Vitarum Italorum doctrina excellentium qui saeculo 18. floruerunt decas 1. 6.. Auctore Angelo Fabronio

발행: 1774년

분량: 468페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

391쪽

vellent , quod alios iuvaret , & ipsos oblectaret . Primis huiusce contulictionis temporibus nimis fortasse illos exquisiisse

comperio , an ex uno in aliud corpus sanguis 3 & per venas cibi & medicamina in ipsum corpus transmitti possent . Non est eredibile quantam animalium copiam ad has aliasque tum medicas , . tum anatomicas praesertim investigationes secuerit Borellius totis duodecim , quibus in Etruria fuit , annis . Haec vero aliaque dc strinae adiumenta nunquam ei non suppeditabantur a liberalitate Magni Ducis , cui erant raro sane inter Principes exemplo vivaria non ad pompam , aut voluptatem gustus , venationis , R piscatus , sed ad naturae scientiam amplificandam . Nec

semel accidit ut cum delati sibi essentrariores aliqui pisces , hos aut Borellio , aut Redio donaverit , ut in iis si quid animadversione dignum erat notarent . Et

quidem inter Borellii Iitteras ad Leopotadum Principem nonnullas inveni , quae similiuin piscium anatomicam descriptionem

392쪽

ra praesertim Borellii , ut phosphori B noniensis conficiendi artificium , quod cum eius inventore Hel montio interiisse existiamabatur , renovaretur . Non mediocriter

enim erat ille in chemicis exercitationibus versatus, quas plurimum sibi profuisvse ad naturae cognitionem dicebat . Nam ut belle Franciscus Baco e quemadmodum euiusque ingenium melius in adversis aut in perturbatione aliqua insolita se prodit,

quam dum omnia ex animo procedunt, sic naturae arcana longe facilius assequiis mur cum per ignem aut alia artis subsidia illa varie vexatur , quam dum itineribus stis progreditur . Inventio vero aut occultarum aut admirabilium rerum non solum laudes sed etiam emolumenta

Borellio pariebat et saepe enim hae de causa grandi pecunia a Μagno Duee donatus est . Quanquam intelligeret Bo- Ilius se carissimum esse Mediceis Pri cipibus , eisque inprimis debere , quod sui nominis fama non Etruriam solum , sed Sc

393쪽

3 8 Io. ALFON sua remotissimas regiones peragrasset; ingenium tamen eius Inquietum Sc inconstans illi persuasit i ut Etruriam desereret , ad suosque Messanenses , a quibus invitabatur , rediret. Cuius rei veniam ut impetraret praetexuit Pilani caeli intemperiem , cupiditatemque liberius ac tranquillius studiis suis vaeandi. Invitissime Medicet Primeipes a se tantum virum dimiserunt , &Leopoldus praedixit ei futurum tempus , quo Academiam Pisanam , Etruriamque requireret . Nihil postea accidit adversi Bo- rellio , quin huius praedictionis dolenter sane recordaretur ; nec amplius illi licuit .

quamvis efflagitaverit ca) ad suum pristinum munus redire . Id cutem eo mirabilius videri debet , quod statim ac Borellius ex Etruria excessit, summum eius doctrinae desiderium consecutum est , quodque multos postea annos lic viguit illius nomen , ut ii soli in rebus physicis & mathematicis vere docti viderentur , qui ex eius

Vol. r. epist. ad Leop. p. In epist. ad Bellinitim , quae extat an Vota V operum Redii edit.Ven t.

394쪽

eius schola prodiissent. Fuit quidem annus MDCLXVII. Lyceo Pisano luctuosus, ob discellum non tam Borellii, quam Antonii Olivae , & Caroli Rinaldinii , qui cum ex sententia Leopoldi primas etiam egi sent in Aeademia det cimexu cI videbatur haec

diutius sine tantorum virorum opera non

posse consistere. Et quidem illa non multo post esse desiis 3 cujua rei hanc etiam eaussam fuisse reperio , quod Leopoldus

Cardinatatu decoratus totum se ad rerum divinarum studia converterit . Messanam , quam ut diximus alteram patriam Vocabat . cum redituet Borellius , plurima Schonorificentissima amoris testimonia accepit a civEas suis et a Iacobo vero Russo Francavillae , ut anellabant , Vicecomite habuit amplam domum, x amoenum, suburbanum rus. & censum ad laute vi-νendum . Dederat se Russus Boresno ab ea aetate qua coepit Geometriae studere ,& cum ipio Pisas venerat , ac quinquet

395쪽

thematicas & physicas noscendi. Cui desiderio suo cum satisfecisset, non putavit posse melius uti amplissimis , quae possidebat , fortunae bonis , quam si ea cum amantissimo praeceptore suo communicasset. In otio quod Messanenses fecerunt Borelinlio hoc ad animi sui fructum atque laeti tiam is ducebat esse permagnum investigare si quid rarum esset & singulare in Stellia, quod ad naturalem historiam pertineret, Sc de quo ad Leopoldum Cardinalem , ut ad hominem harum rerum inis primis curiosum & intelligentem perscriberet . Huius vero & Regiae Anglicanae societatis , in quam erat adscriptus , rogatu contexendam suscepit Historiam Ometeorologiam intendii 4ATtnei anni I 669. , quam eo, qui consecutus est anno , vul gavit . Porro homini Philosopho, qui totus erat in naturae prodigiis contemplandis admirandisque non potuit non summe. esse iucundum vidisse undantem ruptis fornaeibus a Unam Flammarumque globos , liquefactaque volvere Iaxa . . Facta

396쪽

ΟRELLI tis. 38 iFacta prius . descriptione AEttici montis , enumerationeque insigniorum eruptionum , & rerum , quae illas comitari solent , convellit eorum opinionem , qui igneam materiem , qualis est sulphur , nitrum & bitumen non in ipso nasci monte , sed aliunde per cuniculos ad illum deferri existimabant . Ignem non conflictu atque tritu , sed se mentatione , sicuti fieri videmus in calce aqua aspersa , ibi elici probat 3 quodque opus in hujusmodi accensione effetat i teriectus aer , & per foramina ac spir

menta in montis viscera intrusus, ostendit. Igne accenso, terra, arena , & saxa partim avulsa e lateribus , partim e culmine montis decidentia , concoquuntur , atque in vitreum liquorem ope salium , quibus abundare montem illum ex ammoniaci salis copia praesertim coniicitur, convertun- 'tur . Quomodo vero ea concrescant iterum , & qui fieri possit ut delapsa in aquosos locos vel per totum annum tenues flammas emittant; quantum ex huiusmodi eruptionibus altitudo montis mi quatur 3 qua

397쪽

de eaussa extinguantur ignea renoventurque ,

prosequitur Borellius in extreno operi. parte , ubique spargens semina non tam physicae quam chemi eae doctrinae . Eodem tempore quo haec vulgavit Borellius ediadit etiam librum de motionibus naturalibuia gravitate pendentibus , & de quo nos saepe mentionem fecimus , Sc de quo homines docti iudicia honorificentissima fecerunt, quod ea traderet ad intelligendos modos & caussas , quare eorpora varie moveantve per vacuum & per liquidum , quae nemo ante Borellium attigerat. Prin.

cipio operis exposita ab Archimede , Ga lileo, & Stevinio de corporibus aquae insidentibus sua quadam methodo demonstrat Borellius , Sc omnia ad librae leges eae, gere velle videtur. Convincit erroris Cartesium , qui minimas liquidorum partes nunquam quiescere assirmabat; st adversus Peripatetieos multis argumentis & experimentis probat qialescentem aquam premere gravitate sua non tam subditam te ram , quam se ipsam . Adeo enim alie

398쪽

BORELLI Ua. 333num a vero esse ait , quaelibet suis in locis quiescentia corpora gravitatis vim haud Qxercere, ut hanc potius idcirco exerceant , quod quiescant . Dum diluere vult omnia , quae ab adversariis obiiciebantur,

rationem afferre necesse erat , cur urinatores aquae pondua non sentiant 3 eamque

recte potuit in aequalitate virium , quibus totum premitur aequaliter corpus , quod argumento esse potest ipsuin omnino postea descivisse a Michelinii sententia , pro

qua pugnasse narravimus . Comprobata. gravitate aquae Sc similium liquidorum corporum convellit Aristotelis opinionem , quae scholas omnes oppleverat de levisate positisa, apertumque facit corpora omnia , di horum quoque elementa habere . vim , qua feruntur in terrae centrum ; idcirco vero sursum subvolare aerem , ignem ,

horumque similia corpora quod a graviori ipsa eircumdante liquido pellantur . Quanta vero illa sunt , quae flammae , fumi, ct aeris in primis proprietates explicant i Illa sequitur Borellius , quae paul-

399쪽

384 o. ALFΟNsu Slo ante. proposuerat in Academia dei cimento ad comprobandum mirum aeris eluterium , affirmatque adeo comprimi & dilatari posse aerem , ut eius moles in diis versissimis hisce statibus se se habeant ut numeri I. & MM. omnia quae ab aeris elaterio pendent phaenomena explicare se posse arbitratus est , si posuimet minimos aeris tubulos constare ex tenuissima virga ramosa , vel fascia in spiram revoluta . Sie enim facilius comprimi posse aerem , Si statim sublata vi comprimente , explicari , suumque in pristinum restitui statum putabat. Excogitaverat Sc alias hypotheses, quas in medium affert , quasque omnes illi , quam innuimus , se posthabuisse dicit. De utractiva vi pluribus sic dispotat, ut a physica illam procul amandan-

dam censeat 3 nititurque probare omnia corpora, quae attrahi videntur, aut sponte sua, aut ab extrinseca vi aliorum. corporum , a quibus ambiuntur , impelli. Et menta illa , ex quibus aqua , ceteraque

constant liquida, ego ait corpora dura , inter

400쪽

BORELLI us. 38ster se divisa , sphaericae. similisve figurae , sic ut facile alia super alia excurrant 3 nec non aequali gravitatis vi praedita, qua tendant deorsum , & ad libellam se componant. Quodlibet vero aquae eleme tum subtili & brevi quadam lanugine v situm esse dicit , quae compressa' sectatur, sibique reddita subsiliat. Tali modorationem se explicare posse putat quare in aqua nonnihil insit glutinis , Sc quare ipsa quibusdam liquoribus commisceri r cuset. Nam aquae villi cum incidant in alterius liquoris villos ab his flectuntur, impellunturque retrorsum . Ex Galilei senatentia contra Aristotelem ceterosque Peripateticos demonitrat omnia gravia corpora cuiusvis illa sint ponderis , magnitudinis & figurae aequali velocitate , & hae quidem non infinita , in inani descensura . Quantum vero liquida , in quibus moventur corpora , hanc velocitatem variare possint , antea iactis hydroslatices fundamentis , acute satis , ut illis temporibus, persecutus est, id sibi merito dans laudi ,

SEARCH

MENU NAVIGATION