장음표시 사용
231쪽
Est malum mortalibus satietas, quo nil quicquam Phua,
Omnisque adeo ex hac oritar improbitas. Utinam res turpes nec Patereris nee liceres Cyme, summam sane b beres virtutis opinionem Cyme Deos reverere & metue, hoc enim virum Prohibet quo minus faciat aut dicat impia. Tyrannum qui Populum vorat, quocunque modo Poteris, interficias. Non est ob hoc ulla a Diis indignatio. Nec adibo, nec a me vocabitur, nec ad inferos Ploratus destendet Tyrannus. Nec ille sane me defuncto aut animi perturbetur, Aut de palpebris calidas iundat lacrymas.
Inimicum & malevolum difficile est fallere Cyrne, at amicum amico facile decipere.
Nihil Cyme ira magis injustum, quae quem agitat Laedit, animo perversam gratiam gratificans.
Nil hona, Cyrne, est dulcius foemina; Testis ego, tuque adeo meae sis testis veritatis.
Multas serre solet sermo mortalibus viris Clades, cum mens Cyrne Perturbetur. Nullum
234쪽
6. Nullum Cyrne radii solis qui lumen mortalibus Praebet Virum aspiciunt, cui reprehensio non impendeat. Non possum pernoscere mentem Civium quam habent ἔNeque enim bene iaciens placeo nec Perperam.
235쪽
SUASORIA AD ARTES ORATIO. Argumentum orationis. Ratione Homines ad Deorum societatem accedere docet, Bruti que praecellere; atque adeo non foriunae, non corporis, sed inimi bona comparanda esse: plurimisque eum sententiis tum exemplis ad bonarum Artium studia Adolescentes cohortatur.
Rationis in homine praestantia artium omnium ade lime declaratur.
AN nihil prorsus rationis insit animantibus,
quae Bruta nominantur, incertum quidem est; sortasse enim etsi non eam quae voce effertur, quam & Enuntiativam nuncupant, ut eam quae animo concipitur, quam Vocant Internam, omnia Participant, quaedam magis quidem, quaedam minus. Caeteris Vero quamplurimum homines animcellere manifestum nobis est, qui videmus tum artium, quas tractat hoc animal, multitudinem, tum solum hominem scientiae capacem quamcunque volet artem addiscere. Caeterae enim animantes omnes fere artium expertes sunt, paucis duntaxat quibusdam exceptis ; quin & hae natura magis quam instituto artes consecutae sunt. Homo vero
238쪽
earum quas illae habent artium nullam negligit, sed& textoria araneas imitatur, & fingit ut apes, &pedestris licet sit, natandi tamen exercet artem. Enimvero divinis artibus non destimitur ; aemulatur enim medendi artem aesculapii, aemulatur etiam eandem ipsam Apollinis, & caeteras quas habet omnes, jaculandi, canendi, vaticinandi ; porro etiam singqlas singulis Μusis proprias. Neque enim a Geometria neque ab Astronomia alienus est ; immo vero quae sub terra sunt, quaeque supra coelum, ut ait Pindarus, speculatur. Denique labore& industria consecutus est divinorum bonorum maximum Philosophiam. Propterea sane, si caeterae Animantes rationis sunt participes, tamen propter excellentiam quandam, qua eas Praecedit, homo solus Rationalis appellatur. CAPUT II. Fortunae Imago, Inconstantia, Strages. Nonne igitur turpissimum, quod unicum cum Diis habemus commune, id quenquam negligere, aliarumque rerum satagere ; artium perceptionem nihili ducere, fortunaeque sese committere t Cujus
pravitatem cum monstrare vellent veteres, Pingeniates eam fingentesve, sub mulieris emgie eam exhibere non fuerunt contenti ; quanquam id sufficiens erat stultitiae signum sed etiam clavum ei in manus tradiderunt, & basin globosam pedibus subjecerunt, oculis etiam privarunt; his ut omni .hus fortunae inconstantiam declararent. Ut igitur navi vehementer vexata, ut adeo periculum sit
239쪽
ne fluctibus obruatur demergaturque, stolide secerit, si qui caeco gubernatori gubernacula commiserit, eadem puto equidem ratione in vita cum majora multis domibus contingant naufragia quam navibram mari perperam judicantis est, in tam variis rerum casibus, caecae Deae, nec huic satis fitimiter stabilitae semet committere. Eo enim unque vecors ac demens est, ut saepe viris honore dignis posthabitis, indignos locupletet, ac ne hos quidem constanter ab sed tantisper donec rursus donata eripiat. Hanc Deam non parva indoctorum hominum turba sequitur nunquam eodem in statu Permanentem propter baseos cui insistit volubilita rem, quae illam huc illuc agit rapitque per praecipitia etiam atque maria ; ubi omnes qui eam se. quuntur simul intereunt ; ipsa vero sola incolumis evadit, irridetque plorantes, eamque, sed frustra, invocantes. Atque hujusmodi sane sunt Fortunae
Mercurium vero tanquam orationis dominum artisque omnis opificem eX contrario contemplare , quemadmodum eum oppositum fortunae cum Pi tores tum Fictores exornaverint. Iuvenis est sormosus, non astititiam neque fucatam habens pulchritudinem, sed in qua simul animi virtus statim reluceat. Est autem hilari vultu, acribusque ocu-