum & ducem quam se ipsum , facile condonet ci) . Magnum pignus ab se rerum physicarum a A a a malo

Uidesia Christiani Hugenii iudieIum de hoc opere in libro epistoIarum ad Leopoldum Principem

389쪽

3 4 1 A L s o N S ti smatori bin datum putavit Borelliub velle se persequi , Sc in medium proferre cetera quae ad gravium corporum motum pertunent. Et quidem promitam exsolvit edito triennio post , cum esset Messanae, libro de motionibus natissibus a gra vitate pe dentibus , de quo priusquam dicamus rerum ordo postulat, ut exponamus reliqua memoria digna , quae ipse in Etruria gessit. Malpighii patrocinium suscepit adversus Io. Ritellium Britannum Anatomes doctorem in Academia Pisana , qui obstinate negabat illum omitium primum vidi in thunnis , & xi iis , aliisque simis spiscibus nervum opticum non ex capillamentis , vel funiculis in fasciculum collectis , ut in homine & quadrupedibus , sed ex complicata quadam membrana consi re . Quae exaravit Borellius pro amici desensione non enim tum rupta aut la xata summae inter .os coniunctionis vincula erant relata more in volumen quod inseribitur : Malpubii opera posthuma . Hoc vesumen 'si quis adeat , ibi quoque plureβ

390쪽

offendet Borellii epistolas ad ipsum Mal-pighium datas de contagiosis febribus ,

quae Pisas, earumque viciniam an. Moctixti luctuose afflixerunt. Maiorem vim habuit amor publicae incolumitatis ad cohorta dum Borellium , ut propius contemplar tur tum in cadaveribus , tum in Mgrotis harum febrium caullas & effectus , quam

eiusdem timidus animus , quem solitus fuit in periculis ostendere , ad deterre dum . Cuius exemplum , . quod ipse petiit ab Hippocrate aliisque summis viri, , uti, nam . omnes medici imitarentur , quo sic facilius in posterum aut praedici avertique possent huiusmodi morborum gener , ut saltem opportuna iis adhiberi medicamenta . Cum Pisas an. MDc Lx m. Vocatus fuisisset ad triadendam theoricam Medicinam Cai olus Fracassatius homo quidem in omni ferme re physica exercitatissimus , tantum is erat cum Borellio , quantum hujus patiebantur occupationes et iisdem studiis ita simul fruebantur , ut semper aliquid ex observatione naturae promere

SEARCH

MENU NAVIGATION