Callimachi Hymni et Epigrammata quibus accesserunt Theognidis Carmina

발행: 1741년

분량: 316페이지

출처: archive.org

분류: 시와 노래

222쪽

Iupiter quidem super hanc Civitatem aethera incolens Semper dextram teneat in ejusdem incolumitatem, Aliique immortales beati Dii. At Apollo Concinnet linguam & mentem nostram :Cithara item personet sacrum melos, atque etiam tibia. Nos vero libaminibus Deos cum placaverimus Bibamus, lepidos sermones inter nos serentes, Nil Medorum metuentes bellum. Sic fiat, & si quid rectius, ut hilarem animum habentes Sine curis vitam degamus in laetitia Voluptate perfusi, procul vero mala infortunia abigamus, Senectamque exitialem & mortem ultimam. Oportet Musarum famulum & nuncium, si quid eximium In studio sapientiae noverit, minime invidum esse, Sed haec quidem exquirere, alia autem depromere, & alia

componere,

Quorsum eis uteretur, si solus sciret p

Veni quidem ego & in Siculam olim terram; Venique in Euboeae vitiseram regionem 3 Spartamque Eurotae arundiseri praeclaram urbem: Atque me omnes humaniter exceperunt advenientem FSed nulla mihi voluptas ex his in praecordia venit: Ita profecto nunquam quicquam aliud charius erat Patria. Ne alia quaepiam cura mihi potior unquam videatur Amaena sapientia. sed hanc semper possidens Voluptatem capiam e cithara & saltatione dc cantu, Et cum bonis bonam habeam mentem.

Viros honos alius admodum vituperat, alius laudat; Malorum vero mentio est nulla, mentione indigni sunt mali. Dd a Hominum

223쪽

eto THEOGNIDIS MEG. SENTENTIAE.

Hominum autem inculpatus in terra est nemo :At cum eo optime agitur, qui non est pluribus in ore. Νullus hominum neque erit, neque ortus suit

Qui omnibus placens descenderit ad Plutonem. Nec enim qui & mortalibus & immortalibus imperat Iupiter Saturnius, omnibus mortalibus placere potest. 33. Amicorum si quidem quis me videt aliquid adversi haben

tems

Cervicem avertens ne vult quidem obtueri.

Si vero quippiam mihi alicunde boni, qualia saepe accidunt homini, Multas salutationes & amicitias habeo. 34 Improbis bene facienti duo mala ; nam & se suis bonis Privabit multis, & gratia nulla habebitur ;Si quo affectus a me beneficio magno gratiam non reddis, Egens nostram iterum adeas domum. 35. Ne unquam laud4veris, priusquam liquido virum cognoveris, Ingenium & vitae institutum & mores qualis demum sit. Multi sane fucatos & dololbs mores cum habeant, Occultant tamen, animum in diem induentes. Horum autem tempus palam Pi oleri mores omnium cujusque ἔEnimvero ipse extra rationem longe perrexi; Teque prius laudavi quam tuos per omnia callerem

Mores, at jam navis tanquam a scopulo longe discedo. Ne

226쪽

36. Ne mihi vir sit lingua tantum amicus sed etiam opere: Utroque & manibus mihi operam det & opibus.

Nec inter pocula verbis mentem meam oblectet Sed faciens appareat quodcunque poterit bonum. 37 a

Timagora, multorum ingenium longe inspicienti Cognoscere dissicile est, etiamsi Vir sit perspicax. Alii enim vitium tectum habent Divitiis, alii virtutem exitiosa pauperie. 38. Castor & Pollux qui in Lacedaemone dia Habitatis ad Eurotae limpidum flumen, Si unquam consulam amico malum, ipse ego habeam ;Si vero aliquid ille mihi, bis tantum habeat. AEgre mihi animus se habet tuam ob amicitiam, Nec enim odio habere nec a re pessum; Cum sciam molestum quidem esse, postquam amicus viro quis fuerit, Odisse, molestiim item ut quis invitus amα. Quaeras tandem alium amicum, mihi quidem nil necesse est

Hoc facere, priorum mihi benesciorum. gratiam reponas. Nunc jam alis attollor, ceu volucris Ex lacu magno, improbum virum cum effugerim Collo subtracto, at tu mea amicitia privatus Ρo demum meam cognosces prudentiam,

Qui tibi de me consilium dedit, & te hortatus est In diversa abire derelicta mea amicitia.

Injuria & Magnetas perdidit & Colophonem Et Smyrnam, & vos etiam, O Cyrne, Manim. Perdet.

227쪽

Ad examen veniens, attritusque plumbo, Aurum cum sis purum, nitidus omnibus eris, totus erispulaber; Heu me miserum i ludibrium enim inimicis, Amicis autem dolor, gravia passus, sui. Cyrne qui prius boni nunc contra mali, at qui mali prius Nunc boni, quis haec aequo animo sustinere possit, qui observat Bonos quidem honoris expertes, priores vero nactos esse Honorem p ambit quinetiam prognatam e malo vir bonus. Alii alios dum fallunt, se invicem ludos faciunt,

Nec honorum rationem scientes nec malorum.

Tu opes habens pauperiem mihi exprobrasti, at alia quidem mihi

Sunt, alia autem labore acquiram, Deos Precatus. Plute Deorum pulcherrime & exoptatissime omnium Cum te, etiamsi malus sim, vir bonus evado. 39. Spes inter homines sola Dea bona restat, Alii autem Dii ad coelum nobis relictis abierunt. Abiit quidem Fides magna Dea, abiitque virorum

Temperantia, Gratiaeque, O amice, terram reliquerunt. Iuramenta etiam sancta non amplius inter homines sunt firma, Nec Deos quis veneratur immortales: Piorum autem hominum genus interiit, nec jura Iam amplius norunt nec pietatem.

At quamdiu quis vivit & videt lumen solis, Leos pie colens spem expectet. Supplicet etiam Diis, & pinguia semora adolens Spei & primae 3t ultimae rem divinam faciat. Semper etiam observet hominum injustorum intortam orati

nem,

Qui Deorum immortalium iram nil timentes Semper alienis opibus intendunt animum, Turpibus ad res malas conventis initis.

230쪽

Nunquam praesentem relinquens amicum alium quaeras, Sceleratorum hominum verbis inductus. Liceat mihi locupleti facto malis procul a curis . . Vivere secure, nullum habenti malum. .

Nec cupio dives esse nec opto ; tantum mihi detur Vivere ex modicis nullum habenti nutum. Divitiae & sapientia mortalibus res semper invictissimae; Nec enim divitiis animum exsaturaVeris :Sic etiam de studio suo in sapientiam etiam sapientissimus non deminuit Sed usque amat, nec potest animum explere.

Nemo per omnia est penitus selix, at vir quidem fortis . Malum habens obstinato animo perfert, nec tamen palam facit; Ignavus autem nec in bonis scit nec in malis AEquabile animi temperamentum servare ; enimvero x- mortalium dona Varia mortalibus adveniunt ; quin tolerare Oportet dona Immortalium, qualia dant habenda. oculi & lingua & aures & mens viris In medio pectoris sunt prudentibus.

Bonis conversare, malos Vero nunquam domitare, lSi quando terminos viae & negotiationis exequaris. --- Bonorum bona quidem responsio, bona etiam opera 3Malorum autem venti putida serunt verba. Ex malo consortio mala oriuntur, probe etiam ipse Scies, cum largiter peccaveris in Deos immortales. , Sanam mentem Cyrne Dii mortalibus dant Optimam ..: 9Hominis prudentia, mens integra fines cujusque rei callet. O beatus ille quicunque eam in pectore habet, utique multo potior est Insolentia exitiabili, & molesta Satietate. ria in

SEARCH

MENU NAVIGATION