Vitarum Italorum doctrina excellentium qui saeculo 18. floruerunt decas 1. 6.. Auctore Angelo Fabronio

발행: 1774년

분량: 468페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

401쪽

quod hanc physices & mechanices partem , omnium primus illiistraverit . Nam Galileus ipse aliquid potius hac de re comiecisse quam deinonstrame videtur . Ne v ro aliquid i operi deesset novis argumentis errorem' illorum convincit, Borellius , qui corporibus omnia obsideri spatia , nullumque inane esse posse affirmabant. et ac deismum i librum claudit suam ' de glaciei pha nomenis opinionem exponens , de qua supra aliquid innuimus . In toto huius. ope. ris itinere zhabuit Borellius duces Geome. triam experientiam , dolendumque quod his interdum hypothesis , quanquam raro sis se comitem adiunxerit. Id autem illis

praesertim mirum videbitur , qui norunt Omnes ' Academicos det cimento una mente

consensilla de ablegandis a physica hyp thesibus; sed ego Borellio ignosco qui habet excusationem vel temporum vel necessitatis . Susceperat enim explicandas causesas omnium rerum , quas suis vel alienia doctus experimentis didicerat de motionibus

vaturalibus a gravitate pendentibua ; neque

402쪽

id sine aliquo hypothesium subsidio prae- , stari potuisse videtur ab homine , qui praeter gravitatem nullas alias generaliores naturae leges agnoscebat . Edito hoc libro quanquam dies ac noctes cogitaret Borellius de absolvendo magno Sc arduo opere de motu animalium , aliquid tamen de acerrimo illo studio quo ferme a puero fuerat incensus c solitus enim erat xII1. diei h ras' in litteris consumere remisit, volens in omnium rerum abundantia , solutius ac tranquillius vivere. Id exigere ab ipso videbantur provecta aetas & gracilitas cor poris sanguinem enim in adolescensita evomuerat & imbecillitas virium , quam

contraxerat praesertim ex morbo , quo no

multo post quam redierat in Siciliam confflictatus fuit . Sed ipsa oblectamenta &solatia Borellii sibi. aliisque erant fructuosa. Peragravit maximam Siciliae partem monumenta antiquitatis, Sc quidquid esset admiratione. dignum i conquirens . Saepius dabat litteras de rebus pissicii ad Micha Iem Angelum Riccium , quocum opera

403쪽

Octavii Falconerii jam diu in gratiam redierat , ad Henricum Oidenbourghium Regiae Anglicanae Societatis' a commentariis , ad Christianulii Hugenium, Jo. Dominicum Cassinium , aliosque Paris nae Academiae sectos erat enim. in spe magna fore ut brevi in illorum numerum referretur &ad Ioannem Denisium . Narrat hic se a Borellio inter cetera didicisse acriorem esse sensum sinistri oculi quam dexteri , hu-

usque rei veritatem non uno experimen to comprobasse. Collegit Borellius opuscula quaedam mathematica Francisci Maur lyci Abbatis Messanensis , quem merito Instauratorem mathematicarum disciplinarum appellabat , ea mente ut in lucem ede rentiae . Edidit vero carmina Simeonis Raui

Episcopi Pa istensis . . quo hemo sibi fuerat

nec amicior nec charior . 'Sic illum etiam adamaverant Sicelides , & Etruscae musae , ut merito in principibus illsus aetatis poetis numeretur . Ut autem corrigeretur siquid minus diligenter in iis carminibus esiset elaboratum , usus est Borellius operi

404쪽

amantissimi discipuli sui Alexandri Ma chetti s quanquam & per se ipsum id praestare poterat. Nam ut ab eodem Marche to accepimus i) non expers fuit ille poeticae suavitatis . Gratum quoque erat Bois rellio praeclarae indolis adolescentibus , qui domum suam ventitabant , commonstrare

viam , quae ad philosophiam ducit , & ut fieri solet non ut ipse dux esset digitos

ad fontes intendere . Celebrabatur etiam quotidie eius domus maxima Dequentia civium , ac nobilissimorum hominum splendore . Horum plerosque sollicitare existimabatur, ut ab Hispanorum imperio defiesrent . Sed quod huius rei nullum erat apertum crimen , quo argui post et , non putabatur de tali tamque claro viro su*icionibus oportere iudicari . Demum se ipsa res aperuit anno Μ Dc Lxx Iu ; cumque in coniuratorum numero Borellius haberetur,

Q Videnda est Epistola Io'. vol. i. epist. ad Leois politum . Admonendi tamen sunt lectores ne omnia ad veritatem in illa epistola perscripta suisse putent . Nam Marchettiis in laudandis moribus' Borellii nimium amori in praeceptorem concessisse videtur .

405쪽

sui peccati poenam exilio pendere debuit . Scripsit Marchetius illum postea se purgasse de oblato crimine ; sed ego potissimum Joanni Baptistae Carusio aliisque gravissimis rerum Sicularum Historicis credo , qui non dubitanter affirmarunt Borellii lingua quasi flabello seditionis illam ambitiosorum hominum societatem diu fuisse ventilatam.

Ipse pulsus Messana , exulans , atque egens Romam venit , seque ad Christinam Suecorum Reginam tanquam ad patronam applicuit . Pro suo singulari in litteras amore Regina non modo iii clientelam , sed etiam in Academiam suam excepit Borellium , non dubitans eximiam huius doctrinam magno ei ornamento fore . Quoniam vero ipsi videbatur Borellius scientiam physices tanquam filiam osculari suam , satagebat ne maeror , egestasque , neve alia res uIIa illum averteret a persequendi operia de motu animalium sudio . Τanquam vero extraordinaria pensa , ab illo exigebat ut aliquod physicum argumentum interdum descripto exponeret in Academicorum coro-

406쪽

BOR EL Llus. 39 na . Non est tamen hoc loco praetereunda Reginae, seu potius illorum temporum leviatas. Haud negabat ipsa fidem praedictionibus, notationibusque cuiusque vitae, quae ex natali die , aliisque astrologicis signis fieri solebant ; cumque plures sint quos suus delectat error , commisit Regina Boorellio , ut oratione probandum susciperet gravem iniuriam Astrologiae illos facere,

qui negant inter coniecturales artes illam adnumerandam esse . Paruit Borellius Reginae mandato ; & quidem hominem summi iudicii risiise arbitror postquam intellexit plures extitisse , qui suas esse aliquid

putaverint nugas . Post haec expauit Reginae & Academicis collegis suis observata a se ineunte sextili an . MDc Lxx I. in at-neo monte , ad quem idcirco redierat , ut praetermissa quaedam in sua meteorologia In-eendii MElnei an . MDc Lx Ix. suppleret. Tum enim ad verticem montis illi adscendere minime licuerat . Notavit itaque interio res partes superni ostii , cuius ambitus estui . millenorum passuum , totas componi

407쪽

ex immensis marmoreis molibus ad perpendiculum sectis . Miratus est serena Sctranquilla nocte caelum humidissimum , cui caussam dare putavit sumosas exhalati nes , his vero fermentatam per stillantes nives , a quibus nunquam montis vertex deseritur , igneam materiem . Tantum etiam suit frigus , ut liquor in thermometro*d xvI. usque gradum descenderet , cuius rei caussam satis probabilem se posse invenire visus est desperasse Borellius . Etsi vel minimum moveretur dum erat in montis apice , anhelitum experiebatur, sic ut consistere vel sedere cogeretur . Id vero repetebat ex summa raritate & subtilitate aeris , cuIus densitatem ae elaterium plurimum adsuvare motum musculorum putabat . Tanta porro erat subtiIitas ct levitas

aeris, ut in illo fastigio hydrargyrum in

barometro ad cubitum adscenderet, qua do in infimis montis radicibus ad cubitum eum dimidio adscendebat . Qua autem ex re penderet tanta ac tam mira varietas , minime pronuntiare voluit Borellius . Inter

408쪽

BORELLIUS.

ter hae Regina rem commovit nova disesertatiotie dignam , qui scilicet esse potuerint apud veteres multis remorum ordinibus instructae naves. Res erat diu & multum quaesita , nee quidquam certi eonstitui posse videbatur , quod non incurreret in magnam aliquam dissicultatem . Sed quo dissicilius , hoe gloriesius fuit Borellio , miro ingenii sui acumine talem excogitasse huiusmodἱ navium aedificandarum rationem , ut nullam aliam nec verosimili rem , neque ingeniosiorem excogitari po tuisse fuerit creditum . Rem gratam anti quitatis praesertim amatoribus me facturum arbitror , si in sine huius commentarii totam Borellii sententiam ipsius verbis e ponam . Exempla, harum , quas comme

moravi , dissertationum vidi ego Romae in Vaticana bibliotheca, Sc apud Religiosos homines Scholarum Piarum , nec plure mihi studiosissime inquirenti videre licuit .

Noluit fortasse Borellius ullam extare mo numentum ceterarum physicarum rerum squas in Academia Christinae tractavit ,

409쪽

gis voluntatis nutum , aut coniecturam quam ad suum iudicium tractaverat. Narravit tamen mihi vir doctrina praeclarus Thomas Perellius , Romae dum esset , se percurrisse Borellii dissertationem , in qua& observationibus , & rationibus , non secus ac Zendrinius , & Eustachius Manfre-dius multo postea perfecerunt, auctam esese maris altitudinem comprobabat . satis de his Differtationibus dictum erit, si hoc unum addam ita illas Italice seripsisse B rellium , ut si non abundans , non inops tumen , si non valde nitens , at non horrida in iis appareat oratio ; tanta Vero pru dentia atque accuratio in inveniendis o dinandisque rebus, ut hac sola laude prinbari potuerint Auditoribus suis . Illud etiam erat pergratum perqueiucundum Christunae Reginae doceri a Borellio de caelestibus rebus , quas ipse Sc Adrianus Au-zoutius, qui iis temporibus Romae commo rabatur, pro parium studiorum αoniunctione Observabant; i quin imo si quid novi in caelo

410쪽

caelo extitisset , ipsa per se contemplari vinrebat . Summum istud Reginae studium in litteras litteratosque viros facile persuadebat Borellio , libi Romae fore Iocum quietis tranquillitatisque pleiiissimum; sed illa

postea consecuta sunt tempora , ut bona spes cum omnium fere rerum desperati ne confligere videretur . Nam solutione a Suecis impedita , saepe accidit ut Reginae aerarium tantas in angustias venerit , ut necessariis vix sumptibus , non modo liberalibus satis esset . Ne vero partis anteaeoptolis frueretur Borellius perfidia fecit reterrimi famuli c etsi fortasse heri dissicillimi mores illum nequiorem reddiderant a quo non solum pecunia , sed omni pene re spoliatiis fuit. Ad ceteras miserias accessit mors Leopoldi Cardinalis Medicet , quam lugere non desilit Borellius ut sibi & certe ilIius opibus sustentare potuisset casus suos ) utque litteris, omnibusque ingenuis artibus calamitosam . Quoniam saepe a nobis de tanto viro mentio facta est, non erit ab re pauca de eius Virtutibus ,

SEARCH

MENU NAVIGATION